Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
14 Hi sunt quinque cardines circa quos publica comitatus administratio
potissimum versatur. 15 Ostendant mihi inimici quod in hos propter meam
surditiem aliqui defectus arrepserint et ego victas dabo manus. 16 Cum hoc non
possint, illi alios vagos defectus mihi volunt imputare. 17 Dicunt quod
propter meam nimiam indulgentiam magistratuales, ac praesertim vicecomes et notarius, pro
arbitrio agant. 18 Hic enimvero ad propriam tuam notitiam tuto possum
provocare. 19 Recordaberis enim quod hactenus id potius mihi obiectum fuerit
quod nimis despotice agam. 20 Ita cum alii me despotismi, alii e converso
remissionis arguant, evidens est quod in utroque medium teneam, id est quod magistratuales
quidem placide, sed in re officii severe tractem. 21 Dicunt quod aliquae
comitatus repraesentationes asperiori calamo appositae sint. 22 Si aut ego
ipse diutius in dicasteriis non servivissem, aut omnes momentosiores repraesentationes ipse
non reviderem, posset me dubium subire an non id re ipsa quandoque evenerit.
23 Nunc, si quae mihi repraesentatio in specifico obiciatur, paratus sum de
singula eius expressione rationem reddere.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
|