10 Reflexiones.
1 Primo: ex his materiis aliae sunt 1mae
frequentes et operosae, 2ae aliae rarae sed operosae,
3ae frequentes sed faciles, 4ae et rarae et faciles,
5ae tabellares, quae tantum tunc referenti laborem praebent quando generalis
tabella conficitur, si referens (quod pauci faciunt) eam reflexionibus suis velit comitari,
denique 6ae materiae quae tantum publicatione indigent, et quae nullum referenti
laborem causant; ad quae cum in distributione materiarum reflectere oporteat, singulae
materiae numerus, ad quam classem pertinet, additus est. [ERROR: no reftable :]
10,1 pro rarae correxit aliquid manus altera, sed legi non
potest | 5ae] 5o | 6ae] 6o | et quae] et corr. ex ad | ad quae cum] ad
postea adscriptum
2 Secundo: universa agendorum obiecta efferunt numerum
rubricarum [ERROR: no reftable :]
10,2 rubricarum addidit manus altera
250; nimirum et frequentia et operosa 23, rara sed operosa 47, frequentia Sed facilia
77, et rara et facilia 92, tabellaria 15, tantum publicabilia 3.
3 Rubrica
Ecclesiastica de frequentibus et operosis continet materias 9, de raris sed
operosis 23, de frequentibus sed facilibus 11.
4 Rubrica
Commissariatica habet de frequentibus et operosis 4, de raris sed operosis 6, de
frequentibus sed facilibus 13, de raris et facilibus 26, de tabellaribus 4.
5
Rubrica
Politica habet de frequentibus et operosis 8, de raris sed operosis 10,
de frequentibus sed facilibus 39, de raris et facilibus 28, de tabellaribus 4, quae tantum
publicatione egent 3.
6 Rubrica
Oeconomica habet de frequentibus
et operosis 3, de raris sed operosis 8, de frequentibus sed facilibus 14, de raris et
facilibus 18, de tabellaribus 5.
7 Tertio: saepe una materia est voluminosa et operosa aliquo
tempore, quae postea fit aut rara aut facilis laboris; vel vero vicissim. 8
Quare ut recta servetur proportio, distributio materiarum frequentius rectificari debet.
9 Quarto: pleraeque omnes hae materiae et planae et intricatae
sunt, id est possunt aliquando in pleno referri, aliquando debent ad commissionem relegari.
10 Utrum expediat, in pleno semper determinandum videtur; si ea, quae tantum
pro informatione invianda sunt, aut secus passum pure praeparatorium efficiunt, ad currens
protocollum invientur, remanebit adhuc sufficiens tempus pro omnibus reliquis obiectis in
duabus per hebdomadam consilii sessionibus pertractandis.[ERROR: no reftable :]
10,10 pertractandis] pertractantis
2514
11 Quinto: id si inducatur, cum omnes materiae ad quattuor
generales classes referantur, commissiones nonnisi totidem stabiliendas esse apparet.
12 Sexto: in singula harum quattuor classium sunt materiae quae
mixtae evadere possunt, nimirum si cum aerario camerali, cassa domestica
civitatum, et cum re vectigalis, aut aliis obiectis nexum habeant , et vastius
habeant [ERROR: no reftable :]
10,12 habeant bis ex habeat correxit manus altera
substratum quam ut per in- et reinsinuata celerius possit expediri.
13
Quare ultra superiores quinta adhuc, seu politico-camerali commissione opus esse apparet.
14 Septimo: cum praesidium commissionis
ecclesiasticae eminentissimus primas, oeconomicae comes Georgius
Csaky iam obtineat, commissariaticae praesidium Directori Provincialis
Commissariatus natura sua competere videtur, si commissioni politicae praesidium
Comiti Tavernico, politico- vero cameralis Comiti Thesaurario [ERROR: no reftable :]
10,14 post Tavernico deleta sequentia: qua gremiali excelsi
Consilii consiliario | qua… consiliario] in margine adscriptum manu altera
qua gremiali excelsi Consilii consiliario attribuatur, omnibus commissionibus provisum
erit.
15 Octavo: singula haec commissio unum secretarium et
concipistam exigere et protocolla per secretarios conficienda; e converso conceptus tam
commissionales quam e pleno, demptis momentosioribus, per concipistas apponendi videntur.
16 Nono: protocolla exhibitorum domestica, prouti in
supplemento benignae instructionis praescripta sunt, per commissionum praesides accurate
servari [ERROR: no reftable :]
10,16 servari corr. ex servanda
et praesidi Consilii cum fine singuli mensis accurate exhiberi deberent.
17 Secus precarius praesidum [ERROR: no reftable :]
10,17 praesidum] praesidium
commissionis status et negotiorum commissionalium inantiquatio nunquam antevertetur.
18 Decimo: urbarialia in moderna adhuc providentia et negotia
investigationis nobilium adhuc adeo vasta sunt ut unius referentis vires excedant.
19 Quare haec porro quoque inter omnes repartienda censentur.
20 Undecimo: restat tantum finalis quaestio: an 18 referentes
consiliarios, Primate videlicet, Iudice Curiae, Tavernico, et Thesaurario exceptis, secundum
generales quattuor materiarum classes ita stabiliter distribui expediat ut pro[ERROR: no reftable :]
10,20 ut pro] ut corr. ex et
ecclesiasticis quinque, totidem pro politicis, veluti vastioribus, pro oeconomicis
quattuor, et commissariaticis totidem ita deligantur ut hi deinde stabilem etiam semper
respectivam commissionem
2516
constituant, vel vero opportunius videatur materias omnes inter consiliarios, uti hactenus,
promiscue, servata tamen proportione, ita distribuere ut prouti assignata alicui materia ad
commissionem relegata fuerit, ita eandem in concernente commissione referre debeat?
21 Contra primam opinionem obstare videtur quod hac ratione consiliarii in
unica tantum administrationis parte formarentur.
22 Contra secundam pugnat
quod consiliarii in uno semper obiecto versati longe solidius negotia tractarent, promptius
expedirent, et se mutuo facilius supplerent.
23 Quare cum motivum contra
primam opinionem allatum ea ratione satis enervetur, si tantum voluminosiora negotia ad
commissiones relegentur, reliqua in pleno pertractentur, ipsae commissionum elucubrationes in
pleno meritorie referantur, ego priori sententiae adstipulandum puto.
24 Duodecimo: iam vero qui ad quas commissiones destinandi,
quomodo negotia inter eos subdividenda, altiori determinationi substerno. 25
Superest ut adhuc subiciatur