§ 17.
1 Itaque Tökölius accepta in coniugem Rakoczii principis vidua partim quod
necessitas et pacta sua iam sic ferebant, partim quod nullis Leopoldi semper, cum sua
utilitas exigeret, perfidi promissis crederet, etsi ab Austriacis saepissime tentabatur
sepositis cunctis pacis consiliis stricto foedere cum Turca iunctus futurusque, at
tributarius, Ungariae, si eam occupasset, rex salvis omnibus Ungarorum libertatibus cum Turca
in Ungariam irrupit. 2 Ungari restituti veteris gubernii esca, quicunque
comitiis praesto fuerant, allecti perduellem appellantes Tökölium acriter pro Leopoldo
steterunt. 3 Ille vero periculo anxius universam iterum motum religioni
bellum praetendens in sui auxilium commovit Europam. 4 At enim nullum adhuc
eorum in Ungariam pervenerat cum Tökölius captis iam aliquot urbibus Cassoviam comitia
indixit data integra sincere consultandi libertate et eos etiam, qui caesari paruissent,
invitans. 5 Leopoldus, Austriacae nunquam immemor astutiae, non modo id suis
Ungaris non denegavit, verum suum etiam illuc misit legatum, nempe quo Tökölium quoquo modo
suspectum Turcae redderet. 6 Verum nequiquam; soluta quippe, ut in tanta
geniorum diversitate facile praevideri poterat, absque positiva aliqua determinatione
comitia, Tökölius suum cursum est prosecutus. 7 Ac quamquam Leopoldo iam
aucto auxiliis sexaginta amplius militum milia forent, tamen caesareo exercitu cum Turca
comittere non auso Turca Tököliusque [ERROR: no reftable :]
17,7 Tököliusque] Tekeliusque
ad Viennae usque moenia pervenere.
8 Tum demum conspirante in Tökölii
exitium universa Christianitate profligatus depulsusque Vienna Turca, simul universa ilico
Ungaria, si Tökölianos excipias, quibus tam formidabili potentiae resistere integrum non
fuit, pro caesare se declaravit.
9 Tum vero Tökölius lapsis in
2560
deteriora rebus suis redire cum caesare iterum [ERROR: no reftable :]
17,9 iterum] ab auctore postea additum
in gratiam per Polonum, verum nequiquam, tentavit.
10 Data tamen
fautoribus et asseclis suis, si certo tempore ad caesarem rediissent, impunitas multos ab eo
avertit, Transylvania tantum scutum Ungaricae libertatis adversus caesarem hactenus fuit,
Budam, Albam Regalem, multasque alias urbes Turca possidebat; cum tandem captus religionis
hamo Apafius Transylvanus ac in foedus sanctum appellatum, quod Leopoldus, papa, Venetique
adversus Turcam pepigerant, traductus est ea lege, uti salva Transylvanis permaneret electio,
bellum communibus viribus gereretur, ac Apafius victualia, caesar aes militi suo in
Transylvania bellanti praestaret, Apafius tamen semper supremam in eos obtineret
authoritatem.
11 Quod quam incaute ab Apafio factum sit, postea apparebit.
12> Interea cuncta ilico adversa Turcae fluxere. <13 Capta Buda
amplius saeculo a Turcis posessa, reportata saepe de eo victoria, verbo, universa quod vix
sperare ausa fuerat Christianitas, Ungaria exactus Turca.