Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
Previous paragraph

16,3 supremam… posset] postea scripsit auctor pro supremam pote declaratam et supremam potestatem armis acquisitam

4 Itaque ante omnia motum in Transylvania, cuius principem favere Tökölio iam ipse quoque perspexerat, suscitavit significavitque suo apud Turcas legato causam ut illic rebellium quoquo modo sustineret. 5 Quo tamen nihil aliud est consecutus quam ut re patefacta Apafius Tököliusque, cum bello gerendo, tum pertrahendo in suas partes Turcae diligentius incubuerint. 6 Capta igitur Leutschovia flexusque tandem est in eorum partem Turca. 7 Quae res Leopoldum Turcae resistere imparem, ut serio tandem cum Tökölio de pace ageret, coegit. 8 Misit ille suos Posonium legatos petiitque ante omnia comitia convocari, pristinam imperii formam regno restitui, expulso ordine Teutonico creari palatinum, externum militem e regno educi, et demum Lutheranis indultam ipsis lege libertatem permitti; quantum se attineret, sua sibi tantum bona restitui bona postulavit. 9 Nihil erat tum Leopoldo facilius quam iustissimis Tökölii postulationibus assentiendo cuncta, quae funestum, quod consecutum est, bellum attulit mala, evitare. 10 At ille nihil magis quam pristinum reduci regimen (quod principale Ungarorum petitum fuit) abhorrens, cum aperte refutare non posset, instigato, ut indicendis comitiis obsisteret, clero, quod futurum illi persuasisset ut cuncta iis comitiis Lutheranis oporteat indulgeri, Tökölium sic ludificavit. 11 Atque tum demum Tökölius arctum cum Turca foedus percussit, addens nihilominus certam aeris summam, qua praestita integrum sibi foret, si cum Leopoldo transigere potuisset, ab ea consociatione recedere. 12 Vix tandem Leopoldus, cum nec Tökölium Turcae suspectum reddere, nec discordiis inter hostes seminatis proficere potuisset, videns optatum habuisse eventum Tökölii consilium, nec solum Ungariae, sed et aliis provinciis suis a Turca timens, cum non parum sua interesse videret Ungarorum recuperare benevolentiam idque nisi restituto pristino regimine se obtinere non posse perspiceret, comitia anno 2558 1681. indixit quibus restitutae rursus Ungaris cunctae libertates, expulso ordine Teutonico creatus palatinus, miles exterus ob imminens a Turca ingens bellum permissus quidem in regno, at constituta lex ut facta pace ilico excederet, obligatus etiam Leopoldus ne quidquam sine Ungaris de pace tractaret cum Turca. 13 Si modo ad persolvendum, quod Tökölius, si cum Leopoldo transegisset, obligaverat, aes consentire Leopoldus, ut comitia admodum desiderabant, voluisset, desierat omne bellum sublata eius causa servataque fuissent absque ingenti difficultate tanta Christianorum capita; cum Leopoldus vetus gubernium vi extortum pessima fide restituens id acerrime denegavit, nolens nempe salvum esse eum a quo postea, dum extortam rursus destruere pergeret libertatem, metuere debuisset.

Previous paragraph


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.