Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].

Next section

§ 1.

1 Primum id nos accipere oportet Ungaros, avidum natura libertatis populum, etsi creatis regibus, non omnem tamen ex integro potestatem iis concesisse; retinuere sibi non pauca de suprema potestate rerumque summam non apud principem solum sed una penes optimates esse voluere. 2 Sic dispertita regem inter et optimates pacis bellique potestas ut nec bellum inire nec foedus constituere illi sine his integrum foret; sic leges ferendi, tributa et vectigalia augendi vel minuendi facultas ita principi est attributa nihil ut in eo genere praeter optimatum consensum constituere possit. 3 Quid, quod optimates ipsi ita parum regiae potestati sunt obnoxii ut nullo in eos principi arbitrii iure relicto severitati legum, quae et ipsum principem pro modulo suo ex aequo ligant, sint subiecti. 4 Accedit palatini (quem ipsum, ut et conservatores coronae, quod non rex, sed ipsi eligant optimates, magnae libertatis locum habet) par fere principi authoritas, Austriacis semper invisa; qui adeo supra ceteros est elatus ut regem inter et regnum de lege mediator sit eiusque sit muneris civiles, si quos oriri contingat, tumultus componere, cunctis, qui uspiam in Ungaria sint, exercitibus praeesse, principis orphani tutorem agere, invigilare legibus, ac quemadmodum regnum in suis libertatibus, sic regem in suis iuribus conservare. 5 Multa alia sunt quae ostendant supremam potestatem in principe ex toto non residere, proprietateque coronae penes regnum semper permanente solum eius usum principi esse.

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.