§-o 21-o
1> Iam quoad obiectum E. <2 Hanc quoque quaestionem,
nimirum: an ipsa constitutionalia obiecta comitialibus deliberationibus subiaceant, per
omnium eorum, qui mixtam imperii formam adoptaverunt, populorum legislationes agitata
fuit.[ERROR: no reftable :]
21.2 Hanc… quaestionem] melius seu haec… quaestio seu agitatam
esse constat (aut simile quoddam), si Latine dictum esse velis
3 Affirmativa inconcusso illo argumento sustinetur quod, sicut aliae
leges, ita etiam constitutio per illius, quo condebatur, temporis
corpus
legislativum stabilita fuerit; iam vero certum est quod, sicut una generatio in aliam,
ita etiam corpus legislativum unius temporis in aliud, quod idem ius posteriori tempore
exercet, adeo absolutum imperium non habeat ut isthoc de illius institutis nihil audeat
commutare.
4 Negativa vicissim gravi illa consideratione sustinetur quod, si
ipsa
constitutionalia obiecta novis semper comitiorum deliberationibus
subiacerent, status reipublicae continuo fluctuaret, quo nihil perniciosus, seu
libertatem personae , seu
proprietatis securitatem spectes,
civibus evenire potest.
5 Videtur itaque quaestio haec nec in unam nec in aliam partem
generaliter decidi posse, verum mediam viam ita esse ineundam ut utriusque
oppositae sententiae incommoda evitentur; ut via haec inveniatur, necessum est ut antea de
eo: quaenam reipsa sint constitutionalia obiecta , conveniatur.
6 Constitutio est nomen quod recentius in Europa invaluit.
7 Id quod nos nunc per hoc vocabulum intelligimus antea publicistae aliarum
gentium per formam gubernii , nos per leges fundamentales
exprimebamus; si aut princeps, aut aliquod corpus civium, aut ipse etiam populus totum summum
imperium vi arripiant, tunc nulla constitutio exsistere potest, sed enascitur arbitraria
monarchia, aristocratia vel democratia quae, nisi postea adminus seu expressus seu tacitus
illius, qui antea aliquam summi imperii partem tenebat, consensus accedat, unice in vi
fundatur. 8 E converso si populus ipse seu principi omnes summi imperii
partes sponte deferat, seu illas in corpus aliquod patriciorum ultro transferat, seu denique,
statim ac primam sibi imperii formam efformaret,[ERROR: no reftable :]
21.8 efformaret] ex constitueret corr. manus altera
eas sibi reservet, iam tunc exsistit arbitraria quidem, quia
pura , sed
constitutionalis seu monarchia, seu aristocratia, seu democratia;
constitutionis tamen significatio maximam in mixtis seu temperatis imperii
formis proprietatem habet, v.g. si populus exercitium summi imperii inter se et aliquod
corpus civium, quod deinde
2432
statum optimatum efficit, vel inter hoc et insuper inter principem dividat.
9 Cum divisio haec variis modis fieri possit, inde etiam enascuntur tot
variae proprie dictae constitutiones.
10 Itaque constitutio ipsa nil aliud
est quam collectio illarum legum quae definiunt, cui seu physico, seu morali corpori, et quae
pars exercendi summi imperii competat.
11 Illae vero, quae modum ipsum, quo
singulum hoc corpus ius suum exercere debeant,
constitutionales vocantur.
12 Denique illae, quae impedimenta ponunt ne unum corpus in alterius iura
involare sicque iustum inter illa aequilibrium subsistere possit,
praesidia
constitutionis appellantur.
13 Ita, ut alias constitutiones
praetereamus, in monarchia temperata, si summum imperium ita dividatur ut
legislativa potestas principi et nationi communis sit, executiva demptis fors
aliquot obiectis soli principi reservetur,
gratialis (hanc enim nos tertiam
summi imperii partem statuimus, cum
iudicialis , qua parte regulatur, ad
legislativam, qua parte autem exercetur, ad executivam potestatem pertineat),
gratialis , inquam, demptis pariter paucis obiectis principi pariter deferatur,
tunc tota constitutio paucis his punctis absolvitur; verum antequam iura principis
determinentur, definire oportet modum quo princeps regiam dignitatem capessat, nempe an
electionis vel haereditatis via, si postremum, an masculorum tantum vel utriusque sexus
successio locum habeat; an, et quid, rex cum ipso regiminis additu praestare debeat, v.g. an
solam coronationem vel etiam iuratam de conservanda constitutione sponsionem?
14 Si princeps ad ista obligetur, quae interea etiam, dum haec praestiterit,
iura possit exercere?
