Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
§-o 3-o. Consiliariorum numerus pro singulo districtu diserte defigendus.
1 Ad internam etiam Consilii organizationem pertinet numerum interni gremii
definire; subalterni enim status numerum, quem pro ratione circumstantiarum iam augere, iam
minuere interest, determinare iterum ad
2524
executivam refertur potestatem. 2 Ac leges quidem nostrae non tantum numerum
consiliariorum in viginti duobus defixerunt, sed illud etiam provide sane constituerunt, ut hi
ex omnibus regni partibus deligantur. 3 Verum id quod aliis generaliter tantum
conceptis ordinationibus evenire solet, ut raro in realem effectum perducantur, id quoque huic
legi evenisse experimur. 4 Interest itaque ut lex haec iam ad specificum
reducatur, et singulo circulo Hungariae, uti et Regnis his, certus consiliariorum numerus ita
determinetur ut enascitura imposterum vacantia nonnisi ex individuis concernentis circuli aut
Regnis nostris suppleri possit. 5 Et quia plerumque fieri solet ut enata
vacantia antea repleatur quam vel eius fama ad nos aut alios remotiores comitatus Hungariae
pertingat, constituendum censetur ut Consilium aut enatam vacantiam concernenti districtui
statim notificare proportionatumque pro recursibus tempus constituere, aut omnes inter medio
etiam tempore recurrentes praenotare datoque pro iis, qui praeterea recurrere vellent,
competenti tempore candidatos proponere debeat.
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
|