Spectabilis et Clarissime Vir!
1.1> Tuas de 11. praeteriti accepi. <2 Gratulor quod
manuscriptum incolume tibi redditum sit. 3 De iis, quae censura e notis meis
aut delevit, aut mutavit, nihil laboro. 4 Video tamen exinde quantum libertas
preli coarctetur; omnia enim illa et vera et innocua sunt.
2.1 Quod pactum Sigismundi cum Alberto exmittas, rem mihi gratam admodum
praestitisti. 2 Quod ingressum ad regestum Sigismundi retineas, iure tuo
uteris; ego enim tantum suadendi, non vero exigendi potestatem habeo. 3 Interea
patere ut, postquam opus iam prodierit (nunc enim nolo morari eius impressionem), ea, quae in
postremis meis tantum indicavi, nimirum quod illic et te repetas, et tibi non constes,
prolixiori oratione ostendam. 4 Mittam ego tibi tantum has reflexiones, neque
cupio ut unquam publici iuris fiant; spero tamen te ipsum exinde agniturum esse quod vera sint
quae suasi.
3.1 Ceterum vidi ego quod tu de forma nobilitandi ex instituto citato loco
non egeris. 2 Assertio tamen tua, quod Ludovicea, quam profers, donatio
praebeat primum de aliquo per donationem nobilitato argumentum, falsa est. 3 De
quo ut convincaris adnecto dissertationem de variis nobilitandi formis quae inde ab incunabulis
Regni viguerunt. 4 Quare expressionem adminus illam modificare debes.
5 Si tempus adhuc est, et tu illam dignam existimas, cuperem ut illam non ad
historiam legislationis, ut intendisti (eo enim nullo titulo pertinere potest), relegas, sed
supplementis secundae periodi inferas. 6 Puto enim quod dissertatio haec
plurimum conferre possit, et ad edocendos initiantes de eo, qualem usum diplomatum facere,
quomodo[ERROR: no reftable :]
3,6 quomodo] quomo
illa combinare et per nota iam iuris principia explicare debeant, et "ad configendos,"
ut ait Cicero, "cornicum" (id est
2624
Loyolistarum) "oculos"; videbunt enim exinde quod ad explicanda vetera seu politica, seu
iuridica systemata non sufficiat diplomata congerere, sed quod oporteat in solidis et iuris
patris, et statisticae principiis bene versatum esse.
4.1 Quod si iam serotinum est eam supplementis inserere, retine illam pro
privato tuo usu; cum enim plures iam habeam eiusmodi dissertationes, forte easdem una procudi
faciam si magnum meum opus, cui continuo incumbo, terminare non potuero.
5.1 Utcunque sit, lege quaeso illam attente et tuum de illa iudicium ingenue
significa; omnes enim reliquae ad eandem normam elaboratae sunt. 2 Si quid
proinde in huius forma mutandum mihi indicaveris, idem in aliis etiam praestabo.
6.1 Ceterum videbis tu exinde quod multa, qua adhuc inexplorata, in medio
relinquam. 2 Idem me in notis ad submissa mihi decreta praestitisse indubie
observaveris. 3 Cum tu tantam possideas[ERROR: no reftable :]
6,3 Post possideas unum verbum deletum, collectiam, ut
videtur.
diplomatum collectionem et forte hominem etiam habere possis, qui id laboris suscipiat,
quaeso te cura omnia talia, quae ego seu in hac dissertatione, seu in notis dubia adhuc esse
professus sum, excerpi et tum si non totam litterariam tuam penum, adminus diplomata tua
excuti, an non horum subsidio aliqua ex iis tuto determinari possint.
4 Eodem
labore possent fortasse aliqua ex iis, quae defectu subsidiorum male asserui, corrigi; id enim
ego libenter patiar cum non ignorem quod unum diploma tantum pro tempore sui dati securitatem
praestet.
5 Alia seu praecedentia, seu subseque diplomata in epocha suae
emanationis aliud institutum viguisse ostendere possint.
6 Forte tuus
Hainoczius labori huic humeros supponet.
7 Nunc aggredior congregationes
comitatuum.
8> De his tu sensum meum non recte intellexisti. <9
Nunquam ego sustinui quod in secunda periodo nullae fuerint comitatuum congregationes in quibus
politici aliquid tractaretur; habeo enim plura fortasse quam tu hanc in rem data, quae e
tabularibus, quos qua praeses excussi, processibus congessi.
