§-o 19-o
1 Inducendo in Hungaria inter Status aequilibrio obstare quidem videtur
illud quod non duos, ut in Anglia, nec tres, uti olim in Gallia, sed quattuor plane, uti nunc
in Polonia, Status numeret. 2 Verum cum omnes hi Status ad duas tantum
Tabulas contracti sint; cum singula harum duos contineat; denique cum in utraque personalis,
ut iam ostendimus, votizatio induci possit, res haec eandem subit considerationem ac si duos
tantum Status Hungaria numeraret. 3 Hoc praemisso triplex tantum quoad
inducendum inter Status aequilibrium ratio iniri potest: prima est ea quam Angli adoptarunt,
nimirum ut conclusa tantum Inferioris Tabulae, quae e meris repraesentantibus
populi consistit, pro sensu nationis habeantur, Superior tanquam
excentricum respectu populi corpus iure tantum conclusis Inferioris Tabulae
intercedendi, quod technico termino liberum veto appellare solemus, gaudeat.
4 Altera est ut numerus statuum inaequalis, exempli causa ternarius,
praelatorum nempe, magnatum , et populi , uti antea
in Gallia fuit, defigatur; suffragia per status colligantur idque pro sensu
nationis habeatur in quod duo adminus status consenserint; ultima demum ut omnes simul
congregati status vota viritim edant sicque totius corporis votorum pluralitas
concludat.
5 Angli duplicem sibi per hoc institutum scopum proposuerunt, primum ut
optimates non tantum sua, sed etiam regis iura, cum quibus ipsa eorum
existentia arcto nexu colligata est, intercessione sua adversus Inferioris Camerae nisus
tueri possint; dein ne proniores ad extendendam regiam potestatem optimates capta, quae apud
magnam multitudinem saepe se offerre solet, occasione talem etiam propositionem pervincere
possint quae illam ultra limites constitutionis provehat sicque per institutionem
intermedii huius legislativi corporis non tantum impetus Inferioris Tabulae
temperare, sed inter ipsum etiam Principem et populum aequilibrio studere voluerunt.
6 Verum modalitas haec adversatur avitis Hungariae institutis; nam iuxta
hanc omnes Status pari praerogativa gaudent, perinde sunt membra S. Coronae, et pro natione
non nisi omnes simul sumpti Status considerantur. 7 Iam vero si
Superiori Tabulae tantum ius intercedendi decisis inferioris
Tabulae tribuatur, ipso facto privarentur duo Regni Status, praelatorum nempe et
magnatum , iure proponendi, quo tamen semper gavisi
2416
sunt. 8 Obtinuit quidem etiam in Hungaria mos ille ut ius propositionis
maxima in parte apud Tabulam Inferiorem resideat; quae enim improprio nomine hactenus
gravamina vocabamus, nil aliud sunt quam propositiones de quibus Status leges
perferri exoptarent.
9 Quod si tamen Superiori Tabulae e re visum fuit ut ipsa
etiam aliquam Inferiori Tabulae faciat propositionem, numquam id ipsi negabatur;
non expedit itaque vetustum hoc institutum commutare nisi gravis aliqua causa et praesens
utilitas subversetur, haec autem vix, ac ne vix quidem assignari potest.
10 In Anglia rex ipse caret iure propositionis et, si
subsidia petat aut aliud quid proponere velit, per ministrum suum (qui ipsa hac de causa ut
districtus alicuius repraesentantem in Inferiori Tabula agere possit, semper procurare solet)
per ministrum, inquam, suum, non qua talem , sed qua loci talis repraesentantem
id perficere solet. 11 Ut primum sola Inferior Tabula totam
nationem repraesentat, ut primum rex ipse iure propositionis non gaudet, in
consequens certe fuisset illud Camerae Superiori , id est Tabulae Optimatum,
quae perinde pro distincto a natione corpore consideratur, deferre. 12 A
contrario ergo in Hungaria, ubi rex iure propositionis gaudet, ubi nationem omnes simul
sumpti Status repraesentant, inconsequens foret ius hoc duobus Regni Statibus
denegare.
13 Quoad[ERROR: no reftable :]
19.13 Quoad] Quo ad
alteram modalitatem: ubi Status inaequali numero constituti et tamen iisdem
praerogativis donati sunt, quaestio inducendi inter eos aequilibrii facile absolvitur; si
unicus sit, ut nunc in Gallia, status, omnis quaestio sponte evanescit; si tres sint et
suffragia
per status stabiliantur, ipsa votorum curiatorum pluralitas
aequilibrium inter status suapte inducit.
