Quod inanis vulgi persuasio sit se ea prohibitione, quam index librorum prohibitorum
continet, sub piaculo atrocis sceleris teneri.
1 Adeo posterioribus his temporibus apud congregationem cardinalium, quae de
indice nuncupatur, optimos quosque libros prohibendi mos invaluit ut, qui religiosior non
nihil hac in re esse velit, ei de solida quapiam scientia consequenda prorsus sit desperandum.
2 Id eane arte a politicis Curiae Romanae fiat ut praecluso hoc modo ad
solidiora studia aditu orbis Christianus in ignorantiae simplicitate contineatur, et sic
sacerdotum imperium facilius patiatur, nescio; id scio primis saeculis, quo zelus ut
reliquorum Christianorum, ita cleri magis calluit, id minime fuisse factitatum; neque enim
eotum libri sive ethnicorum sive ethnica continentes prohibebantur, sed si fidem catholicam
directe carpebant, refutabantur, secus doctrinae causa passim legi permittebantur; et hoc
consilio Augustinus in Civitate Dei, Lactantius in Institutionibus et infiniti alii comminus
cum ethnicis fidem nostram vellicantibus congressi sunt; eos tamen, quos refutarunt, neque
ipsi neque eotum sedentes cum clavum pontifices sub anathemate legi prohibuerunt, nimirum quia
solidius iacta putarunt esse fidei nostra fundamenta, quam ut solo eo contineri debere
existimarent, ne quid, quod ei non congruit, vel legatur quidem.
3 Equidem obedientem me matris Ecclesiae filium et nunc profiteri et semper
vel capitis mei iactura profitebor; esseque matri Ecclesiae potestatem quaepiam sub poena
etiam aeternae damnationis prohibendi ultro agnosco, neque tamen adeo debilem de salute mea in
Dei misericordia fiduciam habeo ut propterea, quod congregatis illis aliquot cardinalibus
librum quempiam, qui secus in rem meam multum facit, eo quod fors concilium supra Papam esse
asserat aut non Roma vel in statu ecclesiastico, sed inter heterodoxos impressus sit, vel bina
aut terna verba contra Iesovitas contineat in indicem librorum prohibitorum referre visum est,
de me, si eum fortasse legere libeat, actum esse iamque vinculis anathematis irretitum putem.
4 Primum enim nulla exstat ullius concilii, quod solum totam matrem
Ecclesiam repraesentat, sanctio quae misellis animis, tot alioquin periculis expositis, hanc
novam intendisset labendi occasionem quo facilius in barathrum gehennae praecipitentur.
5 Deinde (praescindendo ab eo an Papa in re tam periculosa non consulto
concilio tot milia animarum periculo aeternae damnationis exponere potuerit) cum non ideo quis
actum aeterna damnatione dignum commisisse dicatur quia Papa eum anathemate mulctavit, sed
ideo Papa actum aliquem anathemate debeat mulctare quia institutis fidei nostrae dissonus
(cuius contrarium supra ostensum est)
2600
adeoque poena aeternae damnationis dignus est; sed praescindendo, inquam, ab eo, tenent
melioris notae authores bullam Caenae , qua primum ea librorum prohibitio
introducta est, apud nos minime esse acceptatam, propterea quod quoad nos, qui in medio
haereticorum vivimus, adeoque illorum libris etiam [ERROR: no reftable :]
5 post libris etiam del. in MSto saepe
passim uti debemus, rationabilitate destituatur cum hoc modo nimirum multae animae
periculo damnationis exponeretur; ob quam causam ne id quidem apud nos locum habet quod
catholico cum haeretica nuptias contrahere non sit permissum.
6 Denique res
non substitit in illa bulla
Caenae , sed subinde exsurrexit illa congregatio
velut dicasterium revidendis libris ordinatum, quale omnia etiam alia bene ordinata regna
habere solent, idque tantam librorum farraginem in illum indicem infarsit ut appareat eo ipso
nihil libro illo prohiberi quia tam multa prohibentur.
7 Hic ego quaero primum unde acceperit potestatem dicasterium illud adeo in
animas nostras grassandi ut tanta nobis anathema incurrendi retia ponere potuerit; peream enim
si ullum melioris notae politicum, aut iuris publici authorem, quin etiam sinceriorem
historicum in manus capere possim, quin simul indici ille inscriptum esse deprehendam.
