Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
Previous section

Next section

§ 13.

1 In tantis calamitatibus Ungari, ne quid relinquerent intentati, cum caesar comitia pervicaciter denegasset, diaetam ipsi creando palatino Cassoviam indixere, quod regni lex (3:1608.) id ipsis indulgeret. 2 At caesar pro novo laesae maiestatis crimine id accepit. 3 Missis itaque parte una legatis quo [ERROR: no reftable :]

13,3 quo] quae

suam diaetae illi significaret indignationem, iusso parte altera illuc proficisci exercitu, subito ea comitia dissipavit; captus deinde Nadasdius truncatusque capite; quem ex intervallo Zrinius Frangepanusque sunt consecuti; sane nullius ceterum criminis rei quam quod supra memoravimus, et quod praesidia caesarea, id est ferrum in proprium iugulum, suapte recipere in arces suas denegarint. 4 Nam ea, quae Austriaci praesertim Nadasdio obiectabant, sublatam veneno coniugem, infectos caesareos fontes, paratum imperatori venenum, pluraque eiusmodi puerilia, leviora sane sunt quod ut refutari mereantur. 5 Zrinio dabantur potissimum crimini secreti cum Turca tractatus quasi vero id ab ipso caesare indultum ei non fuisset quo Turcarum detegere posset intentiones. 6 Quid plura? Secutus Tarquinii consilium Leopoldus altiora papaverum capita demessuit ut voti facilius damnarentur.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.