Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
Previous section

Next section

Nicolai Skerlecz ad Maximilianum Verhovacz epistolae ediderunt Josip Kolanović et Neven Jovanović 1. Jakovlye, 28. Maii 1793. Chare amice!

1 Tuis[ERROR: no reftable :]

(NAZ, EAE vol. 112, br. 137.)

de 5-ta huius Pesthino exaratis et mihi 12-ma redditis non respondi quia metuebam ne meae te Pesthini amplius non deprehendant. 2 Nunc cum e combinatione temporis te iam Viennae esse certo credam hisce respondeo.

3 Gaudeo vehementer quod tempus reditus tui iam appropinquet. 4 Vix iam fero desiderium momenti illius quo te amplecti et aliquot horis amice tecum confabulari possim. 5 Interea utere occasione ad delendam, si quae forte tibi apud Principem per calumniatores tuos inusta est, maculam. 6 Si hoc obtinuisti, excidet animo meo ea aegritudo quam eo nomine, qua sincerus tuus amicus, contraxeram. 7 Reliqua omnia plana tibi erunt.

8 Ex hac occasione quaeso te, amice, ut mihi mediam libram optimae, quae haberi potest, chinae, sed non in pulvere, verum in cortice, ita etiam unum vitrellum Von Hoffmanischen Tropfen adferas. 9 Commendavit mihi frequentiorem horum usum Hormayer. 10 Pretium tibi reduci cum gratitudine deponam. 11 De aliis rebus coram.

12 Interea vale meque ut facis ama. Jakovlye, 28. Maii 1793. a tergo Excellentissimo et Illustrissimo Domino Maximiliano Verhovecz, Episcopo Zagrabiensi et S.C.R.A. Maiestatis Consiliario Status Actualis Intimo, Domino mihi colendissimo; Viennae 2184
2. Jakovlye, 24. Septembris 1793. Chare amice!

1 Intelligo[ERROR: no reftable :]

(NAZ, EAE, vol. 113, nr. 33)

fidedigne parochos ordinationem tuam circa processiones ita maligne intelligere quasi prohibitio haec plebi deberet publicari, id autem citra periculum fieri non posse aiunt. 2 Ubi tamen naturalis ordinationem hanc exsequendi via est ut illi sic dictas vicinias non publicent et, si quis e parochianis memor prioris usus rationem intermissionis huius deposcat, eum capacitent quod peregrinationes eiusmodi debeant esse voluntariae, officium autem suum sit illis, qui proficisci nolunt, ordinariam devotionem peragere.

3 Nisi impediveris ne parochi publicationem hanc instituant, indubie complures id ita malitiose facient ut facile inde ingratus aliquis effectus sequi possit. 4 Quare id tibi notificandum esse duxi, ad hoc ut tu pro tua prudentia efficax rei huic remedium ponas. 5 Ego certe eos diserte instruendos esse puto quod mens tua ea fuerit ne illi amplius vicinias promulgare ausint. 6 Qui autem aut id fecerit aut prohibitionem processionum plebi diserte publicaverit, eum condignas inobedientiae suae poenas daturum.

7 Vale, meque ut facis ama. Jakovlye, 24. Septembris 1793.
3. Jakovlye, 9. Septembris 1794. Excellentissime[ERROR: no reftable :]

(NAZ, EAE, vol. 113, nr. 125.)

et Illustrissime Domine Episcope mihi singulariter colendissime.

1 Banalis armorum praefectura expressam in adnexo[ERROR: no reftable :]

2,1 in adnexo] Adnexum deest.

ad commissionem incorporatoriam eius insinuato quaerimoniam proponit. 2 Ut illa in proxima commissionis sessione meritorie assumi possit, insinuatum hoc Excellentiae 2186 Vestrae ea cum officiosa requisitione in originali communicandum duxi ut eadem responsum suum penes remissionem originalis proximius submittere haud gravetur.

3 In reliquo iugi cum veneratione persisto Excellentiae Vestrae humillimus servus Nicolaus Skerlecz, manu propria Jakovlye, 9. Septembris 1794. A tergo: Perceptum 12. Septembris 1794. Nr. 137. Reincorporatoriorum fasc. XXXXVII B.
4. Jakovlye, 21. Octobris 1794. Chare amice!

1 Volupe[ERROR: no reftable :]

(NAZ, EAE, vol. 113, nr. 134.)

mihi fuit e litteris Philippi nostri intelligere vos salvos Viennam appulisse. 2 Precor ut valetudo tibi constanter faveat et negotia tua optatum obtineant cursum. 3 E Francisco, qui me his diebus inviserat, didici te commissionem petiturum coram qua de sparsis contra te calumniis te purges. 4 Ut vel capita calumniarum harum in forma probante proferre possis, debes habere copiam capitularis et Briglevichianae instantiae; quae enim adversus te verbo spargebantur, quis horum author fuerit, id tu nunquam probabis; adversarii autem tui se illa procudisse impudenter pernegabunt.

2188

5 Quae tamen illos Viennae coram individuis altiorum instantiarum sparsisse certo comperies; si tales, a quibus ea didicisti, in manipulationem negotii huius influent aut secus, ut ad eos provocare possis, tibi ultro indulgebunt, puto quod tuto assumere et refutare possis. 6 Reliqua forte narrative induci possent, ut ostendas quod per atroces eiusmodi calumnias nil aliud quaesierint quam ut reiectis tuis salutaribus ordinationibus (dedit enim mihi Franciscus eas perlegendas) in priori sua dissolutione et disordine permaneant.

7 Videbis quod totus illorum scopus futurus sit ut decreta tua seriatim in revisionem non assumantur, sed totum opus, tanquam novatorium et moderno tempori minus accomodum, reiciatur. 8 Et ideo ad hoc antevertum omnes tuos conatus intendere et urgere debes quod, vel ad id determinandum an opus re ipsa inidoneis huic tempori novitatibus refertum sit, decreta seriatim executi debeant.[ERROR: no reftable :]

4,8 antevertum] sic | debeant] debant

9 Si hoc impetrasti, facile efficies ut Coloczensis suam ocius sententiam ferre iubeatur.

10 De commissione anceps haeres an illam tibi suadeam vel dissuadeam. 11 Si hanc viam ingredieris, metuo ne negotio ad plures annos extrahendo ansam praebeas. 12 Reminiscere quanto tempore vel commissio de bonis tuis Banaticis duraverit. 13 Interea possunt locales circumstantiae eam ultro suadere. 14 Qua re hac in re consilio localium amicorum tibi utendum puto.

2190

15 Si commissionem impetraveris an non expediret ut agas quo adversarii decreta illa, quae pro tam periculosa innovatione habeant, in specifico baptisent, tu desuper audiaris et commissio illa ante omnia determinet: an, et quae sint illa decreta, et tum primum obiecta calumniarum ingrediatur?

