Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
Previous section

§-o 9-o

1 Ceterum e natura constitutionis Inferior Tabula non nisi e Statu nobilium et liberarum civitatum , quas quartum Statum appellare solemus, consistere deberet; accesserunt deinde tantum illa capitula , et conventus quibus lex praerogativam fidei dignitatis attribuit. 2> Deinde omnia promiscue capitula evocari coeperunt. <3 Tum possessionati abbates , et praepositi , sensim superiores etiam possessionatorum religiosorum ordinum, denique ipsi absentum magnatum nuntii ius suffragii obtinuerunt, ita ut iuxta stylum modernum Inferior Tabula omnes quattuor Regni Status complecti censeatur. 4 Verum id quidem ipsi constitutionis Hungaricae naturae repugnat; haec enim, ut illam, quae Statibus competit, legislationis partem debite aequilibret, e primis duobus Statibus unum, e posteriori alterum corpus efformavit. 5 Non possunt itaque primi duo Status ita dividi ut singuli pars una in Superiori, pars alia in Inferiori Tabula suffragium habeat. 6 Et si Inferior Tabula omnes Regni Status complectatur, tum Superior ipso facto supervacanea efficeretur; donec naevus iste, qui certe temporum iniuria irrepsit, emendetur, impossibile erit, ut mox videbimus, iustam votizationis normam stabilire. 7 Interesse proinde videtur ipsius constitutionis ut Inferior Tabula ad primaevum institutum ita reducatur ut eadem non nisi e Statu nobilium et liberarum regiarum civitatum consistat; quod ea ratione perfici posse censetur ut

Previous section


Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.