Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
Previous section

§-o 3-o

1 Relate ad obiectum A. erunt fortasse aliqui qui praelatos imposterum per repraesentantes ita evocandos esse existiment ut aliquot tantum nomine etiam reliquorum episcopi compareant. 2 Verum id quidem rationibus reipublicae minime conducere videtur. 3 Legislatores distinctionem Statuum non alia certe de causa induxerunt quam ut per mutuum votorum aequilibrium singuli Status iura tanto facilius sarta et tecta conserventur. 4 Ut aequilibrium hoc conservetur, si Status praelatorum tantum per repraesentantes evocaretur, vel etiam Status magnatum per repraesentantes tantum evocari, vel paucis illis praelatorum repraesentantibus votum curiatum , id est tale quod voto totius magnatum Status aequipolleat, attribui deberet; neutrum autem expedit. 5 Quomodo enim Barones Regni, quomodo Supremi Comites per repraesentantes evocari possent, quando ipsorum saepe comitatuum interesse ad invicem adversatur? 6 Quale rationabile criterium pro eo definiendo assummi posset, quot repraesentantes Baronibus, quot[ERROR: no reftable :]

3.6 quot] quod

Supremis Comitibus concedi debeant? 7 Si vero stabilita ultro Baronum et Supremorum Comitum personali evocatione repraesentantibus praelatorum votum curiatum admittatur, res in substantia ad idem recideret ac si omnes personaliter compareant. 8 Solet quidem obverti quod ratio cultus divini non admittat ut omnes episcopi tanto tempore a diaecesibus suis absint. 9 Verum organizata semel Diaeta hae non erunt amplius ita diuturnae. 10 Deinde eadem ratio etiam quoad[ERROR: no reftable :]

3.10 quoad] quo ad

Supremos Comites obversatur, et sicut hi comitatus suos per Vice--Comites, ita episcopi per vicarios diaeceses suas interea facile possunt administrare; quare tam praelatorum quam et magnatum personalis evocatio porro etiam conservanda, sed id tantum rite expendendum videtur: quinam ad hunc, qui vero ad illum Statum reipsa referantur?

2376
Previous section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.