16 Quamcunque demum viam iniveris, praecipue tibi commendo ut in scriptis et productis tuis brevis sis et nihil seu dicas seu producas quod ad substantiam rei omnino non pertineat. 17 Exhorrui quando a Francisco intellexi te ingentem cistam actorum tecum abstulisse. 18 Pertinet id quidem ad supremam cautelam, cum saepe homo praevidere non possit cuius instrumenti usus se evolvere queat. 19 Sed si tu vel dimidiam voraginis huius partem produxeris, primum dabis adversariis amplam cavillandi occasionem, dein negotium efficies perquam diuturnum, postremo ipsa actorum mole etiam clara alias puncta obscurabis.

20 Haec mihi sollicitudo illa dictavit qua angor ne fortasse iustissima licet causa tua minus optatum successum obtineat.

21 Aliud est quod ab amicitia tua maiorem in modum exorem. 22 P. Maidachich scribit mihi desperatam litteram et me coniurat ut, quidquid possum, ad eius e violento, in quo constituitur, statu eliberationem conferam. 23 Commovit me eius littera, cum facile mihi imaginer qualis sit cruciatus inter monachos, quos ille prioribus suis factis adeo infensos sibi reddidit, vivere debere. 24 Opportune evenit ut, cum litterae hae mihi redditae sunt, Franciscus adfuerit. 25> Coepi itaque ilico cum illo rem conferre. <26 Ille vero producta, quam apud se habebat, agentis tui Romani littera me edocuit quod memoratus Maidachich iam recurrerit Romam pro annullanda professione, sed quod dictus agens hanc tanquam longam et dispendiosam viam dissuadeat, e converso suadeat illi ut petat sui saecularizationem. 27 Adiecit Franciscus ad hanc obtinendam nil aliud opus esse quam ut tu illi testimonium scriptum edas quod illum in tuam dioecesim suscipere velis. 28> Aliquis vero illi titulum mensae det. <29 Posterius ego ilico in me recepi. 30 Restat ut tu primum ad hominem hunc ab ulteriori, in quam secus certe delabetur, infelicitate praeservandum etiam e charitate proximi 2192 praestes. 31 Quare te impense oro, velis testimonium hoc Francisco ocius transmittere, una eum iubere ut negotium hoc medio tui agentis Romani urgeat, si fieri potest, etiam nomine tuo, ea de causa quod alioquin defectu cooperatorum labores. 32 Si autem putas id tibi non licere propter resolutionem regiam, indulge adminus Francisco ut ille nomine ipsius Maidachich per agentem tuum rem agat. 33 Testimonium de illo in dioecesim tuam assumendo tibi fraudi esse non poterit, cum id[ERROR: no reftable :]

4,33 id ad] ad id ad

ad salvandum in periculo etiam salutis animae constitutum hominem facturus sis.

34 Ceterum quartum, quintum et sextum tomum Schmittii accepi. 35> Sed quantum recordor, prodiit etiam septimus et octavus. <36 Si ita est, quaeso te, procura mihi etiam illos. 37 Elenchum rariorum librorum de rebus patriis tibi Zagrabia[ERROR: no reftable :]

4,37 rariorum] rationum Kolanović | Zagrabia] Zagrabiam Kolanović

submittam, quorsum ultima huius me conferre constitui. 38 Non obliviscaris tibi procurare libellos quos tibi iam indicaveram, nempe descriptionem Bottany Bay et historiam itineris Angli, si bene recordor, Alzil, qui post 2194 Kockium octo annis occidentales Americae oras perlustravit.

39 De successu negotiorum tuorum si tibi molestum est me de tempore in tempus edocere, mihi sat erit si eum Francisco breviter indicaveris, una eidem commiseris ut id mecum communicet.

40 Vale. Jakovlye, 21. Octobris 1794.
5. Zagrabiae, 10. Decembris 1794. Chare amice!

1 Cum[ERROR: no reftable :]

(NAZ, EAE, vol. 113, nr. 132.)

necessitates aedificii xenodochialis urgeant, ipse quoque raptim respondeo. 2 Gratiam tibi habeo pro grato nuncio oroque te maiorem in modum, ut per Bedek. urgeas quo resolutio haec quo ocius expediatur. 3 Nisi enim pecuniam Buda ad summum usque finem Februarii accipiamus, non poterimus debito tempore continuationi aedificii manum admovere.

4> Galyuff iam heri rediit. <5 De Vukasovichio an Viennae vel 2196 alicubi in via remanserit, necdum potui explorare. 6 Prior graves cum suo statim adventu obiectiones passus est, quod res Capituli segniter curaverint. 7 At ille omnem culpam in Vukass. reiecit eumque neglectis Capituli rebus matrimonia tantumque cognatorum, resque suae familiae et Directoratum studiorum curasse affirmavit; atque ita prima, quam ego in antecessum ominabar, scaena iam evenit. 8 Superest altera ut, si Taisp. prostratum videant, hunc tanquam omnium malorum authorem gravibus criminationibus universi insectentur. 9 Videbis quod hanc quoque scaenam adhuc ludent.

10 De instantia Gotscianae, si ita, ut scribis, se res habet, bene est. 11> Quamquam ille longe alia huc scriptitet. <12 Nempe iam quod illa exclusivum privilegium pro civitate sit obtentura, iam vero quod nulla prorsus resolutio adhuc emanaverit. 13 Si rem ad primum recisuram esse observaveris, author tibi sum ut praevenias tuamque typographiam[ERROR: no reftable :]

5,13 typographiam Kolanović ] typogr. MS

sponte ad tuum fundum transferas. 14 Quoad secundum, scire cuperem an resolutio, qua ipsi proba imponitur, iam effective — et si ita, quando — publicata, et an eidem aliquis terminus praefixus sit? 15 Secus enim ille hoc negotium in annum extrahet. 16 Utinam res eo perduci possit ut is iuxta opinionem Consilii actione coram nobis conveniatur! 17 De instantia anonymi vehementer sollicitus sum; nisi enim et hanc diluas, existimationem tuam necdum in tuto penitus collocasti. 18 Si communicationem eius nulla ratione obtinere potes, forte posses illam per indirectum ita subvertere ut, postquam ad merita instantiae Gotsceianae responderis, subiungas quod Brig. praeterea haec et haec in publicum et forte etiam altissimo loco sparserit et, calumnias licet, has aliquam etiam impressionem fecisse observes, ideo quod illas quoque elidere necessarium existimaveris.

19 Quaeso, informa te an ex Historia episcoporum Quinqueeclesiarum Kollerii ultra tomum tertium aliquod prodiverit, praesertim vero eius Prologomena ?[ERROR: no reftable :]

5,19 Prologomena] sic

2198

20> Si ita, quaeso, procura mihi. <21 Ita etiam, an e Stephani Horvath Bibliotheca iurisconsultorum Hungariae ultra tomum tertium quid prodiverit? 22 Videtur mihi quod tomus quartus re ipsa prodiverit. 23 Quare et hunc et si quis ultra prodiit, mihi adferri peto.

24 Hamburger Journal pro mense Septembri, Octobri et Novembri non legi. 25 Cum et tu et Philippus (cui salutem ex me deferri peto) illud teneatis, quaeso, dirige tuum ad Franciscum Raffay et, ut illud mihi communicet, eidem committe.

