Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
Previous paragraph

Next paragraph

38 Altera propositio exinde elucescit quod nulla sit pars constitutionis, nulla lex constitutionalis, quae non ius aliquod unius e legislativis corporibus involvat. 39 Iam vero nemo quaesito iure, nisi ipse consentiat, absque iniustitia privari potest. 40 Sunt quidem qui hoc in genere nescio quas inter privatos et corpora legislativa distinctiones somniant; verum omnes hae distinctiones Machiavelismum olent; iustitia semper eadem est, nec admittit exceptionem personarum. 41 Ut pacta serventur, aut mutuo tantum Consensu dissolvantur, id illa non tantum a privatis, sed ab ipsis etiam corporibus legislativis exigit. 42 Quidquid contra agitur, iniustum est et ad vim refertur. 43 Itaque nec Status 2440 Principi, nisi ultro assentienti, nec Princeps Statibus, nisi omnes assentiantur, quidquam ex attributis per constitutionem iuribus detrahere potest. 44 Sed nec Status ipsi assentiente licet Principe unum Statum attributa sibi per constitutionem praerogativa iure privare possunt; tale esset e.g. unum Statum iure suffragii privare vel soli illi aliquod onus inicere. 45 Neque hic pluralitas locum habere potest, secus possent tres Status adversus quartum coalescere eundemque omnibus iuribus exuere, dein iterum duo contra tertium, et sic constitutio, quae mutuo consensu coaluit, per partiales tantum eiusmodi dissensus everteretur. 46 Hac in re Princeps cum quattuor regni Statibus eandem iterum subit considerationem ac si unum individuum cum societate e quattuor hominibus conflata contraheret, quae peculiares pro singulo suo individuo favores stipulata fuisset; sicut enim tota haec societas nihil de favoribus alteri contrahenti stipulatis decerpere potest, ita etiamsi et individuum hoc et reliqua tria societatis membra coalescant, quartum tamen illud membrum quaesito semel iure, nisi ipse assentiatur, privare non possunt.

Previous paragraph

Next paragraph


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.