4. De protocollistatu consilii.
1 Inducto currenti protocollo, si tabella exhibitorum rite instituatur, et
individui huius et temporis, quod illius lectio abripit, lucrum fieri potest.
2 Interea id tantum adnotandum ut inanis ille, qui duo ferme individua
occupat, annuae relationis labor sistatur. 3 Ut enim nunc per
2470
unum ingentem tomum elaboratur, et nil ferme quam repetitionem 12 menstruarum continet,
nulli usui esse potest. 4 Si autem debito modo debeat adnotari, vires certe
protocollistae excedit.