14 Ut haec aequilibrii modalitas in Hungaria induci possit, deberent
praevie aut Status ad tres reduci aut plane ad quinque
multiplicari. 15 Neutrum est impracticabile; ad tres enim possent reduci vel
ita ut Status praelatorum cum Statu magnatum pro eodem reputetur,
veluti in Anglia, ubi episcopi non qua tales , sed qua lords , id
est magnates, ius suffragii habent, reliqui duo in suo esse permaneant; vel vero ita ut
Status quidem praelatorum pro distincto porro etiam consideretur, sed Status
magnatum et nobilium , qui alioquin honoris tantum praerogativa
differunt, in unum redigatur.
16 Numerus Statuum post illum, quem ultima Diaeta iam fecit, passum ad
quinque ea ratione augeri posset ut ab exemplo oppidorum Haidonicalium et Iazigum omnibus
florentioribus ignobilibus
2418
communitatibus ius suffragii tribuatur et ex eorum repraesentantibus quintus Status
efformetur.
17 In primo casu tria, in posteriori quinque plane distincta conclavia
erigenda forent ad hoc ut suffragia per Status commode colligi possint.
18 Verum nec haec aequilibrii modalitas Hungariae convenire videtur; iam
primum multiplicare Status nil aliud est quam rem natura sua implexam magis adhuc intricare;
si enim tanta est in conciliandis vel duarum Tabularum sententiis difficultas, tantum
temporis dispendium, tot colluctationes, quid fieret si tres aut plane
quinque Status et totidem Tabulae constituantur, et singulum obiectum in
totidem locis discuti debeat. 19 Videntur certe maiores nostri eo respexisse
dum, licet quattuor plane Status constituerint, Tabulas tamen seu conclavia duo tantum
stabiliverunt; ea enim re id effecerunt ut, si Tabulae hae debite organizentur, res ad idem
demum recidat ac si duo tantum Status exsisterent. 20 Potest quidem
considerationi huic id obverti quod in systemate inaequalis Statuum numeri, seu hic in
terno seu in quino defigatur, idem obiectum in omnibus conclavibus
eodem tempore discuti posset et, postquam singulus Status suffragium suum edidit, nulla
amplius concertatione, sed sola suffragiorum numeratione opus foret, id quod minus temporis
exigeret quam vel modernae inter duas tantum Tabulas concertationes; verum nisi diversi hi
Status, postquam etiam singulus eorum se iam defixit, iterum in unum congrediantur et in
simultanea iam consultatione obiectum denuo excutiant, nunquam certe ita accommodae communi
bono leges perferentur uti perlatae fuissent si omnes in unum convenissent; potest enim et
plerumque solet unus Status ex una, alter ex alia, tertius ex tertia, ad quam alter nec
reflexit, parte idem obiectum considerare. 21 In eiusmodi autem casu eveniret
non raro ut sicut privatus, ita etiam integer Status sententiam suam commutet si videat
gravia omnino et decretoria esse illa argumenta quae in consultatione sua nec in reflexionem
venerunt; iam vero si id stabiliatur ut non obstante eo quod pluralitas Tabularum obiectum
aliquod iam deciderit, idem tamen communi rursus omnium Statuum deliberationi substerni
debeat, tunc iam certum efficitur quod pluralitas conclavium, in quae Status pro casu
inaequalis numeri dispesci deberent, eo maiorem iniciat moram quo plura eiusmodi conclavia
exstant. 22 Haec autem suapte exsistere deberent quamprimum Status sunt
inaequali numero et aequilibrium inter eos per vota curiata stabiliri debet.
23 Maior adhuc est, quam modalitati huic ius propositionis adfert,
difficultas; si enim seu tres ternis seu quinque quinis distincti conclavibus Status
constituantur, ius propositionis vel omnibus vel aliquibus, vel uni
2420
tantum, ut in Anglia, Statui concredi deberet; si omnibus, quo plures erunt distinctae
Tabulae, eo maior propositionum copia comitia inundabit, quae non nisi magno et temporis et
expensarum dispendio superari poterunt. 24 Certe institutum hoc eo demum rem
perduceret ut Diaeta perennis efficiatur, quod tamen constitutio Hungarica nunquam adoptavit.