26> Mea te humanissime reveretur. <27 Vale meque ut facis ama. Zagrabiae, 1794. 10. Decembris

28 Hic aliquis sparserat lectorem ex alio capitulo nominatum et Taisp. eo translatum esse propterea quod in instantia 13 canonicorum allegetur nullum officii huius capacem esse. 29 Res haec adversarios tuos mirum in modum torsit donec falsitatem rumoris huius detexerunt.

6. Jakovlye, 28. Octobris 1797. Chare amice,

1 Et[ERROR: no reftable :]

(NAZ, EAE, sv. 114, br. 140.)

utramque tuam et libros et duo Journal accepi, sed tum premebat me gravis catharalis alteratiae,[ERROR: no reftable :]

6,1 alteratiae sic

quae in causa fuit quod utique tardius respondeam.

2> Girtaneri continuatio rite procedit. <3 Sed, quantum memini, 2200 Schillerianae collectionis tomum 13, quem mihi nunc submisisti, iam habes; continet enim Memoires de Brantome, has autem me iam legisse probe recordor. 4 Hoc eo fine tibi significo ut mandatarium tuum moneas ne tibi, ut iam identidem evenit, duplicata submittat.

5 Patieris e contra ut te de urgendis, quae tibi adhuc desunt, continuationibus admoneam. 6 Archenholzii Brittische Annalen necdum completum habes. 7 Deest tibi secundus tomus itineris Vaillantii in Africam. 8 E duplici Germanica, quam tenes, collectione itinerum interea certe aliquis tomus prodierit, adminus ex una; nam Forsterianam per mortem eius adhaesisse puto. 9 Hos defectus ut adurgeas, non tantum tua, 2202 sed et mea interest.

10 Forte seu Peyrusii seu Malaspinae seu Angli illius (nomen mihi excidit, tu illud inter tua litteraria indubie habebis), qui iussu defuncto Russiae imperatricis proximiora Americae litora pertentebat, diaria; forte continuatio Robertsonii, Americanae suae historiae, iam prodiverunt. 11 Forte e continuatione itinerum, quae post Cookium ad septentrionali-occidentalem Americam suscepta sunt, aut de progressu coloniae in Bottany Bay nova aliqua relatio edita est. 12 Nullum etiam habes systematicum de revolutione Americana scriptorem; duorum autem titulos e litterariis novis tibi ipse suppeditavi. 13 De his per modernam occasionem tibi procurandis te reflectendum existimavi. 14 Impegi etiam nuper in Hamburgensibus Novis in recensionem admodum honorificam duorum authorum, nempe Bulov Der freye Staat von Nort America in seinen neuen Zustande, Berlin, et von Desodoard Philosophische Geiste der franzoesischen Revolution, 2 tom. in 8-vo. 15 Hos ut tibi praeferenter procures, eo magis tibi suadeo quod exiguo pretio veniant et quod id, postquam iam de pace (de qua immortales sint Omnipotenti gratiae) iam constat, tanto tutius praestare possis.

2204

16 Vezda prichmu domache novine, vre szem chul nekoja, kako szu nakanyena. 17 Imas lepu priliku zezvedeti, da bu chlovek napervo miszliti y ravnati sze mogel. 18 Apud nos spargitur Iosephum Erdodi Nitriensem, Szechen Poseganum, Marich Crisiensem supremum comitem renuntiandum esse. 19 Maluissem ut Crisiensem Niczki, Veroczensem Pejachevich obtineat. 20 Si quid tibi hac de re constat, quaero fac me certiorem. 21 Poveda sze takaj da bu Novoszel banszke tabule asessor. 22 Ako to mores opraviti, jako dobro vchinis, ar bus sze chudil kada ti po tvojem povratku povem kak je on drughi ki tu isztu chaszt ische z tobum baratal, koje sztoprav pred malem vremenom szem zeznal.

23 De reditu tuo videris consilium commutasse, quamquam e mea coniuge intelligens quod referens Semsey pro duobus mensibus missionem acceperit, id, quod prima tua littera[ERROR: no reftable :]

6,23 prima tua littera sic

te facturum esse scripseras, certo crediderim. 24 Quare significa mihi quid demum de tuo reditu constitueris; nosti enim quod ardeam desiderio te ocius amplectendi. 25> De novis non est quod tibi significem. <26 Ego in rustico meo otio, quantum per valetudinem licet, scriptitando tempus fallo. 27 Cum redieris, communicabo tibi Dissertationem de congregationibus Regni Sclavoniae, cui nunc supremum manum impono.

28 Vale meque, ut facis, ama. Jakovlye, 28. Octobris 1797. 2206
7. 31. Octobris 1797. Draghi prijatel!

1 Pun[ERROR: no reftable :]

(NAZ, EAE, sv. 114, br. 142.)

je Zagreb, da ja dobim administratora ali Bedekovich Franczeka, ali Orsicha. 2 Z jedne sztrani dvojim od toga, kajti ti, ki szi bliszu pri zdenczu, iz koga bi to dojti moralo, nikaj mi josche od toga niszi obznanil; iz drughe sztrani vendar moguche mi sze vidi, kajti previgyevam vszakojache novine po miru, za koje iszpelyati znamdar terszili sze budu szpraviti zaufane lyudi na onu chaszt ku ja obnasam, ne szamo pri nasz, negho y vu Vugerszke zemlye. 3 Proszim te obznani mi jeli kaj vu tom dugovanyu, da sze bum znal ravnati.

4 Da mi ne bi bilo za one 1200 RF koje bi ztem nachinom zgubil, ne bi szi szkoro nikaj sztem glavu terl. 5 Ovak ne morem tajiti da ti zgubichek bi jako chutil. 6 Zato proszim te, draghi prijatel, ischi ako mores to kak preprechiti. 7> Znam dar vzemu za praetextus moju gluhoczu. <8 Ali szpomeni je, kaj im to pachi, da vide da y polegh nye poszli bolye idu negho budu isli pod kemgoder ki na moje meszto dojde. 9 Szpomeni nyim spital, orphanotrophium, koga taki kak spital sze dokoncha genuti kanim y koji, ako ja otidem, szegurno vusztane. 10 Zajdnich uputi je da po one machine, ku mi preszkerbis, y gluhoche moje sze pomore.

11 Ako vendar ze vszem tem ne bi nikaj mogel opraviti, proszim te, terszi sze konch to opraviti da mi sze pol plache osztavi. 12 Za on mali trud koga szi administrator, kak previgyevam, jemal bude, more content biti z poloviczum.

13 Ako je za iszto szamo med Bedekovichom y Orsichom pitanye, iz lyubavi proti tvoju domovinu y kralyevszku szlusbu, pripomori kaj mores da bu raissi Bedekovich, ar on konch ne pokvari kaj szem ja pri varmegye naravnal. 14 Ako on ima biti, uffaszem da ako mu od moje 2208 sztrani proponujes y nagovaral ga budes, da on szam prisztane na poloviczu plache. 15 Ova ti zato tak zaufano pissem y proszim kajti za tverdno dersim da tvoje proti meni prijatelsztvo je tuliko, da vu poszlu nad kojem mi je tuliko leseche, najdes ti nachin z kojem sze vu nyega puschati bus mogel, ako prem on tebe izdraven ne dotiche. 16 Proszim te odgovori mi taki, ako nikaj ni vu dugovanyu, da bum mirnessi: ako pak je, obznani mi sztoprav ona, kada poszel vre napnes, kaj sze uffati morem.