8 Dicunt illi quidem propterea cuique pro dispensatione recurrere integrum
esse, quae iustis de causis numquam soleat denegari, sed hic ego non video primum cur debeam
iurisdictionem peregrini tribunalis in me prorogare meque supervacuis laboribus implicare;
deinde illa dispensationis necessitas magnas post se consequentias trahit. 9
Transit pars melior aetatis donec vel in cognitionem meliorum librorum deveniam, mox illos in
indice illo esse comperio, tum pro dispensatione recurrendum est, interea formantur mille
circa condicionem, circa aetatem difficultates. 10 Denique tum primum
dispensationem illum obtineo cum iam me disciplinis uberius instructum ac ad negotia agenda
iam penitus comparatum esse oporteret. 11 Ita duo maxima dominandi adminicula
eodem tempore Roma consequitur ut et tarde aut plane numquam eo eruditionis quis provehatur,
ut aperire oculos aestimatisque rerum momentis ex innata quasi illa erga pontifices servitute
emancipari possit,
2602
et simul totus orbis ingentem iurisdictionem Romae agnoscere debeat, videlicet a cuius
privato magistratu facultas petenda est ut quis sapere possit. 12 Nec volo
invidiosius hac in materia versari. 13 Rem totam brevissime exponam.
14 Principio nascentis Ecclesiae, cum fides nostra sine arte, sine fuco
sustineretur, quemadmodum in saecularibus quoque imperiis, dum indoles hominum [ERROR: no reftable :]
14 hominum] hominem MS
innocua artificiique expers esset, nulla prohibitionis librorum mentio fuit; erant
tamen natura sua prohibiti omnes qui fidem sacrosanctam directe subruere nituntur, item qui de
obscaenis diabolicisque artibus ex professo agunt, propterea quod omnis Christianus, sicut in
omni alia re, ita in legendo quoque proximam (ut theologi loqui amant) peccati occasionem sub
piaculo lethalis criminis fugere teneatur, iuxta illud:
qui amat periculum peribit in
illo. 15 Mox collegit maioris ordinis causa hos in indicem concilium
Tridentinum aliosque insuper nonnullos pro authoritate sua, nimirum quia potuit, adiecit.
16 Tandem cum invalescente hominum astutia, ratio illa status invaluisset,
coepere profani quoque principes ad continendos in officio subditos suos eo stratagemate uti
ut prohiberent in statibus suis vendi [ERROR: no reftable :]
16 vendi sic
omnes eos libros qui sive ad concitandos populi animos, sive ad dandam malam de
gubernio opinionem conducerent.
17 Igitur pontifices quoque, cum iam fidem ipsam arte politica (quae
temporum nostrorum corruptella est) regere coepissent, rationem status fidei in eo collocarunt
ut omnes, qui non ad convellenda solum fidei principia faciunt, velut alioquin ex natura sua
prohibiti, sed etiam qui ad dandam sive de pontificibus, sive de clero malam opinionem
tendunt, aut etiam defectus in re ipsa evidentes in hierarchia ecclesiastica in lucem produnt,
per totum orbem Christianum prohiberent, proptereaque tribunal illud, quod de
indice appellant, erexerunt; in eo solum incauti quod suam, quatenus sunt principes
temporales, rationem cum fidei ratione status connexuerint; dicat enim solum aliquis
donationem a Constantino factam surrepticiam esse, dicat hunc aut illum Papam etiam quoad
saecularia suum principatum male et iniuste administrasse, statim anathemizabitur,
proscribetur, diris omnibus devovebitur.
18 Recte id quidem quoad eos, quibus ut saeculares principes praesunt, ast
ut praetexto velo fidei toti orbi Christiano dominentur, quis id ferat? 19 Ego
certe non solum exiguam quoad hoc privati illius tribunalis rationem habeo, sed et id
firmissime statuo nullum peius ad praevertenda
2604
(quod intendebant) animarum pericula consilium inveniri potuisse, quam immensam illam
indicis librorum prohibitorum molem; qui enim sive fomenta depravatae passioni suae quaerere,
sive arma sibi contra Catholicam Ecclesiam parare, sive cum diabolo foedus pangere vult,
librum solum illum adit, et ecce habet paratum cunctorum in omni hoc genere instrumentorum
cathalogum quem secus multo felicius ignorasset; adeo (ut recte Iustinus habet) saepe
plus proficit
[ERROR: no reftable :]
19 adit] addit MS | proficit] profici MS
vitiorum ignoratio, quam sapientiae documenta; verum sit istud sane ut volet,
ego eos qui sive convellendis fidei principiis, sive depravandis moribus per se inserviunt
sponte mea et hactenus fugi et semper imposterum enim fugiam; quos autem praeter eiusmodi
concilium Tridentinum damnavit, salva cum profundissima submissione concilii authoritate,
quoniam quoad hoc nec bulla
Caenae, nec praedicta concilii institutio apud nos
(uti nec poterat) est acceptata tolero, quae denique congregatio illa
del indice
nescio qua authoritate condemnavit, legere scrupulo prorsus non duco.