Šižgorić, Juraj (stariji) (biskup 1437-1454) [1449], Documenta de ecclesia Sibenicensi a. 1449, versio electronica (), Verborum 1087, Ed. Vincenzo Miagostovich [genre: prosa - acta officialia; prosa - epistula] [word count] [sizgorjdocumentasibenic].
Ad quam partem, infra terminum per dictum generosum
Consilium nobis in scriptis prefixum, obmissa verborum multiplicatione, taliter sub brevitate respondemus. Primum est ante omnia, ad vitium ingratitudinis excludendum, non quas debemus,
sed quas possumus, ex intimo corde, dicto generoso Consilio
exibemus grates pro eius vel pro eorum sanctissima et devotissima intentione: qui suorum predecessorum imitantes vestigia,
dicte Cathedralis ecclesie profectum et augumentum, solerti ac
-- 56 --
vigili cura semper studiosissime procurare et fovere curarunt. Nihilominus, quod iuxta Sapientis dictum, modus est adiacens rei
determinatio, sine quo etiam bona intentio suo frustratur merito,
nec sine debito claudi potest, adeo ut apud plerosque sapientes,
modus omnium divinarum humanarumque actionum regula et
mensura esse definiatur: primumque omnium Auctorem singula
egisse et agere sub numero pondere et modo sive mensura nedum theologi sed etiam vero philosophantes rationabiliter et catholice profitentur. Et quia modus in prefata parte contentus in
principalioribus defficere videtur, ideo nulli mirum esse debet si
debito ac optato fine claudi non meretur. Quod ex tribus liquido
constare et patere potest, primo quod est contra Deum, secundo
quod est contra salutem animarum, tertio quod est contra ecclesiastice libertatis emunitatem. Primum patet, servitium coactum
nullatenus fore placitum seu acceptum, ne dum sacre Scripture
testimonio, verum etiam Sanctorum exemplis edocemur, adeo ut
in commune proverbium versum sit, servitium coactum Deo non
placet: inquit Paulus beatissimus Apostolus ad Corintios: unusquisque enim prout destinavit in corde suo non ex tristitia aut
ex necessitate, ylarem enim datorem diligit Deus. Quod autem secundo loco animarum salus ex dicto modo patet quod ex huiusmodi violentis exactionibus ut plurimum insurgent ire rixe
oculata odia dissensiones invidie detractiones contumelie blasphemie et plura alia longe graviora, ex quibus ne dum animarum
salus, verum etiam et pacificus status huius reipublice, quam Nostrum Illustrissimum Dominium in suorum populorum gubernationem
summo studio procurat et fovet, faciliter perturbari et maculari
posset. Quod autem tertio loco prefatus modus ecclesiasticam
ledat immunitatem, patet, cum ex cassatione promissarum, ad
quarum annullationem dispensationem et commutationem non nisi
Sedis Apostolice aut Diocesani auctoritas se extendit, ut habetur
extra de votis capitulo primo, etiam ex obligatione pecuniarum facte per dictum Generale Consilium in prefata parte,
quam obligationem nec secundum Deum, nec secundum conscientiam, nec secundum debitam equitatem absque nostro Consilio et assensu facere potuerunt, ut patet per privilegium super
inde confectum sub M.CCCC.II. indictione X.-a die nono mensis
Aprilis. Ne igitur humani generis hostis, cuius studium est ut sub
specie boni fallat, transformat enim se, ut inquit Apostolus, in
-- 57 --
angelum lucis et sepius sub mele veneris et sub ovina pelle lupinam exercet capacitatem, sub hoc sanctitatis colore gregem nobis
commissum invadere dilaniare mactare aut disserpere possit, principiis obstandum curavimus; lubricus enim est, ut beatissimus Gregorius in suis Moralibus, antiquus serpens, qui nisi capite
teneatur totus statim illabitur, januis enim reseratis faciliter patet
ingressus, et Philosophus in primo de celo et mundo: parvus error
in principio, magnus est in fine valde. Cum igitur nobis ex officio incumbat Dei honorem super omnia procurare, et ne dum
peccata, scilicet etiam occasiones peccatorum prescindere evellere