15 Si principem aut minorennem, praesertim in
haereditaria successione, esse contingat, aut mortuo principe legalis eius successor longius
absit, per quem et quomodo competentia eidem iura debeant exerceri?
16 Et cum
princeps ipse per se
executivam potestatem exercere non possit, per quas vias,
id est an per singulares se repraesentantes personas vel per gradatim coordinanda corpora
(qualia apud nos sunt stabilita per leges dicasteria et politica et iudicialia, uti et
congregationes comitatuum et civitatum aliorumque distinctas portas habentium iurisdictionum
magistratus) eam debeat exercere?
17 Si hoc postremum, an omnia, aut quae,
corpora, per quae princeps executivam suam potestatem exserit, emanatas ab illo ordinationes
absque ulla discussione effectuare vel vero, si eas legibus aut publicis commodis non favere
existiment, contrarium principi suadere possint?
18 Si vero illas legibus
adversas arbitretur, an, et qualiter, iis intercedere possit, ita ut tamen executiva potestas
principis sarta et tecta conservetur; cum privilegiorum collatio ad
gratialem
summi imperii partem referatur, privilegium vero sit exemptio a lege communi, adeoque per
eorum collationem in iacturam communionis legislativae potestatis, quae nationi competit, agi
possit, qui
2434
limites exercitio collationis privilegiorum poni debeant?
19 Denique nisi
comitia sint perpetua, an principi
provisionales leges ferendi potestas
competat?
20 Si ita, qualiter id constitui possit ut nihilominus competens
nationi legislationis communio nihil detrimenti pariatur?
21 Haec relate ad
principem.
22 Relate ad nationem ipsam, ut haec pariter delata sibi per
constitutionem iura ordinate exercere possit, definiri debet qui pro civibus, id est membris
nationis, habeantur; an natio in plures, et quot, ordines dividi debeat; an repraesentantes
horum ordinum in comitiis unicum corpus efficere, vel in plura, et in quot, corpora dividi
debeant; an singuli status in singulis cameris separatim deliberare vel plures ad unam
cameram contrahi sicque unum ex iis corpus effici possit; quomodo statibus in distincta
corpora divisis iustum nihilominus aequilibrium inter eos ita conservari possit ut tamen
omnes status aequalem reipsa in legislatione partem habeant; quae pars cui statui in
administratione publica competat; an omnia indiscriminatim onera publica per omnes civium
classes supportari debeant, vel vero cura securitatis externae, id est onus militandi
aliquibus, onus e contra tributorum aliis civium classibus deferenda sit?
23 Omnes de his et aliis similibus obiectis latae leges
constitutionales appellantur quia modum, quo et legislativa et executiva et
gratialis potestas, quarum partitio sola constitutionem efficit, per concernentia corpora
exerceri debeant, praescribunt. 24 E converso leges illae, quae eo spectant
ut aequilibrium et inter diversa corpora legislativa ad invicem, et inter potestatem
legislativam et executivam conservetur,[ERROR: no reftable :]
21.23 conservetur] conserventur
id est ut nullum corpus definitos sibi per
constitutionem limites egredi
aut delato sibi per illam iure abuti possit,
praesidia constitutionis appellari
solent; tales sunt, quae id definiunt: an singulum corpus legislativum et propositionis et
intercessionis ius habere debeat, an veto hoc absolutum esse debeat vel suspensivum, an
suffragia per status aut capita emitti debeant, an comitia periodica aut perpetua esse
expediat, an tributa tantum annua reddi vel vero definita semel eorum quantitate haec tam diu
dependi oporteat donec de eorum augmento agatur; an numerus intertenendae pro ratione
circumstantiarum militiae per potestatem legislativam determinari vel soli potestatis
executivae arbitrio relinqui; an iurisdictio militaris a politica simpliciter separari, vel
vero etiam milites in obiectis pure civilibus politicae iurisdictioni subiacere debeant;
omnes tamen super his etiam aliisque similibus obiectis conditae leges, quia magnum cum ipso
exercendae legislativae et executivae potestatis modo nexum habent, passim pro
constitutionalibus perinde reputantur.
2436
25 Reliqua aut ad internam publicae administrationis formam, aut ad
definienda singulorum civium ad invicem iura, aut ad specificas exsequentibus corporibus aut
individuis inviationes praescribendas referuntur et in politicas, sub quibus etiam
religionariae et ecclesiasticae obiecta civilia afficientes continentur,
oeconomicas , iudiciales tam civiles quam criminales, et militares
relate ad obiecta civilia dividi solent.
