Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
Previous paragraph

Next paragraph

21.8 efformaret] ex constitueret corr. manus altera

eas sibi reservet, iam tunc exsistit arbitraria quidem, quia pura , sed constitutionalis seu monarchia, seu aristocratia, seu democratia; constitutionis tamen significatio maximam in mixtis seu temperatis imperii formis proprietatem habet, v.g. si populus exercitium summi imperii inter se et aliquod corpus civium, quod deinde 2432 statum optimatum efficit, vel inter hoc et insuper inter principem dividat. 9 Cum divisio haec variis modis fieri possit, inde etiam enascuntur tot variae proprie dictae constitutiones. 10 Itaque constitutio ipsa nil aliud est quam collectio illarum legum quae definiunt, cui seu physico, seu morali corpori, et quae pars exercendi summi imperii competat. 11 Illae vero, quae modum ipsum, quo singulum hoc corpus ius suum exercere debeant, constitutionales vocantur. 12 Denique illae, quae impedimenta ponunt ne unum corpus in alterius iura involare sicque iustum inter illa aequilibrium subsistere possit, praesidia constitutionis appellantur. 13 Ita, ut alias constitutiones praetereamus, in monarchia temperata, si summum imperium ita dividatur ut legislativa potestas principi et nationi communis sit, executiva demptis fors aliquot obiectis soli principi reservetur, gratialis (hanc enim nos tertiam summi imperii partem statuimus, cum iudicialis , qua parte regulatur, ad legislativam, qua parte autem exercetur, ad executivam potestatem pertineat), gratialis , inquam, demptis pariter paucis obiectis principi pariter deferatur, tunc tota constitutio paucis his punctis absolvitur; verum antequam iura principis determinentur, definire oportet modum quo princeps regiam dignitatem capessat, nempe an electionis vel haereditatis via, si postremum, an masculorum tantum vel utriusque sexus successio locum habeat; an, et quid, rex cum ipso regiminis additu praestare debeat, v.g. an solam coronationem vel etiam iuratam de conservanda constitutione sponsionem? 14 Si princeps ad ista obligetur, quae interea etiam, dum haec praestiterit, iura possit exercere? 15 Si principem aut minorennem, praesertim in haereditaria successione, esse contingat, aut mortuo principe legalis eius successor longius absit, per quem et quomodo competentia eidem iura debeant exerceri? 16 Et cum princeps ipse per se executivam potestatem exercere non possit, per quas vias, id est an per singulares se repraesentantes personas vel per gradatim coordinanda corpora (qualia apud nos sunt stabilita per leges dicasteria et politica et iudicialia, uti et congregationes comitatuum et civitatum aliorumque distinctas portas habentium iurisdictionum magistratus) eam debeat exercere? 17 Si hoc postremum, an omnia, aut quae, corpora, per quae princeps executivam suam potestatem exserit, emanatas ab illo ordinationes absque ulla discussione effectuare vel vero, si eas legibus aut publicis commodis non favere existiment, contrarium principi suadere possint? 18 Si vero illas legibus adversas arbitretur, an, et qualiter, iis intercedere possit, ita ut tamen executiva potestas principis sarta et tecta conservetur; cum privilegiorum collatio ad gratialem summi imperii partem referatur, privilegium vero sit exemptio a lege communi, adeoque per eorum collationem in iacturam communionis legislativae potestatis, quae nationi competit, agi possit, qui 2434 limites exercitio collationis privilegiorum poni debeant? 19 Denique nisi comitia sint perpetua, an principi provisionales leges ferendi potestas competat? 20 Si ita, qualiter id constitui possit ut nihilominus competens nationi legislationis communio nihil detrimenti pariatur? 21 Haec relate ad principem.

Previous paragraph

Next paragraph


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.