17 Zbogom. 31. Octobris 1797.
8. Jakovlye, 28. Aprilis 1798. Chare amice!

1 Agnosco[ERROR: no reftable :]

(NAZ, EAE, vol. 115, nr. 32.)

amicitiam tuam in eo quod primis statim adventus tui diebus tantum temporis decerpere volueris ut me litteris tuis convenire possis. 2 Gratias etiam tibi refero pro novis quae mihi significasti. 3 Sunt quidem et haec tristia, magis tamen me sollicitum habent ea quae postea cum legato Gallico evenerunt. 4 Quaeso te significa mihi an spes supersit rem hanc ita componendi ne in bellum erumpat? 5 Uti et an, prout hic fertur, idem eodem plane die legatus Gallicus etiam Berolini attentarit? 6 Et si ita, quo eventu?

7> Turca etiam apparatus bellicos in dies magis intendit. <8 Non possum in animum meum inducere ut tantam vim contra unum bassam parari credam. 9 Non possum etiam mihi persuadere quod apparatus hi contra Moscoviam dirigantur. 10> Metuo proinde ne haec nobis propinentur. <11 Leva me, si potes, hac etiam sollicitudine.

12> De Reinvetler hactenus nihil. <13 Si intellexeris mihi consulto non responderi, quaeso te significa mihi causam huius aenigmatis. 14 Ad meam in causa Pethoiana instantiam resolutio aut iam prodivit aut certe proxime emanabit. 15 Rogo te ut iam discedentem rogavi.

16 Si quid conferre potes ad id ut proiectum internae hospitalis regulationis per Vlassichium, negotium vero de erigendo novo capitalis huiatis scholae aedificio per Langium proximius conficiatur, rem publico 2210 utilem, mihi gratam praestabis. 17 Significa mihi adminus an aliquid, et si ita, quo eventu in rem hanc egeris? 18 Homo tuus circa transferendos ad Novum hospitale tuos pauperes in deputatione se aliter, atque nos concertaveramus, declaravit. 19 Dixit ille quod tu unum tantum pauperem eo mittere, reliquos in moderno aedificio alere velis; de deponendo vero aestimationali aedificii huius pretio se nullam a te accepisse instructionem. 20 Quare deputatio illum requisivit ut tuam de eo mentem per litteras exquirat.

21 Optassem quidem ut in proposito tuos pauperes eorsum[ERROR: no reftable :]

8,21 tuos Kolanović ] duos MS | eorsum] seorsum Kolanović

mittendi, quod mihi manifestaveras, perstitisses. 22 Interea, si iam de eo aliter apud te constituisti, quaeso te per omnia, ne exsolutionem adminus aedificii aestimationali pretio difficultes, id enim convelleret totum, iam altissimo etiam foro approbatum, fundationalium xenodochii capitalium schema, praesertim cum tuo exemplo iam Capitulum etiam vacillare incipiat circa aedificii sui seu licitationem seu exsolutionem.

23 Et cum propter reliquas circa transferendos in festo sanctae Margarethae pauperes dispositiones tuam hac in re[ERROR: no reftable :]

8,23 hac in re] in addidi

mentem quantocius scire intersit, quaeso te rescribe proximius et mihi et tuo homini.

24 Propter certam combinationem, quam hic describere taediosum foret, scire cupio an societas canalem Colapianum sequente anno effective resumptura sit? 25> Id tu ab ipso comite Aponyi tutissime rescire potes. <26 Quare quaeso te, fac me de eo certiorem, uti et de eo qualis adminus prospectiva sit regulandae Dalmatiae et Croatici Litoralis, praesertim in linea vectigalis? 27 Metuo vehementer ne noster Districtus commercialis, qui me frustra reluctante ad Flumen applicitus est, hac occasione a iurisdictione Sacrae coronae avellatur.

28 Ceterum recordaberis quod Archenholtz in sua Minerva memorabile illud brochure, quod de Potemkin prodiit, per frusta edat. 29 Ego non dubito quod brochure illud etiam secus haberi possit, si adsit homo qui illud perquirere et constituere sciat. 30 Cum tu habeas eiusmodi hominem, brochure autem illud vix aliquod grossos constare possit, oro te, praesta mihi hanc amicitiam et illud pro me constitue; aveo enim 2212 vehementer illud habere, cum sit pendant ad[ERROR: no reftable :]

8,30 post pendant ad delevit auctor illum

libellum de Catharina Secunda, quem mihi dedisti.

31 Non obliviscaris ultimam, quae de Bottany Bay exstat, relationem procurare. 32 Accipiet indubie colonia illa notabilia e conspiratione, quae in Irlandia detecta est, supplementa. 33 Forte detectio haec meditatum a Gallis descensum evanescere faciet; ego enim in eam nunc delapsus sum opinionem quod hi descensum unice sub spe conspirationis huius decreverint.

34 Ego per hanc paucorum licet adhuc dierum rusticationem vires meas recepi et commode valeo. 35 Cupio ut tu quoque sanus agas et confectis prospere negotiis tuis ad nos proximius revertaris.

36 Vale meque, ut facis, ama. Jakovlye, 28. Aprilis 1798.
9. Jakovlye, 21. Iulii 1798. Chare amice!

1 In[ERROR: no reftable :]

(NAZ, EAE, vol. 115, nr. 49)

praeiudicium iteratarum legum hactenus nullus Croata potuit penetrare ad Septemviratum; nullus autem propiorem ad id spem habere potuit, quam noster Millos qui antea per octo, ut credo, annos in nostra Districtuali tabula, nunc vero in Regia, iam in undecimum annum servit. 2 Nuper dum ad semel novae[ERROR: no reftable :]

9,2 novae Kolanović ] ovae MS; fortasse duae

vacantiae in Septemviratu enatae fuissent, 2214 porrexit ille instantiam, una et palatini patrocinium imploravit, qui id illi benigne addixit. 3 Sed tunc Bernath, titulo religionis (quia praedecessor eius fuit acatholicus), Németh vero ex alia politica causa nominati sunt.

4 Nunc improvisa huius promotio novam vacantiam facit, pro qua palatinus nullum adhuc praenotatum.[ERROR: no reftable :]

9,4 praenotatum] sic; fortasse auctori in animo erat praenotatum habet

5 Quare repetit Millos suam instantiam et palatini patrocinium denuo implorat. 6 Putat tamen ad optatum eventum plurimum conferre posse, si tu quoque vices tuas suis locis et modis interponas. 7 Ut id facias, hac posta, ut mihi dixit, te exorat, rogavit tamen me, ut ego quoque id tibi velim commendare.