10 Id tantum aio
comitatus in secunda periodo necdum eam, quam modo habent, formam accepisse.
11
Moderna enim forma
in minuto eadem est cum
2626
diaeta; quam quod comitatuum congregationes non habuerint, luculenter ut spero, demonstrabo.
12 Quia tamen tu in epistola tua obiter tantum indicas quod multa diplomata
habeas quae ostendunt
congregationes comitatuum, in quibus multa politica tractata sunt, absque
ullius iudicis ordinarii interventu celebratas fuisse, quaeso te maiorem in modum ut horum mihi
copiam facias.
13 Non egeo ego his diplomatibus per extensum, quod multas
fortasse phileras impleret, sed tantum dato et substantiali ad rem faciente clausula, uti id e
dissertatione, quam accludo, ipse facile observabis.
14 Hoc autem modo res vix
unam aliamve phileram efficiet.
15 Quare denuo te vehementer exoro ut id mihi
submittere velis; cuperem enim hoc quoque argumentum, quoad protractorum hactenus diplomatum
fide licet, exhaurire.
7.1> De iuramento regum ad decretum Andreae Secundi. <2 Antea
quaestio illa pertractari debet, an reges primae et secundae periodi vel inaugurale sacramentum
dixerint. 3 Nosti enim quod vel hoc in quaestionem revocent illi qui limites
regiae potestatis ultra modum proferre conantur. 4 De prima epocha id plane
controvertunt quod usus coronationis viguerit. 5 Et sane si epistolas aliquot
pontificum haberemus, qui de coronatione aliquot regum loquuntur, nullum hanc in rem haberemus
pragmaticum argumentum. 6 Anonymi enim et Thurocziani Annales
historicum tantum testimonium praebent. 7 De inaugurali iuramento ego unicum
habeo datum quod Andreas Secundus illud nuncupaverit. 8 In secunda periodo
habeo tantum de Carolo Primo, de Alberto, de Uladislao Polono, de Mathia Primo et Uladislao
Secundo. 9 Ipse Mathias non in comitiis, sed, cum Budam ingrederetur, iuravit.
10 De his ipsis, si Verboczii testimonium demas, nullum adest pragmaticum
argumentum quo ostendi possit eos ad decretum Andreae Secundi iuraverit,[ERROR: no reftable :]
7,10 Post argumentum deleta verba quod ad De | iuraverit]
sic
praesertim cum ipse Ferdinandus Primus, cuius formulam iuramenti corpus iuris exhibet,
ad illud non iuraverit.
11 Spinosa proinde est haec quaestio, quis regum primus
ad illud iuraverit.
12 Quare excute quaeso tuam penum et, si quid hanc in rem
deprehenderis, mihi communica.
13 Si is, quem supra petii, labor suscipiatur,
poterat id una peragi.
2628
8.1 Nihilo minus momentosa est quaestio: quis primus regum inaugurale pactum
ediderit? 2 Conditiones, sub quibus Uladislaus Secundus regnum adiit, habent
aliquam eius speciem, sed non formam. 3 Primum, quod in Corpore
Iuris exstat, inaugurale diploma est Ferdinandi Secundi. 4 Ego complures
causas habeo coniciendi quod usus hic sub Mathia Secundo inceperit. 5 Si tu
industriam tuam intendas, forte eadem felicitate deteges unum aliudve antiquius inaugurale
diploma, qua responsum Ferdinandi Primi ad Novipolense articulos eruisti.
9.1 In Secretiori Archivo Regio non est quod multum spei reponas.
2 Versatus fuit in illo non professor aliquis Zagrabiensis, sed Petrovich,
antea iuris publici in universitate doctor, tunc iam asessor Tabulae Districtualis[ERROR: no reftable :]
9,2 Post Districtualis delevi repetitum Assesor
integris sex hebdomadis quotidie bis, nempe per regias horas.
3 Nosti
quod Kollar in opere de iure patronatus, si bene memini — scribo enim ruri ubi non est mihi ad
manum mea bibliotheca — ediderit indiculum respicientium Hungariam diplomatum quae in illo
archivo conservantur, praeter ea quae iam ille publici iuris fecit.
4 Mihi
Kollarii fides semper suspecta fuit.
5 Quare instruxi Petrovichium: primo,
edita per Kollar diplomata cum originalibus conferat et videat an ille ea sincere protulerit;
secundo, ut omnia, quae in indiculo illo designantur, excutiat et, quae ad rem facient, sibi
describat; tertio, ut si quae praeter haec adessent, quae seu ad ius publicum, seu statisticam
conferre possunt, horum etiam usum faciat.
