Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
3 Primum eandem ferme cum praecedentis paragraphi obiecto subit
considerationem; deberet quippe id etiam authoritate praesidis posse impediri, et tamen nisi
Ablegati ipsi et proprium et totius nationis decorem prae oculis habeant, nunquam impedietur;
apud Anglos, apud quos morum gravitas regnat, nulla eatenus regula opus fuit; Galli, cum sint
loquaciores, iam eam rationem inire debuerunt ut, qui de obiecto aliquo perorare velit,
pridie apud praesidem se insinuare, hic vero sequenti die eodem ordine, quo se insinuarunt,
eos ad perorandum admittere debeat. 4 Nisi apud nos deputati ea adinvicem
discretione utantur ut sibi vocem mutuo cedant, hic
2452
quoque necessum erit aliquem ordinem stabilire. 5 Forte ille per circulos
defigi posset, ita tamen ut horum serie absoluta etiam civitatibus suus per circulos ordo
admittatur, ac tum primum membra Tabulae Regiae suffragia sua edere possint.
6 Optandum certe est pro honore nationis ut nulla sit stabiliendi huius
ordinis necessitas.
|