25 Si uni aut aliquibus tantum Statibus ius propositionis tribuatur, quae
ratio adferri poterit quare huic aut his, et non aliis etiam Statibus idem ius concedatur?
26 Percurramus omnes, quae in systemate reducendorum ad inaequalem numerum
Statuum fieri possunt, combinationes, et apparebit quod in nulla harum ius propositionis ad
unum solum aut aliquos tantum Status restringi possit.
27 Si Status praelatorum cum magnatibus uniatur, nobilium vero et civium
ultro separatus persistat, concedeturne soli civium, vel soli nobilium, vel duobus his solis
ius propositionis ? 28 Primum et secundum locum non habere
posse ita clarum est ut superfluum sit id uberius demonstrare; quoad tertium iam supra
ostensum est Tabulam magnatum hos iure simpliciter privari non posse.
29 Si Status praelatorum maneat distinctus, sed Status magnatum et
nobilium uniatur, civium vero porro etiam separetur, eaedem redeunt quaestiones, eadem etiam
responsa; immo illud insuper inconveniens sequeretur quod, si civium tantum et nobilium cum
magnatibus unito Statui ius propositionis deferatur, Status praelatorum, cui solum reliquorum
Statuum conclusis intercedendi ius relinqueretur, ipsius etiam inter Principem et nationem
aequilibrii arbiter efficeretur.
30 Si e repraesentantibus ignobilium quintus Status efformetur, eaedem
perinde redeunt quaestiones, eadem responsa, etsi in hoc etiam systemate ius propositionis
omnibus Statibus ex aequo attribuatur. 31 Illud insuper incoveniens
consequetur quod aucto proponentium numero comitia et complicatiora et diuturniora
efficerentur.
32 Restat itaque tertia tantum inducendi inter Status aequilibrii
modalitas quae, et quod Hungariae omnino conveniat, et quomodo practice in effectum deduci
possit, iuvat paucis explanare; in Hungaria, ut iam diximus, non unus aliquis particularis
Status, uti in Anglia, totam nationem repraesentat; non potest itaque pro sensu nationis
haberi nisi illud in quod pluralitas omnium Statuum consentit; inde conformis ille in
praeambulo omnium decretorum Diaetalium stylus: postquam iidem Status certos articulos
unanimi eorum consensu conclusos nobis (nempe regi) praesentassent &c;
inde introductus vetustissimus sessionum mixtarum usus. 33 Ipsum itaque etiam
inter Status aequilibrium in alio fundari non potest, quam in modo quo pluralitas votorum
relate ad omnes Status
2422
cognosci possit; cum Hungaria[ERROR: no reftable :]
19.33 cum Hungaria] cum in Hungaria
quattuor Status habeat, id per vota
curiata , id est, si singuli in
complexo Status vota enumerentur, praestari non posse supra ostendimus; si enim duo Status in
unam, alii in aliam sententiam concedant, tunc aut non adesset modus voluntatem totius
nationis explorandi, aut res Principem decisioni substerni deberet; primum in bene ordinata
constitutionis forma tolerari non potest; natio enim debet habere voluntatem circa omnia ea,
quae ipsam directe respiciunt, obiecta, itaque debet etiam modus adesse voluntatem hanc
explorandi.
34 Alterum perinde admitti non potest; Princeps enim aequalem
tantum cum Statibus simul sumptis legislationis partem habet.
35 Si vero
principium illud stabiliatur, tunc Principi tres plane quartae legislationis obvenirent.
36 Ut primum autem ille vel minimam ultra ratam medietatem partem obtinet,
iam est arbiter totius legislationis, iam minor illa pars, quae Statibus remanet, impedire
non potest quominus tales perferantur leges quae non omnibus simul sumptis corporibus
legislativis, sed illi tantum, qui potiorem eius partem habet, conducant; verbo iam Status
retenta solum forma, reipsa omni legislationis exercitio privantur; nihil igitur reliqui esse
apparet quam ut, ubi duae Tabulae ad invicem discrepant, omnes in unum Status conveniant, ibi
negotium denuo discutiatur sicque personalibus omnium membrorum votis definiatur.
