Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
47 Haec est illa inter constitutionales et alias pure
directivas leges distinctio. 48 Haec est basis cui constitutio
ita firme innititur ut reipsa non nisi tunc, dum id commune bonum exigit, mutari possit.
49 Unico hoc principio iam satis prospicitur metui illi ne, si
constitutionalia mutari possint, status reipublicae continuo fluctuet; omnes enim Status ad
mutandum aliquod constitutionale institutum certe tunc tantum consentient quando id commune
bonum reipsa exposcere agnoscent. 50 Per omnes autem Status non id
intelligimus ut omnia singuli Status individua debeant consentire, id est quod unicum singuli
Status membrum, ut olim in Polonia, vel certe pauca admodum individua totius Status votum
morari possint; hoc enim idem foret ac constitutionalia pro inalterabilibus
declarare, cum in obviis etiam obiectis vix unquam eveniat ut omnia omnium Statuum individua
in idem consentiant. 51 Id tantum existimamus quod in constitutionalibus
obiectis suffragia non per personalia omnium promiscue Statuum individua, sed per Status edi
debeant; quod ad votum unius Status conflandum tres quartae aut adminus duae tertiae
requirantur; denique quod ita conflata omnium Statuum vota et ipse praeterea Princeps
consentire debeant ad hoc ut aliquid e constitutionalibus obiectis, quod seu Statuum in
communi seu alicuius Status in particulari ius involvit, alterari possit. 52
E contra, etiamsi omnia omnium Statuum vota concurrant, quod de constitutionali Principis
iure sine eius annutu nihil detrahi possit.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
|