§ 3.
1 A funesta Mohachii clade, quo tanquam ferali ictu afflicta concidit
Ungaria, exigui illi, qui supererant, optimates, ut regno consulerent in campum Rákos pro
more congregati, insignem bello meritis virum Ioannem Zapolium, prius Transylvaniae ducem,
sibi in regem praefecere, quod vel ipsi devincti Austriacae domui authores infitiari non
praesumunt. 2 Stephanus Bathorius, potens in vulgus vir, caecus rabie ob
praelatum sibi Zapolium, ilico ad viduae reginae, quam Ferdinandi Primi imperatoris sororem
occisus nuper ad Mohachium Ludovicus rex funesto Ungariae matrimonio sibi coniunxerat, partes
transiit regnumque, cum pro se non potuisset, Ferdinando coepit procurare. 3
Nec defuit sibi Ferdinandus, etsi gravi in imperio bello implicitus, et qui ante Mohachianam
cladem ob eius belli magnitudinem affini Ludovico opem ferre recusaverat, tunc regno a Turca
misere iam alioquin dilacerato, ut suae ambitioni deserviret, eo non obstante bello novam
belli facem misso valido in Ungariam exercitu inferre non dubitavit, cepitque ante omnia
Posonium et indictis per reginam (quod monstrum!) comitiis regem se fecit proclamari.
4 Ita primum Ungarico solio domus Austriaca irrepsit, quo iure, quis non
videt? 5 Frustra illa ad foedera nescio quae Mathiam inter et Uladislaum, ac
Fridericum imperatorem inita recurrit quibus tributum sit illi, in casum quo ii sine liberis
decesissent, ius in Ungariam, quasi vero Mathias aut quispiam alter mortalium de corona sine
regno potuisset disponere, aut hereditarium iam tum fuisset Ungariae regnum.
6 Sed ut ulterius procedamus: postquam se regem eligi vi fecisset
Ferdinandus, eodem exercitu ulterius progressus, cum Turca Dravanas regni partes popularetur,
ipse egregius Turcicae feritatis aemulator Danubianas regni partes sic praeceps devastavit ut
brevissimo tempore Zapolium, cui exiguum virium superfuerat caeso ad Mohachium [ERROR: no reftable :]
3,6 Mohachium] Mohachichium
nobilitatis flore regno penitus eiceret.
7 Quid faciat regno per
nefas pulsus infelix princeps?
8 Postquam omnium Christianorum regum
nequiquam implorasset auxilia, praemissa Clementi pontifici excusatione Solimanni Turcarum
caesaris opem efflagitavit, nec incassum: quippe imperator ipse cum valido in Ungariam
traiecit exercitu et totum peregrini magis quam hostis instar brevi peragrans regnum ad ipsa
Viennae moenia victor exercitum admovit.
9 Perfidiam quidem istam atque
infidelitatem domus Austriaca proclamavit ast, cum ei rei causam ipsa praebuerit, nemini
iustius alii quam sibi ipsi potest imputare.
10 Ac Solimannus quidem commota
specie belli sacri a Ferdinando universa Christianitate Vienna repulsus fuit, redux tamen
miranda in barbaro
2534
magnanimitate reductum Budam Zapolium absque omni tributo regem Ungariae restituit.
11 Non tulit id Ferdinandus nec ante ad pacem animum adiecit quam ingenti a
vizirio proelio fuisset profligatus.
12 Zapolius et ipse bello fessus,
cedens, quod oportuit, necessitati, acquievit uti superiores, quas tum etiam tenebat,
Ferdinandus Ungariae partes retineret, cetera sibi cederent dum in humanis esset; post fata
in Ferdinandum pariter devolverentur; quasi esset ipsi ius aliquod regnum electione post
mortem suam privandi.
13 Sed haec res ut ceciderit, postea videamus.
14 Interea Ferdinandus, vix exiguae Ungariae partis possesor, ostendit
tamen ilico animum quem fovebat, nec quievit donec hereditatem per fas et nefas declarari
procuraret (5:1547.) [ERROR: no reftable :]
3,14 5:1547] in margine
irrito sane conatu, ut ipse per electionem filii sui facto proprio comprobavit.
15 Primus iste quoad hereditatem fuit domus Austriacae conatus; quam autem
subvertendis legibus transferendaeque ab optimatibus in se omnis potestatis Ferdinandus
operam dederit, articuli 4:1554; 3, 4, 5:1559; 34. et 37:1563. satis testantur.
16 Sub eo vetus illud domus Austriacae consilium originem habuit
supprimendi palatinatus , sub eo inducti contra leges patrias externi milites,
Ungaris nihilominus quam Turcae funesti, sub eo denique statim coeptum contemptui haberi
Ungaricum nomen, ut appareat Ungaricae libertatis excidium una cum domus Austriacae regimine
incepisse et, ex quo domus istius imperium in Ungaria cepit, regem et regnum in diversa
distractos, illum semper subversioni legum exitioque libertatis, hoc conservationi eius
studuisse.
17 Quae res tantis postea civilibus bellis causam dedit, non
religionis diversitas aut, ut Austriaci per contumeliam dictitant,
levitas Ungarorum .
18 Id enim notum omnibus est quanti
ingenuus sit amor libertatis et, si pro libertate tanto sanguine parta, tanto tempore
conservata contra saevos periuri tyranni conatus pugnare levitas est, leves se esse Ungari
ultro confitentur.
19 Quin potius confiteantur Austriaci se solos cum evocati
Turcae, tum tantorum belli malorum causas esse, qui, ut destructa Ungarorum libertate ad
libidinem possent dominari, toties eam gentem (quod facile praevidere poterant) in arma aut
imprudenter aut malitiose impellere contra ius iurandum contra humana divinaeque iura non
dubitarunt.