§ 15.
1 Quo loco, quoniam factum illud tot sceleribus, periurio, crudelitate,
avaritia, dominandi libidine perpetratum per illam nescio quam rebellionem excusare solent
Austriaci, quaero ego ab iis an eam aliquorum tantum, an totius regni fuise rebellionem
putent? 2 Si aliquorum, non potuit ergo totum regnum contra datum iusiurandum
ita omni prorsus libertate spoliari, et alioquin illegitimum fuit illud contra leges regni
extra Ungariam celebratum iudicium, nec mirum quod viso eo exemplo nemo amplius aulae fidere
ausus sit Ungarorum. 3 Si vero regni totius eam fuisse rebellionem dicunt,
primum dici peto quo fundamento id asserere possunt; nam quod secreta illa rempublicam post
mortem caesaris constituendi consilia attinet, id primum rebellio dici non potest quod de
tempore, quo nullum amplius sive caesari, sive domui eius ius in Ungariam fuisset,
tractabatur; deinde in id pauci tantum e praecipuis proceribus consenserunt.
4 Quod autem sive priorem illam, qua in caesaris victualia pro externo milite
exposcentis opinionem itum non est, sive posteriorem creando palatino per ipsos Ungaros
indictam diaetam [ERROR: no reftable :]
15,4 diaetam] in margine addidit auctor | concessum] ex
permissum corr. auctor
pertinet, id lege concessum, naturalis etiam se defendendi ratio iis in
circumstantiis pertinebat.
5 Cedo enim universam in Leopoldum Ungariam
insurexisse; an non id ipsis tam lex Andreae quam naturalis ratio permittebat, non solum
crudeliter a Leopoldo omni Turcarum furori absque omni sive auxilii, sive remedii spe
expositis, sed et ab ipso eiusque praesertim militia multis modis oppressis?
6 Lege itaque admisso ipsis facto non potuerunt tam enormis rebellionis
accusari ut propterea cunctos eos in servitutem redigere potuisset.