8 Facio id tanto libentius et quod ipse quoque anxie desiderem ut Croatam in illo quoque dicasterio collocatum videre possim, et quod te ipsa hac de causa id libenter praestiturum sperem. 9 Chare amice, nisi tu id tibi cordi sumas, per reliquos, qui nunc in altioribus subseliis sedent, gentiles nostros nullus unquam Croata ad aliquod Hungaricum dicasterium penetrabit. 10 Quare nomine Patriae te exoro ut occasione, in qua nunc constitueris, uti et rem hanc pervincere velis; modum et canales, per quos id efficere possis, non est quod tibi suggeram. 11 Haec tibi usus rerum et grave, quo polles, iudicium ultro indicabunt. 12 Pro aliqua tantum tui directione tibi significo, quod Millos amicum habeat comitem Amade, qui iam occasione nupernarum vacantiarum instantiam eius sustinebat et cui ille nunc etiam Viennam scribit. 13 Si haec littera illum Viennae deprehendet, posses rem cum illo concertare; sin, posses fortasse apud communem tibi et Amadeo amicum Sau...[ERROR: no reftable :]

9,13 Sau...] In MS-to quattuor puncta.

agere.

2216

14 Si negotium succederet, posses eadem occasione efficere ut Millosio Iosephus Petrovich vel, si huic ius suum publicum adhuc obstat, ille, quem iudicares, gentilis noster succedat.

15 Ne quid tamen dissimulem, cum Németh valde parum Germanice sciat, vereor ut collatum sibi munus acceptet. 16 Puto tamen interesse ut tu negotium in omnem casum urgeas; si enim Németh officium deprecabitur, forte eo rem perducere poteris ut adminus pro proxima vacantia Millos praenotetur. 17 Ita ego quondam operabar, donec propior eram ad prima subsellia, et successit mihi quod complures gentiles nostros provexerim. 18 Tu maiorem adhuc ac ego quondam influxum habere potes. 19> Utere illo in bonum Patriae. <20 Non exiquum, crede mihi, exinde solatium in senectute tua capies.

21 Vale meque ut facis ama. Jakovlye, 21. Iulii 1798.
10. Jakovlye, 4. Augusti 1798. Chare amice!

1 Non[ERROR: no reftable :]

(NAZ, EAE, vol. 115, nr. 52.)

tui oblivione factum est quod in postremis meis nullam promissae lucubrationis mentionem iniecerim, sed quia puduit me quod datam fidem tam diu non expleverim. 2 Impediverunt id variae, partim sanitatis, partim domesticae circumstantiae, quas hic recensere nihil interest, effeceruntque quod non nisi ante paucos dies operi manum admoverim. 3 Si, ut olim, pomeridianis etiam et vespertinis horis laborare possem, absolverem illam intra paucos dies. 4 Nunc, cum mane tantum mihi liceat laborare ,[ERROR: no reftable :]

10,3-4 Si... laborare] Notata in MS-to | eripiat] eripeat

adeoque, si quae alia occupatio tempus hoc mihi eripiat, tota illa dies perdita sit, non possum praevidere tempus quo laborem absolvam. 5 Accelerabo tamen illum quoad potero. 6 Ut moram quadamtenus compensem, praemitto unum statisticum punctum de quo publicum rite 2218 informari [ERROR: no reftable :]

10,6 praemitto... informari] Notata in MS-to

moderni praesertim temporis ratio exposcit et quod authori gratum futurum spero.

7> Dum rem Milossii agis, Patriae inservis. <8 Commoda huic porro etiam tuam operam. 9 Satis consequeremur si vel Millos hac occasione ad Septemviratum provehi posset. 10 De alio Croata ad Tabulam regiam promovendo alia occasione agi posset. 11 Quamquam non possim combinare ea, quae de supernumerariis scribis, cum iam sub hoc regnante duo novi supernumerarii creati sint, adeoque nihil mihi videatur obstare quominus etiam in casum promotionis Milossii aliquis gentilis noster supernumerarius renuntietur.

12 De confecta cum Gallis pace iam plures etiam alii credibiles nuntios acceperunt. 13> Immo iam condiciones eius sparguntur. <14 Ego tamen non possum id combinare cum continua et severa transportandi in Italiam frumenti adursione. 15 Ut benignae menti satisfiat, comitatus meus vires suas adeo intendit quod vix decem vecturae in toto comitatu domi remanserint, ita quod ipsum hospitalis laborem ea de causa abrumpere debuerim. 16 Cum eaedem vecturae plane usque Segniam et respective Bucari prodere debeant, atterentur certo vires contribuentium, quia plus expendent quam defixa pro singulo centenario merces efficiat, nam praeter pabuli in partibus illis caristiam reparatio currus, frequentior equorum soleatio notabiles sumptus requiret. 17 Peribunt certe etiam complura animalia, de horum autem indemnizatione nullam hactenus assecurationem habemus. 18 Ni id fiat, redigentur ad incitas animalium illorum posessores, id autem incassationem contributionis difficilem efficiet.

19> Amade in investigatione strenue procedit. <20 Vellet illam terminare ante 20. huius; pro hac enim die congregationem comitatui suo praefixit. 21 Cum tamen aliqui testes remoti habitent, nescio an eos interea arcessere poterit. 22 Hic quoque instantiam Millossii per suos canales secundavit, id quod auget spem meam de optato successu.

23 Ego illum necdum vidi quia per hoc tempus urbem non intravi. 24 Promisit ille quidem quod, ut primum laborem terminaverit, ad me excurrere velit, sed hunc ille usque 14-tam huius vix concludet; ego autem illa die Zagrabiam intrabo quia pro 17-ma congregationem praefixi. 25 Quae de tuis hominibus incaptivatis scribis, mihi hactenus 2220 non constabant. 26 Ego nec tuo, nec ullius alterius iuris gladii privilegio cupio derogare cum illud in lege fundatum esse sciam. 27 Quod si autem propter renitentiam erga publicas dispositiones capti sunt, habebis ipse tantum aequitatis ut agnoscas id rite factum esse neque eos tibi in hoc casu resignari posse. 28 Capitulum idem quod tu exemptionis privilegium sibi arrogat, et tamen, dum comitatus protervos Sancto-Simonenses capi et puniri fecit, nec se movit nec per id iura sua laesa esse existimavit.

29 Patere ut pro iure amicitiae, quae inter nos viget, coniecturam meam tibi ingenue aperiam. 30 Invalescit in dies magis opinio illa publici quod aliqui e tuis officialibus concitent Colapianos tuos subditos ne se contributioni submittant. 31 Si qui eorum hac de causa intercepti sunt, gravis suspicio mihi suboritur quod idem officialis tuus, qui eos ad id te inscio sufflaminabat, metuens ne per illos prodatur, apud te agat ut illos reclames. 32 In hunc autem casum vides ipse quod comitatus tibi deferre non possit, immo quod ad eius officium pertineat authorem culposae huius machinationis detegere et promeritae poenae subicere. 33 Ut primum urbem intravero, investigabo fundate totum hoc negotium et, quod iustum fuerit, disponam.

