Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
4 Omnis pura imperii forma, sive illa monarchica sit, ut olim
in Gallia, seu aristocratica , uti Venetiis, seu demum democratica
, ut olim in parvis Graeciae republicis vigebat, arbitrarium imperium natura sua secum fert
quia, si eadem persona vel idem corpus et legislativam et
executivam (nos enim iudicialem tantum pro parte executivae
reputamus) potestatem exerceat, iam omnia unice ad eius arbitrium referuntur,
nulla lex stabilis adeoque nulla etiam aut personae libertas , aut
proprietatis securitas existere potest, cum nullum habeat sibi oppositum corpus
quod eam, ne leges aut iniustas condere aut iustas etiam secus exsequi possit, impediat.
5 Arbitrium hoc pro subditis individuis eo magis oppressivum evadit quo
numerosius est corpus illud quod simul legislativam, simul executivam potestatem exercet; nam
ea est humani animi condicio ut is omnes actiones suas ad proprium interesse referre, haecque
imbecillitas in ipso etiam legislationis actu eidem subrepere soleat. 6
Itaque si solus princeps et legislativam et executivam potestatem exerceat, unius ad summum
personae interesse cum communi totius populi bono in collisionem venire potest; et ideo, si
tales semper principes haberi possent qui omne proprium interesse sacrificent et unice
commune subditi sibi populi bonum pro scopo sibi praefigant, si hi praeterea tales semper
habere possent ministros qui nihil unquam de proprio suo interesse consiliis suis
admiscerent, nulla ne cogitando quidem concipi posset melior gubernii forma quam
simplex et illimitata monarchia.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
|