Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
Previous section

Next section

§ 28.

1 Elapso Rakoczio, in quem unum furor Austriacus tendebat, dimissi statim - quis credat? - praeter Szirmaium Okolicsaniumque, [ERROR: no reftable :]

28,1 post Okolicsaniumque del. auctor complices

qui praetendebantur complices, in unum Rakoczium vel absentem saevitum est. 2 Destinatur delegatum rursus contra patriae leges [ERROR: no reftable :]

28,2 post leges del. auctor iudicium

cognoscendae eius causae iudicium cumque nemo esset qui vel verbum pro eo effaretur, tamen tanquam rite convictus perduellionis, horrendi criminis, reus pronuntiatur. 3 Nimirum vixisset ille tam securus medius inter caesaris praesidia aut ad primam datae a sorore capti Longevalii famam, si quid in re ipsa fuisset, quod illi factu facillimum erat, fugam non occupasset. 4 Aut, si reum sincera fide orbi ostendere voluit Austria Rakoczium, cur, quas apud Longevalium repertas praetendit, litteras non publicavit; cur patrium iudicium, cui se semper Rakoczius submiserat, refugit; denique cur, quidquid de Rakoczio agebat, id tantis mysteriis summoque arcano involvit?

2578
Previous section

Next section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.