26 Si ex omnibus constitutionalibus obiectis complura non vi, sed liberis
corporum legislativorum votis commutata fuisse ostenderimus, apparebit certe quod haec etiam
omnia comitialibus deliberationibus subiaceant. 27 Id autem facile omnino
praestari potest. 28 Et ne minus notas, quia longo vetustatis intervallo a
nobis remotas, quas Graecae respublicae in constitutionibus suis de tempore in tempus
suscipiebant, mutationes memoremus, habebant Dani adeo vitiosam partium summi imperii
partitionem, id est constitutionem , ut hanc communi suo bono adversari natio
ipsa agnoverit. 29 Poterant illi vitia eius emendare, poterant illam aliter
organizare, poterant novam et causae publicae utiliorem summi imperii partitionem
constituere; maluerunt tamen nostro iam saeculo omni, quam antea natio in summo imperio
habuit, parti cedere, totumque absque ulla restrictione in Principem transferre, id est
illimitatam constituere monarchiam . 30 Cum id non
vi, sed libero potioris nationis partis facto evenerit, licet pauca fortasse individua
reluctata sint, iure factum esse negari non potest; fingamus iam quod natio Danica nunc
iterum monarchiae temperatae systema exoptet et Princeps absque ulla vi, ulla
seditione in illud ultro consentiat: quis negabit legalem futuram hanc populi illius
constitutionem? 31 Apparet itaque quod constitutio ipsa non tantum
modificari, temperari, restaurari, sed et simpliciter abrogari et alias iterum restitui
possit si liber et spontaneus utriusque partis consensus accedat.
32 Ut primum constitutionem ipsam comitialibus deliberationibus subiacere
apparuit, iam de constitutionalibus legibus et praesidiis
constitutionis omnis quaestio cessat; libet tantum id uno adhuc aliove domestico
exemplo illustrare. 33 Primitivum et constitutionale fuit Hungarorum
institutum ut singulus nobilis ius suffragii in Diaeta exerceat; ab eo tamen iam ante multa
saecula recessum et institutum repraesentantum adoptatum fuit; constitutionalis certe
Hungariae fuit lex quod sit regnum electivum, et tamen ab ea 1687. in favorem masculini, anno
vero 1723. in favorem feminei sexus Augustae Domus Austriacae recessum fuit; constitutionale
denique fuit Hungariae institutum ut nullum individuum, nulla communitas, quae praerogativa
nobilitari non gaudet, iure suffragii in
2438
Diaeta gaudere possit, et tamen recens terminatis comitiis Iazigibus, Cumanis, et oppidis
Haidonicalibus sessio et votum admissa sunt. 34 Ut aliquod etiam de vicinis
populis exemplum adferamus, apud Polonos onera publica per constitutionalem legem ita partita
fuerunt ut cura externae securitatis, id est onus militandi, clero, magnatibus, et nobilibus,
onus vero tributorum solis ignobilibus incubuerit; et tamen illi haud ante multos menses
constitutionale hoc institutum commutarunt, aequalemque publicorum onerum partitionem
adoptarunt.
35 Omnia tamen haec non nisi consentientibus sponte omnibus legislativis
corporibus facta sunt, atque adeo apparet quaestionem, quam agitamus, eo demum resolvi: 1—o
quod non modo constitutionales leges, sed ipsa usque adeo constitutio cum omnium eorum,
quorum interest, consensu mutari possint; e contra 2-o si vel unius legislativi corporis
assensus non accedat, quod horum nihil mutari possit.
36 Prima propositio ex exemplis iam comprobata est et e principio illo
plana efficitur quod nihil sit in rebus humanis quod non eodem modo dissolvi possit quo
coaluit; sunt quidem qui contrariam sententiam apud nos iam lege stabilitam esse ex articulo
8-o 1741. contendant, cum ibi dicatur quod fundamentalia (id est
constitutionalia) Statuum iura sub sensum diplomaticae clausulae : prout super
eorum usu et intellectu regio et communi Statuum consensu Diaetaliter conventum fuerit,
non cadant ; verum vel lex haec ad sola Statuum iura restringitur, et tunc est
inconsequens, vel ad iura etiam Principis omniaque usque adeo constitutionalia obiecta, cum
horum omnium par sit ratio, extendi debet, et tunc et in clare superius demonstrata principia
impingit, et non modo aliorum populorum, sed propriis etiam, quae supra adtulimus, exemplis
adversatur. 37 Debet proinde haec quoque lex eo tantum sensu accipi quod ad
alterandam constitutionalem legem pro communi consensu non sufficiat ellicita e personalibus
omnium promiscue Statuum votis pluralitas, sed quod singulus seorsim Status stabilienda per
legem modalitate erga notabilem individuorum suorum pluralitatem assensum praebere debeat.
38 Altera propositio exinde elucescit quod nulla sit pars constitutionis,
nulla lex constitutionalis, quae non ius aliquod unius e legislativis corporibus involvat.
