Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Šižgorić, Juraj (stariji) (biskup 1437-1454) [1449], Documenta de ecclesia Sibenicensi a. 1449, versio electronica (), Verborum 1087, Ed. Vincenzo Miagostovich [genre: prosa - acta officialia; prosa - epistula] [word count] [sizgorjdocumentasibenic].
Coram Vobis spectabili et generoso viro Domino Christoforo
Marcello honorabili Comite et Capitaneo civitatis Sibenici et eius
districtus, Nos Georgius Sisgorich Dei et Apostolice Sedis gratia
Episcopus Civitatis eiusdem cum nostro Capitulo personaliter
constituti responsuri ad quandam Ad quam partem, infra terminum per dictum generosum Consilium nobis in scriptis prefixum, obmissa verborum multiplicatione, taliter sub brevitate respondemus. Primum est ante omnia, ad vitium ingratitudinis excludendum, non quas debemus, sed quas possumus, ex intimo corde, dicto generoso Consilio exibemus grates pro eius vel pro eorum sanctissima et devotissima intentione: qui suorum predecessorum imitantes vestigia, dicte Cathedralis ecclesie profectum et augumentum, solerti ac
vigili cura semper studiosissime procurare et fovere curarunt. Nihilominus, quod iuxta Sapientis dictum, modus est adiacens rei
determinatio, sine quo etiam bona intentio suo
angelum lucis et sepius sub mele veneris et sub ovina pelle lupinam exercet capacitatem, sub hoc sanctitatis colore gregem nobis
commissum invadere dilaniare mactare aut disserpere possit, principiis obstandum curavimus; lubricus enim est, ut beatissimus Gregorius in suis Moralibus, antiquus serpens, qui nisi capite
teneatur totus statim illabitur, januis enim reseratis faciliter patet
ingressus, et Philosophus in primo de celo et mundo: parvus error
in principio, magnus est in fine valde. Cum igitur nobis ex officio incumbat Dei honorem super omnia procurare, et ne dum
peccata, scilicet etiam occasiones peccatorum prescindere evellere
et extirpare, emunitatemque ecclesiastice libertatis pro posse tueri,
ne ex nostro assensu animarum nostrarum adversario additum
patefecisse videamur, nescit enim, ut inquit beatissimus Augustinus, justitia Dei patrocinium dare criminibus, de unanimi nostri
Capituli matura deliberatione modum prefate provisionis nullatenus
duximus acceptandum, scilicet ut, iuxta beati Petri apostoli dictum, obmutescere faciamus imprudentum dectractorum ignorantiam
et presumptionem, et ne quisquam cum veritate suspicare valeat
nos prefatam negativam dedisse pretextu cupiditatis vel avaritie,
aut velle subtrahere manus adiutrices pro dicta fabrica sublevanda
modis debitis et honestis, in presentiarum tres modos honestissimos predicte fabrice sublevatione dicto generoso Consilio anteponere curavimus. Primus videlicet est inquisitio voluntaria ut,
iuxta Apostoli dictum, quilibet conferat ad hoc pium opus prout
ex divina inspiratione destinavit in corde suo. Secundus modus
est quem
aliquo alio honestiori et convenientiori aut simili, si quem vestrum circumspectum consilium invenire poterit, omnes pariter
conveniamus ad Dei laudem, Nostri |
Previous section
|
Šižgorić, Juraj (stariji) (biskup 1437-1454) [1449], Documenta de ecclesia Sibenicensi a. 1449, versio electronica (), Verborum 1087, Ed. Vincenzo Miagostovich [genre: prosa - acta officialia; prosa - epistula] [word count] [sizgorjdocumentasibenic].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.