34 Significa quaeso mihi quam habes de reditu tuo prospectivam.

35 Vale meque ut facis ama. Jakovlye, 4. Augusti 1798.
11. Jakovlye, 1. Octobris 1798. Chare amice!

1 Casu[ERROR: no reftable :]

(NAZ, EAE, vol. 115, nr. 77.)

(quem tibi coram aperiam), sed certo mihi innotuit, quod comes Amade me loco movere et officium hoc pro se impetrare velit. 2 Spargebat ille iam Pesthini sub finem termini quod in hoc comitatu plurimi disordines vigeant, sed per amicum meum adursus ut aliquem in specifico indicet, nihil adferre potuit, quam quod acta particularium 2222 congregationum in generalibus non referantur. 3 Et hoc est mendacium quod per conditum in singula generali congregatione De relatis particularium congregationum actis articulum evidenter refelli potest.

4 Praevideo ego quod ille praetensos disordines tantum pro forma obtendat; non ignorat enim quod si hi mihi in specifico obiciantur, ego ad singulum facile sim responsurus cum nulla prorsus sit pars publicae administrationis ad quam curas meas non extenderim. 5 Verum arripiet ille praetextum meae surditiei et cum hoc (ut nunc potens est) finem suum facile assequetur.

6 Scribo illi hac posta humanissimas litteras et eum requiro ut vota sua ad exiguum alioquin, quod forte mihi superest, vitae meae[ERROR: no reftable :]

10,6 meae] corr. auctor ex suae

tempus suspendere velit. 7 Nescio quid facturus et an mihi vel responsurus sit. 8 Cum nunc Viennae sit, pro veterana tua erga me amicitia te exorandum duxi ut tu quoque illum, quantum potes, ad id persuadeas, eidemque ingenue aperias quod ad id per me sis[ERROR: no reftable :]

10,8 sis] sim

requisitus. 9 Proponas illi quod mihi negotiosa occupatio iam in naturam transiverit; quod hoc sit unicum senectutis meae solatium; quod ille etiam in Hungaria commodiorem sibi comitatum proximius obtinere possit. 10 Quod si tamen omnibus his non moveretur, utere quaeso ipsis his argumentis apud amicum tuum I. et, si potes, impedi ne Amade scopum suum assequatur. 11 Si hic propositum suum adurserit,[ERROR: no reftable :]

10,11 Inter suum et adurserit sex verba rasa.

non poterit Cancellariam simpliciter praeterire. 12 Quare oro te maiorem in modum ut ipsum etiam cancellarium, quem mihi bene cupere scio, ea de re in omnem eventum praevenias. 13> Scio te etiam Amadeo amicitia iungi. <14 Cum tamen ille de lucro captando, ego tantum de damno vitando agam et cum me inter et te antiquius amicitiae vinculum intercedat, spero te potiorem huius, quam illius, rationem habiturum.

15 Quod si tamen potentia Amadei omnibus his praevaleret, tum vero te per sacrum amicitiae titulum obtestor ut eum disponas quo ille tecum collaboret ut eos adminus, qui in similli casu Sigraio concessi sunt, favores consequar, nempe integrum salarium et comendatiam. 16 Ego 2224 Amadeum nunquam offendi, spero proinde quod id omnino facturus sit.

17 Utprimum de tota re certi quid compereris, quaeso te, significa mihi et eripe me his incerti status angustiis.

18 De elaboratione punctorum debeo cum rubore agnoscere quod datam fidem explere non potuerim. 19 Vix enim opus aggressus eram cum me febris corripuit et per tres ferme hebdomadas tenuit. 20 Post octo dies passus sum recidivam, a qua non nisi ante paucos dies liberatus sum. 21 Nunc autem video serotinum iam laborem futurum. 22> Denique senectus ipsa est morbus. <23 Nunquam amplius eiusmodi laborem in me recipiam.

24> Chare amice! Tu nimis diu abes. <25 Quas hinc inde corrasi amoenas lectiones, iam omnes exhausi. 26 Debeo autem has quaerere quia seriae lectioni[ERROR: no reftable :]

11,26 seriae lectioni] corr. auctor ex seriam lectionem

tantum matutino tempore citra valetudinis iacturam me impendere possum. 27 Non dubito quin tu hactenus complures eiusmodi libellos tibi comparaveris. 28 Si quos ex illis iam domum praemisisti, quaeso dispone ut etiam ante tuum adventum mihi communicentur!

29 Si per insperatum Sigraio deterius tractari et aut salarium aut comendatia emanere deberet, quaeso te, eo rem age ut posterius potius emaneat; notae enim tibi sunt meae oeconomicae circumstantiae.

30 Vale meque ut facis ama. Jakovlye, 1. Octobris 1798. 2226
12. Jakovlye, 16. Octobris 1798. Chare amice!

1 Quod[ERROR: no reftable :]

(NAZ, EAE,vol. 115, nr. 81)

comes Amade coram duobus se declaraverit[ERROR: no reftable :]

12,1 declaraverit] declaverit

se proximius futurum supremum comitem Comitatus Zagrabiensis et quod de praetensis comitatus huius disordinibus Budae et Pesthini declamaverit, tu ipse credes dum tibi reduci data, quae hac de re habeo, indicavero. 2 Si bonam suam fidem sustinere voluit, poterat declarare, quod id ille tantum pro casu meae mortis intellexerit. 3 Nunc dum rem adeo evidentem negat, immerito sane querulatur me in characterem suum iniurium fuisse.

4 Ut ut sit de eo, si ego sentirem quod surdities mea me ab explendis muneris mei partibus re ipsa impediat, ea sum honestate quod ego ipse iubilationem cum aliqua diuturni mei servitii remuneratione peterem. 5 Nunc ad ipsa comitatus acta tuto possum provocare quod omnes administrationis publicae partes ad eum ordinem reduxerim, et porro etiam conservem, qui in paucis comitatibus viget. 6 Probat hoc vel illud quod, qui me suffodere conantur, nullum specificum in aliqua administrationis parte defectum adferre sciant, sed vel falsos vel violenter detortos disordines mihi obiciant.

7 Ego archivum in disornatissimo statu deprehendi, reduxi, et conservo illud in tali ordine qui in nullo forte alio comitatu reperitur.

8 Ego negotium contributionis ita intricatum deprehendi quod non nisi improbo per me ipsum suscepto labore post triennium illud ad statum currentem reducere potuerim, in quo illud hodiedum conservo.

9 Ego negotium viarum per commissariaticam administrationem ad merum arbitrium reductum ad normalia principia revocavi et in his illud per celebrandam bis singulo anno viarum deputationem conservari procuro. 10 Scio comiti Amade id etiam relatum fuisse quod processuales non attenta publica dispositione, quas ipsis lubet, vias reparari curent. 11 Verum si vult, convincam ego illum per acta publica quod hoc perinde falsum sit, sicuti et illud quod acta particularium congregationum in generalibus non referantur.

2228

12 Ego regulatum iudiciorum tam civilium quam et criminalium cursum per id sustineo quod seriem utriusque ordinis causarum mihi quotannis exhiberi curem et, sicubi protellationem observem, procedentem urgere non intermittam.

