Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Baričević, Adam Alojzije; Škrlec Lomnički, Nikola (1756-1806; 1729-1799) [1780], Epistolae, versio electronica (), Verborum 2018, Ed. Teodora Shek Brnardić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [baricevaaepist].
Previous section

Next section

2. 4v-5r Eidem

1 Etsi vereor, ne Magnifica Dominatio Vestra judicium in me desideret, quod Magnificae Dominationis Vestrae gravissimis negotiis propemodum oppressae officiosis duntaxat litteris obstrepere audeam, judicio tamen, quam constantis meae erga Magnificam Dominationem Vestram observantiae remissione peccare malo. 2 Itaque illucescente festo nomini suo die a Deo Optimo Maximo ex animo precari me profiteor, ut Magnificam Dominationem Vestram religioni, patriae ac Musis nostris quam diutissime sospitem servet.

3 Atque ut una fidelia duos parietes dealbem, Magnificae Dominationi Vestrae significo me actuarii academicorum consensuum munus deposuisse: non sane eo animo, ut cuiquam incommodem, sed quod facili conjectura assequor a domino visitatore regio, qui hoc anno ad nos venturus dicitur, non solum discipulos meos, verum etiam me ipsum experiundi causa ex praelectionibus juris tentatum iri. 4 Liberum igitur me a reliquis negotiis esse oportet, ut et conceptam de me opinionem sustineam et Magnificae Dominationis Vestrae in me eligendo judicium confirmem.

5 Quod reliquum est, me meaque omnia Magnificae Dominationis Vestrae patrocinio devoveo. 6 Zagrabiae, Kalendis Decembris MDCCLXXX. 2344
Previous section

Next section


Baričević, Adam Alojzije; Škrlec Lomnički, Nikola (1756-1806; 1729-1799) [1780], Epistolae, versio electronica (), Verborum 2018, Ed. Teodora Shek Brnardić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [baricevaaepist].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.