Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
10 Forte seu Peyrusii seu Malaspinae seu Angli illius (nomen mihi excidit,
tu illud inter tua litteraria indubie habebis), qui iussu defuncto Russiae imperatricis
proximiora Americae litora pertentebat, diaria; forte continuatio Robertsonii, Americanae suae
historiae, iam prodiverunt. 11 Forte e continuatione itinerum, quae post
Cookium ad septentrionali-occidentalem Americam suscepta sunt, aut de progressu coloniae in
Bottany Bay nova aliqua relatio edita est. 12 Nullum etiam habes systematicum
de revolutione Americana scriptorem; duorum autem titulos e litterariis novis tibi ipse
suppeditavi. 13 De his per modernam occasionem tibi procurandis te
reflectendum existimavi. 14 Impegi etiam nuper in Hamburgensibus
Novis in recensionem admodum honorificam duorum authorum, nempe Bulov Der freye
Staat von Nort America in seinen neuen Zustande, Berlin, et von Desodoard
Philosophische Geiste der franzoesischen Revolution, 2 tom. in 8-vo.
15 Hos ut tibi praeferenter procures, eo magis tibi suadeo quod exiguo pretio
veniant et quod id, postquam iam de pace (de qua immortales sint Omnipotenti gratiae) iam
constat, tanto tutius praestare possis.
2204
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
|