7. De regestratura.
1> Nullum departamentum regulationem magis deposcit. <2 Tria
sunt archiva: Consilii, Studiorum et Croaticum. 3 Nullus inter haec nexus,
diversi regestrantes, claves difformes, quarum tamen nulla regulata est. 4 In
ipso Consilii Archivo quot individua, tot ferme claves, et hanc quisque secretam ferme pro se
ita servat ut eo absente alter in eius departamento nihil possit reperire. 5
Archivum Studiorum cum coepit, regestrantibus nulla instructio, nulla clavis data, sed tota
regestratio eorum arbitrio relicta fuit. 6 Inde factum ut his mutatis
successores titubaverint, mutaverint aliqua, atque ita archivum hoc, praesertim postquam
extradandis pro Excelsa Camera oeconomicis instrumentis manus admota fuit, ad eam confusionem
deductum sit [ERROR: no reftable :]
7,6 post factum deletum erat fuit | deductum sit] sit
corr. ex est
ut exinde iam non nisi fortuito referatur.
7 Croaticum ordinate certe
regestratum est, sed non per clavem fasciculorum, sed instrumentorum, quae clavis vastitati
actorum Consilii huius convenire non potest.
8 Multa de manipulatione
regestraturae in instructione Consilii, in eius supplemento, et in confecto circa Archivum
Croaticum protocollo continentur, sed quae theoretice nimis dicta practicam regestrationis
manipulationem vix possunt
regulare.
9 Quare ego omnia archiva coadunanda,
clavim Excelsae Cancellariae adoptandam, decretorium pro inchoanda nova manipulatione terminum
constituendum, et, quia manipulationis huius praeter dominum secretarium Michalkovich hic nemo
gnarus est, unum e regestratura Excelsae Cancellariae individuum pro inducendo hoc mechanismo
evocandum, ac sic demum praecedentia acta incipiendo a postremo anno retrograde novae clavi
conformanda esse existimarem.
10 Eadem occasione regulandam etiam Sic dictam expediturae regestraturam
quae in praesens inutili certe labore occupatur. 11 Clavis huius eadem esse
deberet cum principali regestratura, immo ego
2474
vice-regestratorem, postquam novam manipulationem edidicerit, isthuc collocandum
existimarem; secus enim duplicatus labor vix evitabitur.