et extirpare, emunitatemque ecclesiastice libertatis pro posse tueri,
ne ex nostro assensu animarum nostrarum adversario additum
patefecisse videamur, nescit enim, ut inquit beatissimus Augustinus, justitia Dei patrocinium dare criminibus, de unanimi nostri
Capituli matura deliberatione modum prefate provisionis nullatenus
duximus acceptandum, scilicet ut, iuxta beati Petri apostoli dictum, obmutescere faciamus imprudentum dectractorum ignorantiam
et presumptionem, et ne quisquam cum veritate suspicare valeat
nos prefatam negativam dedisse pretextu cupiditatis vel avaritie,
aut velle subtrahere manus adiutrices pro dicta fabrica sublevanda
modis debitis et honestis, in presentiarum tres modos honestissimos predicte fabrice sublevatione dicto generoso Consilio anteponere curavimus. Primus videlicet est inquisitio voluntaria ut,
iuxta Apostoli dictum, quilibet conferat ad hoc pium opus prout
ex divina inspiratione destinavit in corde suo. Secundus modus
est quem Illustrissimum Dominium in suis iustissimi exactionibus observat,
videlicet, adhibere tantum pro centenario quantum Vobis videbitur,
sub quo modo in presentiarum nos offerimus tansare nos et clerum nostrum in nostris substantiis et introitibus pro centenario
in duplo illius in quo vos tansabitis vos ipsos. Tertius modus
est ut relevetur dos seu fabrica prefate Ecclesie iuxta tenorem
privilegii super inde confecti sub M.CC.XCVIII. indictione undecima, die XXIIII mensis Junij ex tunc quando primo dicta Ecclesia Sancti Jacobi insignita fuit titulo Ecclesie Cathedralis, et
hec civitas sublimata extitit dignitate pastorali, q. f dicta
Ecclesia habebit sufficientes expensas de propria dote unde eius
fabrica absque gravamine alicuius persone particularis sufficienter
et ample poterit sublevari. Vos igitur, o generosi et circumspecti
cives, dignitate pastorali monemus et dilectionis affectu devotissime obsecramus, ut sub aliquo predictorum modorum vel sub
-- 58 --
aliquo alio honestiori et convenientiori aut simili, si quem vestrum circumspectum consilium invenire poterit, omnes pariter
conveniamus ad Dei laudem, Nostri Illustrissimi Dominii honorem, nostrarum profectum animarum et ad huius reipublice celeberrimam
ubique terrarum diffundendam, ut prefata laudabilis fabrica continuum recipiat incrementum, ne vicinorum nostrorum mordeamur
invidia, quia merito nobis illudere poterunt illud evangelicum dicentes : isti homines inceperunt hedificare et non potuerunt consummare. Nam iuxta egregii doctoris Cassiodori dictum in suis
epistolis, ad finem debitum perducere que prudentium intentio
visa est suscepisse nam sicut imperfecta laude , sic vituperationem generant que mediis conatibus deseruntur.
Memores enim esse debetis, Cives egregij, quanta beneficiorum
largitate supra convicinos vestros divine clementie inmensitas vos
dotavit et, ut ex multis pauca rememorem, considerate rempublicam vestram sub Nostri Illustrissimi Dominij equissima gubernatione
mirabiliter ampliatam in Civium prudentia et discretione, in populi numerositate, in juvenum venustate et decore, in divitiarum
copia et, quod omnibus excellentius est, in gratissima corporum
sospitate et in pestiferis morbi preservatione, quod certe post
beatissimam domini Matrem, meritis beatissimi Apostoli Jacobi ad
cuius honorem hoc templum dedicatum est, divinam clementiam
egisse nulli ambiguum esse debet, ut igitur verbis utar beatissimi
doctoris Gregorii in omelia super Matheum, solicite, inquit, dilectissimi, nos considerare expedit ne nos qui plus ceteris in hoc
mundo accepisse aliquid cernimus, ab auctore mundi gravius inde
judicemur; cum enim augentur dona, rationes etiam crescunt donorum; tanto ergo humilior atque serviendum Deo promptior
quisque debet esse ex munere, quanto se in collatis benefitiis
obligatiorem esse conspicit in reddenda ratione. Et hec ad responsionem prefate partis dicta sufficiant.
|