6 Archivarius Schmidt Petrovichio
statim elenchos liberaliter obtulit et, quidquid ex iis postulabat, eidem consignavit.
7 Et tamen peracto labore nil aliud retulit quam quod Libellus, quem Grossinger
sub titulo
Iuris Publici edidit, ibidem exstet in manuscripto, sub nomine
Grammatici a Saxo, de quattuor nobilium praerogativis.
8 Interea forte
Petrovich re ipsa aliqua detexit, sed noluit mecum communicare.
9 Forte non
adtulit ad id requisitam perspicaciam.
10 Et ideo cuperem ipse ut tu eo
penetrare possis.
11 Si penetraveris, quaeso te reflecte ad memorata superius
tria puncta.
10.1 Quod varia argumenta variis elaboranda committas, probo vehementer;
semper enim eius sententiae fui quod nunquam simus habituri
2630
systematicam seu statisticam, seu etiam historiam politicam, donec summa iuris publici et
statisticae capita per peculiares eiusmodi dissertationes, qualis ea est quam nunc tibi
submitto, solide discutiantur. 2 Cave tamen ne dissertationes hae verbose
potius quam solide pertractentur, neve scholasticam, quam iis Loiolistae dare solebant, formam
accipiant. 3 Super omnia autem cura diligenter ut status quaestionis
determinate et non vage proponatur. 4 Inde enim omnia iurgia scholasticorum.
5 Puto me legisse quondam tibi quid responderim Praio dum de haereditario
successionis iure domus Arpadianae sententiam meam exquireret. 6 Nimirum
ostendi illi quod omnes, quae de hoc obiecto enatae sunt quaestiones, unice e male posito statu
quaestionis profluxerunt. 7 Reduxi deinde totum disputationis obiectum ad tres
quaestiones et de singula opinionem meam viginti circiter lineis conclusi. 8
Narravit deinde mihi ille, cui Praius confessus est, quod maius lumen e paucis his lineis
acceperit quam ex omnibus illis quae hanc in rem seu Kemeny seu Kollar seu Eusebius Verinus
prolixe admodum scripserunt. 9 Quare cum tu Czirakio idem argumentum
indeterminate proposueris, tuto affirmare ausim nihil inde quam confusum chaos proditurum.
10> E contra argumentum, quod Koppio tradisti, placet. <11
Cupivissem tantum ut id etiam eidem commisisses: quaenam olim fuerint bona reginalia, qui
proventus; cum reginae fuerint semper extraneae, si post fata regis e regno discesserunt, an
bona retinuerint? 12 Quaestiones enim has eodem ferme labore expedire potest,
et prodibit opus longe utilius quam illiud quod Schier de reginis Hungariae conscripsit.
13 Quare si non est serotinum, urge illud ut has quoque quaestiones exhauriat.
14 Forte non abs re esset si meam dissertationem eidem communicares, ut videat
formam quomodo statistica eiusmodi obiecta pragmatice tractari debeant; nimirum non describendo
totum diploma, cuius perlectio intercipit lectori praecedentes idaeas, sed substantialem tantum
clausulam et huius substantialia tantum verba inserendo; illud enim tantum ad mechanicos
collectores, istud ad authorem , qui e et de
diplomatibus ratiocinatur, pertinet.
11.1 Quale tibi planum proposueris de subsidiis ad historiam legislationis,
non video. 2 Metuo tamen vehementer ne iterum plurima heterogenea eo coacerves
cum meas dissertationes eo destinaveris, quae tamen nihil aliud sunt quam materialia partim pro
statistica, partim pro
2632
politica Hungariae historia. 3 Quare gratum mihi omnino erit si illud praevie
mecum communicare volueris. 4 Si tu Vestigiis tantum ea, quae
stricte comitialia sunt, inseruisses, reliqua separatim sub titulo Subsidia ad
statisticam,
[ERROR: no reftable :]
11,4 sunt] add. auctor | statisticam ] staticam
ius publicum et privatum, nec non politicam Hungariae historiam edidisses,
absolvisses eodem labore duo opera, lectoribus longe magis consuluisses, et maius ad
posteritatem nomen transmisisses.
5 Nunc ausim ominari quod separationem hanc
aliquis authorum post fata tua suscipiet, sicque non quidem nomen, sed opus tuum sepeliet.
