Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
§-o 28-o

1 Ad 7-mum; sicut omnes, qui libera constitutione gaudent, populi ad comitiales consultationes auditores promiscue admittunt, ita vicissim inviolabile ab ipsis silentium stricte exigunt; nullus enim maior in comitiis abusus vel cogitari potest quam si sacrum illud exercitii legislationis ius, quod natio unice in suorum repraesentantum sinum deposuit, per privatos usurpetur qui plerumque nec prima legislationis 2448 principia didicerunt, et qui saepissime nec quaestionis, de qua agitur, statum intelligunt; usurpatur autem illud si auditoribus voces suas repraesentantum vocibus miscere aut plane Ablegatorum sensus clamoribus suis suffocare liceat. 2 Non est possibile ut natio, quae abusum hunc patitur, ius potestatis legislativae diu conservare possit. 3 Abusus enim hic tantam factionibus viam pandit ut saepe optima consilia reici, noxias vero leges perferri oporteat; quare statuenda censetur mulcta pecuniaria eaque non nihil gravior contra omnem auditorem qui de comitiali, quod tractatur, obiecto aut vocem emittere, aut clamorem attollere sustinuerit; et ut lex haec effectui mancipetur, constituendi censentur commissarii, qui in galleriis continuo obambulent et praevaricatores huius legis praesidi denuncient; hic vero cognito summarie facto statutam mulctam ab eodem irremissibiliter exigat cassae publicae inferendam.


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.