39 Iam vero nemo quaesito iure, nisi ipse consentiat, absque iniustitia
privari potest. 40 Sunt quidem qui hoc in genere nescio quas inter privatos
et corpora legislativa distinctiones somniant; verum omnes hae distinctiones Machiavelismum
olent; iustitia semper eadem est, nec admittit exceptionem personarum. 41 Ut
pacta serventur, aut mutuo tantum Consensu dissolvantur, id illa non tantum a privatis, sed
ab ipsis etiam corporibus legislativis exigit. 42 Quidquid contra agitur,
iniustum est et ad vim refertur. 43 Itaque nec Status
2440
Principi, nisi ultro assentienti, nec Princeps Statibus, nisi omnes assentiantur, quidquam
ex attributis per constitutionem iuribus detrahere potest. 44 Sed nec Status
ipsi assentiente licet Principe unum Statum attributa sibi per constitutionem praerogativa
iure privare possunt; tale esset e.g. unum Statum iure suffragii privare vel soli illi
aliquod onus inicere. 45 Neque hic pluralitas locum habere potest, secus
possent tres Status adversus quartum coalescere eundemque omnibus iuribus exuere, dein iterum
duo contra tertium, et sic constitutio, quae mutuo consensu coaluit, per partiales tantum
eiusmodi dissensus everteretur. 46 Hac in re Princeps cum quattuor regni
Statibus eandem iterum subit considerationem ac si unum individuum cum societate e quattuor
hominibus conflata contraheret, quae peculiares pro singulo suo individuo favores stipulata
fuisset; sicut enim tota haec societas nihil de favoribus alteri contrahenti stipulatis
decerpere potest, ita etiamsi et individuum hoc et reliqua tria societatis membra coalescant,
quartum tamen illud membrum quaesito semel iure, nisi ipse assentiatur, privare non possunt.
47 Haec est illa inter constitutionales et alias pure
directivas leges distinctio. 48 Haec est basis cui constitutio
ita firme innititur ut reipsa non nisi tunc, dum id commune bonum exigit, mutari possit.
49 Unico hoc principio iam satis prospicitur metui illi ne, si
constitutionalia mutari possint, status reipublicae continuo fluctuet; omnes enim Status ad
mutandum aliquod constitutionale institutum certe tunc tantum consentient quando id commune
bonum reipsa exposcere agnoscent. 50 Per omnes autem Status non id
intelligimus ut omnia singuli Status individua debeant consentire, id est quod unicum singuli
Status membrum, ut olim in Polonia, vel certe pauca admodum individua totius Status votum
morari possint; hoc enim idem foret ac constitutionalia pro inalterabilibus
declarare, cum in obviis etiam obiectis vix unquam eveniat ut omnia omnium Statuum individua
in idem consentiant. 51 Id tantum existimamus quod in constitutionalibus
obiectis suffragia non per personalia omnium promiscue Statuum individua, sed per Status edi
debeant; quod ad votum unius Status conflandum tres quartae aut adminus duae tertiae
requirantur; denique quod ita conflata omnium Statuum vota et ipse praeterea Princeps
consentire debeant ad hoc ut aliquid e constitutionalibus obiectis, quod seu Statuum in
communi seu alicuius Status in particulari ius involvit, alterari possit. 52
E contra, etiamsi omnia omnium Statuum vota concurrant, quod de constitutionali Principis
iure sine eius annutu nihil detrahi possit.
53 Et ideo non possumus probare eorum sententiam qui constitutionalia
obiecta activitati Ablegatorum seu repraesentantum
2442
subtrahenda et, si de aliquo eiusmodi obiecto quaestio occurrat, hanc ad committentes
comitatus et civitates, id est ipsum nationis corpus remittendam, neque in eo secus
mutationem admittendam esse arbitrantur quam si omnes omnium comitatuum et civitatum
sententiae consentiant. 54 Iam enim supra §-o 4-o ostendimus quod totum
corpus nationis partem illam legislationis, qua primitus gaudebat, constitutionali sancito in
Status ita transtulerit ut illam primi quidem duo Status personaliter, reliqui duo per
repraesentantes exerceant. 55 Non possunt itaque iam Status
constitutionaliter congregati[ERROR: no reftable :]
21.55 post congregati deleta sequentia: quo ad ullum, etiam
constitutionale objectum
hoc iure suo privari.
56 Deinde in hac sententia dupplex efficeretur
legislatio, una per comitia, alia per dispersum corpus nationis, quod apud nullum hactenus
populum obtinuit.
57 Denique partialis eiusmodi dispersae per tam vastum
regnum nationis deliberatio et naturae legislationis repugnat et mille abusibus ansam
praebere posset.
De externa comitiorum politia ac in specie de ordine hospitiorum.