Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
§-o 1-o. Activitas Consilii sat diserte legibus definita est.
1 Organizatio unius dicasterii tribus ferme obiectis absolvitur, nimirum
primo ut limites eius activitatis definiantur, secundo ut interna
eius manipulatio coordinetur, tertio ut modus, quo ad extra agere
debeat, reguletur. 2 Primum relate ad Consilium Locumtenentiale leges patriae
iam praestiterunt dum illi et custodiam legum et earum effectuationis modum principi quidem
proponendum, subalternis vero iurisdictionibus praescribendum detulerunt. 3
Itaque donec illud se his limitibus continet, nulla ulteriori hac in re indiget organizatione.
4 Si eos praetergrediatur, salva est comitatibus vel ex ultimae Diaetae
articulo illud non modo officii sui admonendi, sed in subsequa etiam Diaeta conveniendi
facultas. 5 Itaque relate ad hoc obiectum nulla ulteriori organizatione opus
esse videtur.

|