13 Denique ne negotia adhaereant, ego de congregatione ad congregationem scontro fieri curo et cum impossibile sit, sicut in dicasteriis, ita etiam in comitatu, ne complures restantiae enascantur, ut illa adminus, quae urgentiora sunt, expediantur, omnimode adurgeo.

14 Hi sunt quinque cardines circa quos publica comitatus administratio potissimum versatur. 15 Ostendant mihi inimici quod in hos propter meam surditiem aliqui defectus arrepserint et ego victas dabo manus. 16 Cum hoc non possint, illi alios vagos defectus mihi volunt imputare. 17 Dicunt quod propter meam nimiam indulgentiam magistratuales, ac praesertim vicecomes et notarius, pro arbitrio agant. 18 Hic enimvero ad propriam tuam notitiam tuto possum provocare. 19 Recordaberis enim quod hactenus id potius mihi obiectum fuerit quod nimis despotice agam. 20 Ita cum alii me despotismi, alii e converso remissionis arguant, evidens est quod in utroque medium teneam, id est quod magistratuales quidem placide, sed in re officii severe tractem. 21 Dicunt quod aliquae comitatus repraesentationes asperiori calamo appositae sint. 22 Si aut ego ipse diutius in dicasteriis non servivissem, aut omnes momentosiores repraesentationes ipse non reviderem, posset me dubium subire an non id re ipsa quandoque evenerit. 23 Nunc, si quae mihi repraesentatio in specifico obiciatur, paratus sum de singula eius expressione rationem reddere.

24 Dicunt denique quod propter meam surditiem in congregationibus saepe ad personalitates descendatur. 25 Hoc vero una tantum vice evenit, in negotio Zamersiensi, in quo et ego et ordinarius vicecomes interessabar, in hoc enim tuus Petrovich et senator Spissich se mutuis conviciis re ipsa prosciderunt. 26 Verum ut primum id ego intellexi, disposui continuo ut unus e fiscalibus sessionibus continuo intersit et contra excedentem[ERROR: no reftable :]

12,26 excedentem] add. auctor

actionem violatae sedis continuo levet. 27 Ab eo tempore nihil amplius eiusmodi contigit. 28 Haec ad illa quae mihi speciose obiiciuntur.

2230

29 Superest ut de illis, quae mihi peculiariter cordi sunt, institutis aliquid dicam. 30 Ego collapsam paene sub commissariatica administratione rem sericeam ita restitui ut superiora dicasteria eius directionem etiam per reliquos duos comitatus superiores mihi concrediderint. 31 Cum hac in re nemo eas notitias habere possit, quas ego, qui hoc negotium inde a triginta annis continuo ferme manipulo, nisi ego directionem hanc duobus adminus annis adhuc retineam et ad currentem pedem reducam, vereor admodum ne institutum hoc notabile capiat detrimentum.

32 Cum intra unum aliumve annum omnes,[ERROR: no reftable :]

12,32 post omnes del. auctor verbum, fortasse conservatio

quae adhuc de novo erigi debent viae terminandae sint, ego praeparatoria pro elaborando tali conservationis viarum plano, per quod erogatio cassae domesticae notabiliter diminuatur, iam futuro vere disponere constitui. 33 Si loco movear, nescio an successori meo occursurae sint omnes ille ideae quas ego iam ordinatas habeo.

34 Negotium cassae xenodochialis mea industria eo perductum est quod, si benigna resolutio circa proiectatam totius hospitalis regulationem supervenerit, futuro aestate et xenodochium et nosocomium aperiri possit. 35 Cum proiectum regulationis ego ipse apposuerim, vereor ut illud alter ita feliciter, ut ego, ad effectum perducere possit.

36 Negotium cassae orphanotrophialis in celebranda mense Novembri congregatione ad motum ponere constitui. 37 Negotium hoc nihilo minoribus, quam cassa xenodochialis fuit, difficultatibus implexum est. 38 Agnoscunt omnes quod negotium xenodochii non nisi per me, qui de cassis regnicolaribus inde ab earum origine usque meum ad Tabulam regiam transitum in Consilio retuli eo, quo pertigimus, perduci potuisse. 39 Vereor ut negotium etiam orphanotrophiale per alium ad optatum finem perduci possit.

40 Atque, ut omnia haec perficiam, non nisi biennio, aut ad summum triennio opus habeo. 41 Quare si haec omnia iis, qui ad clavum sunt, debite ob oculos ponas, agnoscent indubie publici interesse ut ego per hoc adminus tempus (si adhuc Deus tam diu vitam prolongare dignatus fuerit) in officio conserver. 42 Ut autem id re ipsa praestes, per veteranam nostram amicitiam te etiam atque etiam oro.

Vale. 2232 Jakovlye, 16. Octobris 1798.

43 Draghi prijatel. Ja szem potlam premiszlil da ako me genu, gdo god mi succeduje, on ne bu hotel za psztuin szlusiti kakti grof Szechéni. 44 A da nyemu ex aerario plachu dadu kako zu Amadaeu, to sze ja nikak ne morem uffati. 45> Zatho szem miszlil rajssi ov korachaj vchiniti. <46 Molim te, prestej ovoga liszta Amadaeu (zvun pricherka ki bi ga jos bolye zbantuval). 47 More biti vchini da on szam prichme drugach miszliti.

48 Proszim te takaj, daj ga prepiszati (exmisso exordio) y z dobrum prilikum daj ga od Zdencza. 49 Veruj mi da vsza ona koja veli Amade da je proti meni chul ni pri Cancellarie ni pri Consiliumu ne glasze, ar ja imam vu jednom y drughom dicasteriumu prijatele po koje to znam. 50 Nego to vsze je Amade vu Zagrebu pobral pak vezda on to glaszi. 51 Pri Cancellarie y Consiliumu ne bojim sze da bi impressiu vchinilo. 52 Strinam pako szegurno da y pri od Zdenczu ne napravi impressia ako on ove moje reflexie presteje.

53 Znam dar nass Szechen dojde predi vu Bech, negho ti odides. 54 Proszim te, prestej y nyemu ov liszt, da bu y on znal iz isztoga tonussa mene soutenirati.

13. Zagrabiae, 2. Decembris 1798. Chare amice!

1 Reddis[ERROR: no reftable :]

(NAZ, EAE, vol. 115, nr. 99.) Zahvaljujem kolegi dr. Stjepanu Razumu koji je prijepis latinskog teksta usporedio s izvornikom. (J. K.)

mihi iustitiam dum me zelo promovendorum miserae patriae 2234 commodorum flagrare ais. 2 Etiam commendato per te instanti, quod potui, praestiti; effeci enim ut non tantum specimen collectae per illum mannae Excelso Consilio pro instituenda proba submittatur, sed etiam ut ille principi pro anticipatione alicuius summae, quam postulat, nomine publico commendetur.

