Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
Previous paragraph

Next paragraph

12 Verum ne hoc quidem instituto scopum suum assecuti sunt veteres legislatores; eventus enim ipse ostendit quod nec optimatum authoritas continendo, donec viritim ad comitia confluebant, populo par fuerit, et quod ambitiosi optimates, qui ad arripiendam summam potestatem aspirabant, si artem popularem auram captandi probe tenuerunt, populo ipso ad assequendum propositum suum facilime uti potuerint; omnes enim veteres respublicae aut plebis licentia per anarchiam et internas discordias interierunt, aut ambitiosi alicuius optimatis potentia per civilia bella in illimitatam monarchiam sunt commutata. 13 Itaque ut huic aequilibrii defectui subveniatur, primum ea ratio inita est per recentiores legislatores ut non totus populus, sed tantum certus eius repraesentantum numerus in partem legislationis vocetur, dein ut ad evitanda, quae naturalis potentiorum optimatum ad arripiendam supremam potestatem nisus producebat, mala, regia dignitas uni familiae per constitutionem ipsam deferatur sicque compositus ex omnibus tribus simplicibus reipublicae formis status ita efficiatur ut, cum ipse repraesentantum populi numerus notabilem efficere debeat multitudinem, huius impetum authoritas 2412 optimatum temperare, quod si vero optimatum potentia statum hunc opprimere vellet, rex eorum ambitionem coercere, denique si rex ipse potestatem suam ultra legis constitutionisque limites extendere vellet, reuniti hi duo status obsistere possint. 14 Mixtum hoc ex omnibus tribus gubernii formis systema conformi fere modernorum publici statum sensu, procurando communi totius nationis bono, adeo conveniens videtur ut nuper Coloniae Americanae, licet nec distinctionem statuum nec regiam dignitatem admiserint, ad assequendum tamen necessarium per tam extensum, ut illae occupant, terrenum in administratione publica aequilibrium distincta a repraesentantibus populi duo corpora stabiliverint quorum unum, nempe Senatus Superior , eadem ferme, quam in temperatis monarchiis optimates habent, Authoritate gaudeat, aliud, nempe Gubernator , eadem ferme iura exerceat quae in temperatis monarchiis principi deferri solent, eo solo discrimine quod et Gubernator et membra Superioris Senatus magistratus suos non nisi definitis per legem annis retinere possint, his vero praeterlapsis alia iterum individua iis suffici debeant.

Previous paragraph

Next paragraph


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.