12.1 Pro subsidiis ad iurisprudentiam Hungariae multa ego tibi potero
communicare, modo et hoc planum videam. 2 Quare gratum mihi erit si huius
quoque participem me feceris. 3 Forte ipse systematicam de hoc obiecto
dissertationem concinabo tibique submittam; quam tu postea pro arbitrio distendere poteris.
4 Quamquam, ut ingenue fateor, ego in utroque hoc obiecto simul sumpto vix
video materiam pro uno opere, nisi illud iterum per multa heterogenea infles. 5
Quare possent fortasse eodem opere subsidia et ad historiam legislationis et ad iurisprudentiam
Hungariae absolvi. 6 Nolim tamen per id tibi arbitrium praecipere.
13.1 Quod ais te Corpus Iuris eversurum, nimium tibi polliceris.
2 Non nosti tu satis indolem hominum administrationi publicae praepositorum.
3 Quamcunque clare iis naevus aliquis remonstretur, quia id ipsi non
observarunt, malunt eum quoque modo tueri quam privato eam gloriam concedere quod eius opera
administratio publica adeo insignem acceperit reformationem. 4 In particulari
hoc casu, quascunque tu contrarietates ostendas, uno hoc argumento Corpus Iuris
salvabunt quod omnia haec per subsequum imperantis et statuum consensum iam sanata sint.
5 Interea perge tu, quo coepisti, calle; sat erit tibi ad nominis gloriam quod
tu primus omnia haec detexeris.
14.1 Cum scribas optare te ut de constitutione Hungariae aliquid elucubrem,
video ignotum tibi esse quod ego laborem hunc iam perfecerim sub diaeta 1790-mi.
2 Si illum pro privata tua notitia legere vis, interpella Mandichium ut tibi
communicet lucubrationem meam sub titulo Genuina constitutionis Hungaricae
principia . 3 Verum absit ut illud vel tuam
2634
collectionem ingrediatur vel unquam me vivo prodeat, id quod tu, utprimum opus perlegeris,
ipse facile existimabis. 4 Cupio tamen ut illud legas; dabit enim tibi lumen
pro faciendis in tuo de subsidiis ad historiam legislationis opere etiam innocuis
reflexionibus.
15.1 Meministi in litteris tuis quod typhographia universitatis aliquas
quisquilias edere velit, inter quas tua supplementa eminebunt. 2 Quid per id
dicere volueris, non assequor. 3 Si quid tamen editum fuerit, mone Milossium ut
pro me emat et mihi submittat. 4 Nam id ille facturum mihi iam recepit.
5 Universim si quid de rebus Hungaricis prodierit quod mihi arrisurum esse
putaveris, quaeso praesta id ipsum.
16.1 Cum Schönvisner sit renuntiatus bibliothecarius, video potentem esse
adhuc, Loyolitarum factionem quae et tuis patronis, et Lakichio, qui Cuculatum protegebat,
praevaluerit. 2 Cupivissem sane ut tu ad hunc postum cum competente charactere
et stipendio eluctatus fuisses. 3 Nunc cum secus fuerit in fatis, probo
constantiam tuam qua iniurias fortunae adeo viriliter sustines. 4 Conferet,
crede mihi, id ipsum ad celebrandum tanto magis a posteritate nomen tuum.
17.1 Habes ad prolixam epistolam tuam adhuc prolixius responsum, nimirum quia
mihi magis vacat. 2 Postquam dissertationem meam perlegeris, rescribe mihi
quaeso per otium. 3 Neque ego copiosam adeo epistolam postulo; si tibi non
vacat, responde tantum breviter ad ea capita, ubi diserte postulavi, et vale.
Jakovlye 13. Aug. 1794.
Tuus Skerlecz, manu propria
18.1 Paragrapho 44-to vacuum reliqui spatium pro inserendo paginae numero ad
quem veniet illa Ludovici Primi donatio quam tu producis, et quae dissertationi huic ansam
dedit.
19.1 Si forte illam inserueris tuis supplementis, adverte quaeso ut post
paragraphum 13-tium scribatur paragraphus 20-mus, post 15-tum vero paragraphus 17-mus, denique
post 39-num scribatur paragraphus 42. 2 Hos enim scriptor meus per errorem
transposuit qui totum ordinem perturbavit. 3 Non vacabat vero mihi denuo
purizari curare.