Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
37 Fiet hac ratione ut graviora obiecta per simultaneas
consultationes melius quam per partiales discutiantur; ut congregatis in unum
corpus Statibus singula individua plus commune nationis bonum quam Status sui spiritum, qui,
dum res in propria Tabula agitatur, plerumque obrepere solet, respiciant; ut, licet aliqua
bono publico minus proficua sententia, dum res in propria Tabula agitaretur, in uno aliove
Statu pluralitatem obtinuerit, re tamen in simultanea consultatione melius discussa complura
ipsius huius Status individua in meliorem sententiam transeant sicque prior sententia in ipso
hoc Statu pluralitatem amittat; ut leges non per Status , qui, donec seorsim
agunt, nationem non repraesentant, sed per nationem ipsam, quam omnes simul
constituti Status reipsa repraesentant, perlatae esse dicantur; fiet denique ut et pars illa
legislationis, quae Status respicit, illibate conservetur, et aequilibrium inter Status per
ipsam hanc simultaneam discussionem conservetur; neque tamen eo per sententiam hanc sensus
noster tendit, quasi sublato Tabularum discrimine unicum ex omnibus Statibus corpus, quod
semper una consideat, semper simultaneas suscipiat deliberationes, semper suffragia una edat,
efformandum esse arbitraremur. 38 Provide sane maiores nostri instituerunt ut
omne grave obiectum primum in Inferiori Tabula discutiatur,
2424
dein vero huius conclusum Superiori referatur quo haec illud expendere et aut eidem
assentiri, aut aliam etiam sententiam Inferiori Tabulae proponere possit; gravissima enim
sunt, quae hoc Institutum porro etiam retinendum esse suadent, argumenta.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
|