37 Fiet hac ratione ut graviora obiecta per simultaneas
consultationes melius quam per partiales discutiantur; ut congregatis in unum
corpus Statibus singula individua plus commune nationis bonum quam Status sui spiritum, qui,
dum res in propria Tabula agitatur, plerumque obrepere solet, respiciant; ut, licet aliqua
bono publico minus proficua sententia, dum res in propria Tabula agitaretur, in uno aliove
Statu pluralitatem obtinuerit, re tamen in simultanea consultatione melius discussa complura
ipsius huius Status individua in meliorem sententiam transeant sicque prior sententia in ipso
hoc Statu pluralitatem amittat; ut leges non per Status , qui, donec seorsim
agunt, nationem non repraesentant, sed per nationem ipsam, quam omnes simul
constituti Status reipsa repraesentant, perlatae esse dicantur; fiet denique ut et pars illa
legislationis, quae Status respicit, illibate conservetur, et aequilibrium inter Status per
ipsam hanc simultaneam discussionem conservetur; neque tamen eo per sententiam hanc sensus
noster tendit, quasi sublato Tabularum discrimine unicum ex omnibus Statibus corpus, quod
semper una consideat, semper simultaneas suscipiat deliberationes, semper suffragia una edat,
efformandum esse arbitraremur. 38 Provide sane maiores nostri instituerunt ut
omne grave obiectum primum in Inferiori Tabula discutiatur,
2424
dein vero huius conclusum Superiori referatur quo haec illud expendere et aut eidem
assentiri, aut aliam etiam sententiam Inferiori Tabulae proponere possit; gravissima enim
sunt, quae hoc Institutum porro etiam retinendum esse suadent, argumenta.
39 Iam primum omnes in unum conclave Status compingere nil ferme aliud est
quam sublato Statuum discrimine unicum efformare. 40 Quod quam tristes in
Gallia producat effectus, neminem latet. 41 Deinde usu omnium saeculorum
compertum est quod, quo maior est suffragia edentium numerus, eo magis confusae esse soleant
susceptae ab iis in prima , ut ita dicam, manu consultationes; quod omne
copiosum eiusmodi corpus saepe pauci oratores, popularis aliquando rumor, quandoque ephemerus
aut metus, aut gaudium ita abripere soleat ut a scopo communis boni longissime recedat;
denique quod ipsa hac de causa perspicacissimi legislatores aliud eminentius et minus
numerosum corpus constituerint quod primos multitudinis illius impetus intercessione sua
sistere, aestum autem eius, si perduret, partim mora, partim consiliorum suorum gravitate
temperare possit.
42 Nunc dum Inferior Tabula tantum nobilium et civitatum Statum continet,
iam in eum assurgit numerum ut adferendo per Tabulam Superiorem eiusmodi temperamento in
omnibus comitiis saepius[ERROR: no reftable :]
19.42 saepius manus altera in margine addidit
opus fuerit, quid fieret si omnes adhuc Status in unam tabulam pro perpetuo
redigantur, praesertim si usus titulares magnates porro etiam evocandi stabiliatur; si
incondita haec multitudo omnia legislationis obiecta in prima, ut dicimus, manu concertare
deberet; si nullum eminentius et minus numerosum corpus exstaret quod aestum impetumque
multitudinis huius temperare posset?
43 Certe si non ruina patriae, iactura
adminus communionis, quam Status in potestate legislativa habent, inde necessario consequi
deberet.
44 Obvertet forte aliquis quod idem evenire possit si etiam in gravioribus
tantum obiectis Status in unum congregentur. 45 Et fieret sane si in his
etiam obiectis absque illa, quae nunc viget, praeparatione deliberationes statim in sessione
mixta suscipiantur. 46 Si e contra omnia prius in Tabula Inferiori
pertractentur, vel aestus multitudinis, si quis exardescat, moderatorum Ablegatorum consiliis
iam ibi defervescet, vel si totum illud corpus reipsa abripi contingat, Superior Tabula, quae
iuxta propositam superius sententiam minime esset numerosa, primum impetum intercessione sua
sistet, aestum deinde per moram mutuarum concertationum temperabit; si Inferior Tabula nec
per moram hanc nec per proposita illi a
2426
Superiori Tabula argumenta a sententia sua recedere velit, evidens certe est indicium quod
illam non impetu, sed ratione sustineat, et tunc, ut aequilibrium inter Status conservetur,
neve vota duorum Statuum per solam Superioris Tabulae intercessionem inactiva
reddantur, aut Superior etiam Tabula sensui Inferioris accedere, aut subversantem quaestionem
simultaneae omnium Statuum in sessione mixta deliberationi et suffragiis substernere
debet.