Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
§-o 12-o

1 Nihil tamen magis irregulare est quam Ablegati absentum magnatum in Tabula Inferiori; an ante 1608-vum vel legales magnates, id est Barones Regni et Supremi Comites, ius habuerint in casu absentiae repraesentantem suum ad comitia mittendi, non constat; nullum enim hactenus eius rei vestigium erutum est. 2 Hoc anno legis articulus quippe 1-mus ipsis ius hoc attribuit et sessionem ipsis in Tabula Inferiori assignavit. 3 Cum lex iterum generali tantum magnatum vocabulo utatur, an legales tantum magnates, vel titulares etiam comites et barones intellexerit, merito dubitari potest. 4 Interea usus illam etiam ad hos extendit.

5 Quam inconsequens sit seu lex seu usus iste vel inde apparet quod repraesentanti ibi sessio tantum competat ubi illam habere deberet ille, quem repraesentat. 6 Ablegati comitatuum et civitatum ideo in Inferiori Tabula sessionem habent quia, si omnes nobiles et civitates, quos et quas repraesentant, comparerent, suam perinde ibidem sessionem obtinerent; si proinde repraesentantibus seu legalium seu titularium magnatum sessio admitti deberet, deberent illam non in[ERROR: no reftable :]

12.6 in addidi

inferiori, sed in superiori tabula obtinere. 7 Quod quantas post se traheret inconvenientias, suapte patet.

2388

8 Sunt praeterea alia eaque gravia motiva quae totum absentum Ablegatorum institutum retineri non posse demonstrant; nimirum ratio ipsa admittere non videtur ut una singularis persona, etiamsi sit legalis magnas, ius se per alium repraesentandi perinde habeat sicut tot milia nobilium, qui unum comitatum constituunt. 9 Sat ipsis favoris constitutio attribuit per id quod, si compareant, personali voto fruantur; si iusta de causa absint, principium illud valere debet quod praesentes pro absentibus concludant.

10 Denique vel suffragia omnium, qui absentes magnates repraesentant, Ablegatorum pro curiatis , id est pro votis Status magnatum reputari deberent, vel connumerari ad vota Status nobilium ideo quia Ablegati hi absentum ex hoc Statu leguntur. 11 Primum stare non potest quia secus Status magnatum duplici voto gauderet, uno in Superiori, altero in Inferiori Tabula, quod ipsi constitutionis naturae repugnat. 12 Sed nec alterum subsistere potest; quid enim magis inconsequens quam ut magnas, si ipse adsit, intra suum Statum, si repraesentantem mittat, intra Statum nobilium votum emittat? 13 Deinde pro absentum Ablegatis mittuntur plerumque homines minoris spherae, iuvenes vix e scholis egressi, aliique, quorum humeri necdum ita invaluerunt ut in gravi legislationis obiecto cum fructu versari possint; et ideo, cum numerus eorum magnus sit, quem effectum copia horum hominum in comitiis producat, notius est quam ut multis explicari debeat.

14 Sane numquam Diaeta rite organizabitur nisi Tabula Inferior ad duos, comitatuum nempe et civitatum Status reducatur, sicut Superior Tabula e duobus aliis, episcoporum videlicet et magnatum Statu, consistit; prouti id inferius, ubi de aequilibrio inter corpora legislativa stabiliendo agetur, uberius apparebit; id autem haud secus obtineri potest, quam si Ablegati absentum, etiam legalium magnatum, simpliciter cessent, capitula vero et conventus, quae non sunt fidedignitatis praerogativa, praepositi vero abbates possessionatorumque religiosorum superiores, sicut et reliqui nobiles, per Ablegatos comitatuum repraesententur.


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.