3 Quod falsi de me rumores, qui ideae me iubilandi ansam dederant, iam sopiti sint, etiam a Camerae praeside intellexi. 4 Hic vir hac occasione sincerum omnino meum amicum esse ostendit.[ERROR: no reftable :]

13,4 sincerum... esse] auctor pronomen se omisisse videtur

5 Video quod in illo aetas ipsa obfirmet constantiam et infractam animi honestatem. 6 De praetenso illo Anschuss res ita se habet. 7 Nosti ipse quod imminente iam urbi nostrae inimico, cives tui et capitulares, qui alias civitatenses aversantur, conspiraverint quod nullum currum supellectile oneratum, immo nec ullum alicuius considerationis hominem Zagrabia dimittere velint et in hunc finem ad omnes exitus vigilias authoritate propria collocarint. 8 Nosti quod 26-ta Martii anni praeteriti primum cives regiae civitatis tricesimatorem Pale cum cassa regia, sequenti vero die, mane, cives tui currum tuum archivo episcopali, ut tu mihi nuntiasti, oneratum detinuerint .[ERROR: no reftable :]

13,8 cives tui... detinuerint] Notata in MS-to.

9 Successit quidem mihi quod utriusque ordinis vigilias amoveri procurarim. 10 Quia tamen fermentationem civium necdum resedisse intellexi, proposui in celebrata eadem die congregatione ut pro sessione sequentis diei (omni enim die sessionem celebravi) cives omnium trium iurisdictionum ad palatium comitatus convocentur, ibidem insubordinatio haec, quod vigilias propria authoritate constituere praesumpserint, improbetur et, ut ab his imposterum abstineant, efficaciter disponantur. 11 Cum comitatus nullam in cives regiae civitatis iurisdictionem habeat, ut desideratum effectum obtineam eo rem egi ut pro sessione hac totus civitatis magistratus compareat et cum comitatensi mixtim consideat. 12 Res haec optatum omnino effectum produxit; licet enim cives omnium iurisdictionum diu se pervicaces exhibuerint, ad iteratas tamen et meas, et vicecomitis, sed praesertim Volgemuthii, qui media ferme hora contionatus est, adhortationes eo res perducta est quod cives comitatenses declaraverint se nullos amplius cum civibus congressus habere velle et vicissim, sed singuli propriae iurisdictioni parere velint.

2236

13 Hoc ergo est illud praetensum Anschuss . 14 Protocollum sessionis huius eadem die Excelso Consilio staffetaliter submissum, neque tamen ulla per illud reflexio eatenus unquam obmota fuit. 15 Res haec in praesentia 300, si non plurium hominum acta est. 16 Coalitio illa civium nulla alia ratione dissolvi poterat. 17 Et tamen inimici mei nunc primum factum hoc per odiosum terminum Anschuss mihi in crimen imputare conantur. 18 Vides quorsum iam processerit impudens eorum malignitas.

19 De te miror quod te hac[ERROR: no reftable :]

13,19 hac] repetitum

in re memoria adeo deseruerit; eadem enim die apud te fui et tibi totam sessionis illius oeconomiam explicui. 20 Si aliquam mihi amicitiam praestare vis, invia illos, apud quos rumor ille de illo odioso Anschuss invaluit, ad dictum protocollum et videbunt qualia mendacia in re adeo publica et evidenti contra me spargantur; una reflecte eos quod hinc metiri possint quam fidem adhibere possint aliis sinistris rumoribus qui de privatis meis factis per inimicos meos sparguntur.

21 Quod de magnatum et cleri per magistratuales contemptu scribis, perinde solenne mendacium est. 22 Magnates quidem per ignaviam suam de pristina sua existimatione apud totum publicum re ipsa multum amiserunt. 23 Ille tamen, qui characteri illorum competit, extrinsecus honor per nullum magistratualem negatur.

24 Quod clerum adtinet, tibi competentem reverentiam credo quod nullus magistratualium hactenus negaverit. 25 Quod si tamen per insperatum evenisset, cur mihi de eo nunquam questus; dedissem certe tibi competentem satisfactionem. 26> Cum parochis magistratuales familiariter versari solent. <27 Restant itaque soli canonici. 28 Hi olim [ERROR: no reftable :]

13,26-27 soli... olim] Notata in MS-to.

per hospitalitatem suam maiorem, quam quae characteri suo competit, reverentiam conciliaverant. 29 Postquam ab illa cessarunt, quid mirum si existimatio etiam eorum diminuta est?

2238

30 Verum video ego hic me per magistratuales intelligi et hunc formari praetextum tantum ut mihi noceatur. 31 Me proinde quod attinet, ego a proportione characteris, quo me princeps condecoravit, singulo magnati competentem honorem exhibeo. 32 Existimationem quam singulo contestor,[ERROR: no reftable :]

13,32 Existimationem... contestor] sic

pendet a personali eius charactere.

33 Quod te adtinet, non puto quod familiarem, quo tecum utor, modum pro contemptu reputes. 34 Si autem eo spectas quod praetensiones tuas circa privilegia episcopatus non semper secundem, reputare debes quod ego ad conservandas comitatus praerogativas iure iurando obstrictus sim.

35> Cum parochis exigua mihi intercedit consuetudo. <36 Canonico nulli certe ansam dedi de non exhibito per me competenti honore.

37> Hactenus de odiosis. <38 Iam ad amoeniora. 39> Iter Perousii cum voluptate tero. <40 Sed in hoc ad atlantem frequenter provocatur. 41> Habesne etiam illum? <42 Sin, habes mancum opus. 43 Si ita, significa mihi an et hunc isthuc iam submiseris, ut illum a Salecz [ERROR: no reftable :]

13,43 a Salecz] Notata in MS-to.

petere possim. Non dubito etiam quin Galli publicato hoc, quod multas novas detectiones continet, itinere, novam etiam Globi Teraquei mappam excudi curaverint, in qua et praecedentes et istae novae detectiones exprimantur. 45 Habebis rem pretiosam si hanc quoque tibi procuraveris. 46 Non obliviscaris etiam ultimam, quae de Botany Bay Londini prodiit, relationem procurare.

47 Comes Amade cras in congregatione comitatus publicabit benignam resolutionem quoad Pale et Gyumlia. 48 Feci cum illo sincerizationem, pollicitusque mihi est, quod imposterum deferendos ad se mihi praeiudiciosos[ERROR: no reftable :]

13,48 praeiudiciosos Kolanović ] praeiudiosos MS

rumores nolit credere, sed eos prius mihi sit detecturus.

49 Nepos meus Emericus mihi amare questus est quod Volgemuth caeco aliquo erga 2240 Asperger affectu hunc, licet se longe iuniorem, pro vacante archidiaconatu apud te sustineat. 50 Putans ille quod commendatio mea apud te adhuc aliquod pondus habeat rogavit me ut eius instantiam tibi commendarem. 51 Ego vero non tam in eo confisus, quam quod iustum putem ne seniori et in meritis, si non superiori, certe pari, praeiudicetur, preces eius omnino commendandas existimavi.

Vale. Zagrabiae, 2-a Decembris 1798.
2370 Idaeae de organizanda Regni Diaeta
Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.