Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
1> Naevi officii huius ad duo capita referuntur. <2 Primo,
quod proportio in distributione laborum non observetur. 3 Secundo, quod nullus
in Manipulatione ordo vigeat. 4 Primum, si idoneus una et dissinteressatus
constituatur expeditor, suapte corrigetur. 5 Hactenus enim ea, ubi aliqua
sperari poterat discretio, sponte detinebantur, porro cancellistae libertatem se pro lubitu
absentandi donariis facile obtinebant. 6 Ut ordinata manipulatio inducatur, ad
dexteritatem directoris cancellariae pertinebit. 7 Quod per accuratum
scontro facillime obtinebitur. 8 Praemittenda tamen erit
instructio circa id ne adnexa haud voluminosa, et quorum usus frequenter recurrit, uti
hactenus, in originali submittantur; ita etiam ut iam expedita acta cum suis adnexis
ordinatius reponantur ne, uti hactenus toties, perdantur.
2472

|