Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
Tabulae Regiae sessio et votum porro relinquendum.
§-o 8-o
1 Relate ad Inferiorem: peculiare est hoc gentis Hungarae institutum ut
tota Tabula Regia, alias Iudiciale Tribunal, comitiis cum iure suffragii intersit.
2 Originem instituto huic causas Diaetales dedisse constat, nimirum ut
praesto sit iudicium si quem ad tertium, ut dicimus,
2384
diem evocare necessum sit. 3 Cum institutum hoc aequilibrium Statuum non
turbet, nulla subversari ratio videtur ut ab eo recedatur, praesertim cum in casu etiam
contrario vices gerentibus et protonotariis sessio et votum alioquin relinqui deberet.
Uti et capitulis et conventibus quae praerogativa fidedignitatis gaudent.
§-o 9-o
1 Ceterum e natura constitutionis Inferior Tabula non nisi e Statu
nobilium et liberarum civitatum , quas quartum Statum appellare
solemus, consistere deberet; accesserunt deinde tantum illa capitula , et
conventus quibus lex praerogativam fidei dignitatis attribuit.
2> Deinde omnia promiscue capitula evocari coeperunt. <3 Tum
possessionati abbates , et praepositi , sensim
superiores etiam possessionatorum religiosorum ordinum, denique
ipsi absentum magnatum nuntii ius suffragii obtinuerunt, ita ut iuxta stylum
modernum Inferior Tabula omnes quattuor Regni Status complecti censeatur. 4
Verum id quidem ipsi constitutionis Hungaricae naturae repugnat; haec enim, ut illam, quae
Statibus competit, legislationis partem debite aequilibret, e primis duobus Statibus unum, e
posteriori alterum corpus efformavit. 5 Non possunt itaque primi duo Status
ita dividi ut singuli pars una in Superiori, pars alia in Inferiori Tabula suffragium habeat.
6 Et si Inferior Tabula omnes Regni Status complectatur, tum Superior ipso
facto supervacanea efficeretur; donec naevus iste, qui certe temporum iniuria irrepsit,
emendetur, impossibile erit, ut mox videbimus, iustam votizationis normam stabilire.
7 Interesse proinde videtur ipsius constitutionis ut Inferior Tabula ad
primaevum institutum ita reducatur ut eadem non nisi e Statu nobilium et
liberarum regiarum civitatum consistat; quod ea ratione perfici posse censetur
ut
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
|