Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
Previous section

Next section

§ 21.

1 Nihil amplius defuit Leopoldo quam ut Transylvaniam quoque penitus subiugaret. 2 Data ei occasio est; nempe mortuo Apafio patre, etsi vivo adhuc eo filius eius in principem sit electus, tamen, quod Turca pro Tökölio [ERROR: no reftable :]

21,2 Tökölio] Tekelio

armis agere incepisset, eo insigni Eugenii principis virtute profligato vi foederis Carloviczensis, quod immediate secutum est, eam retinuit, quasi habuisset aliquod Turca caesari, ut Transylvaniam retineret, ius permittendi. 3 Id quoque foedus absque Ungarorum consensu ictum non postremum despotici imperii facinus fuit, praesertim cum in aliis etiam condicionibus Leopoldo semper imperatore appellato nulla regis Ungariae mentio facta sit quasi Imperii Romani provincia effecta fuisset Ungaria.

Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.