Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous section

Next section

-- RA1-PR1 --

AD LECTOREM
DE HESIODO
EIVSQVE THEOGONIA.

Postquam Homeri Odysseam latinis expressi versibus, eamque in lucem edidi, me ad Hesiodum converti, eiusque primum Herculis Scutum, tum Opera et Dies poetica latinitate donavi, dedique hoc utrumque carmen in manus hominum. Nunc vero eodem modo Theogonia, seu Deorum Generatione adornata, tertio Hesiodi carmine, absolutam antiquissimi poetae operam, quae e multis ab eo conscriptis supersunt sola, editionem aggredior. Et quoniam graves viri eruditique complures, quorum auctoritas apud me valet plurimum semperque valebit, non defuere, qui cum mea versione ipsos graecos Hesiodi versus coniunctos desiderarent, ut uno tamquam intuitu possent inter me et Hesiodum comparationem

-- RA1-PR2 --

instituere, deque fide, qua in eiusdem sententiis alia lingua poetice exprimendis sum usus, iudiCare; eorum cessi voluntati, praesertim quum et iure uterentur suo, nec aliena a me, aut iniusta flagitarent. Quare habes heic et graeca Hesiodi carmina, quemadmodum impressa exstant in editione Graeviana, quae ceteris multo habetur accuratior, et simul eadem versibus a me latine reddita atque illustrata eo studio, quo certe potui maximo, pro ingenii mei tenuitate ac exigua eruditionis copia. Scio (1) quidem id operis et ab aliis viris doctissimis, quos apud Fabricium videre potes, fuisse iamdiu factum, et ipsorum ego sollertiam nec parvi facio, nec contemnendam puto, quamvis videantur aliqui perfectius quiddam desiderare, si ad graecae linguae latinaeque scientiam maior Virgilianae dictionis imitatio, et quidam carminum veluti concentus, quae duo fortasse deerant, adiungerentur. Suus tamen per me cuique ex his scriptoribus sit honor, sua

(1) Vide Fabricii G. Bibl. lib. ii, atque adde alteram editionem praetermissam ab eo et Nicolai de Valle (Brixiae 1499), et Bonini Mombritii (Lugduni 1550). Alter horum Opera et Dies , alter Theogoniam vertit; exstantque Venetiis in Bibl. Apost. Zeni eaedem editiones.

-- RA1-PR3 --

fama stet atque laus: nihil a me cuiquam celebritatis, quam consequuti sunt, imminutum volo. Id unum ego, quod nemo facile non concedendum arbitrabitur, peto, ut quod illis bona doctorum hominum venia facere licuit, mihi etiam sine cuiusquam invidia atque offensione liceat experiri. Si quam forte singularem in me animadvertant diligentiam, latineque scribendi elegantiam, laudent hasce litteras fere intermortuas suscitandi desiderium, curamque in optimis poetis legendis imitandisque non frustra positam. Sin autem oscitantem videant ac sine numeris lutulentumque fluere, despiciant arrogantiam, ac turpissimam temporis otiique, quod institutae mihi concedit vitae ratio, iacturam vituperent. Verum hisce omissis, quae ad aliorum iudicium spectant, aliquid heic dicendum arbitror de Hesiodi primum vita, de qua nihil scripseram, quum Opera et Dies, Scutumque Herculis edidissem, tum de ipsius Theogonia: in qua utraque re ita me geram, ut brevitati maximopere consulam, eorumque perstringam summa veluti capita, quae ab aliis iam dicta sunt. Novi enim parum aut fere nihil, quod dicam, in tanta hominum copia, qui iisdem ante me de rebus conscripserunt, relictum est. Itaque a primo exordiamur.

-- RA1-PR4 --

Natus est Hesiodus Dio patre Ampelidis filio, qui ex Menalopo Ithogenaeo Critonis filio originem ducebat, et matre Pycimede; Cumaene, quae urbs inter Aeolicas est, an in Ascra Boeotiae vico ad Heliconis radices, omnino incertum. Cumaeus et Ascraeus ab antiquis dicitur scriptoribus. Dio quidem eius patri Cuma patria est: qua relicta vel quod esset alieno oppressus aere, nec haberet, unde nomina dissolveret, vel quod aliquo crimine, et fortasse caedis, cui fuga atque exilio consulendum, teneretur, vel denique quod loci mutatione speraret fortunarum etiam mutationem consequuturum, in Ascram Boeotiae se contulit, ibique consedit cum fratre seu Atella seu Moeone. Fieri igitur potest, ut prius quam ex antiqua sede Dius demigrasset, ei fuerit iam natus filius Hesiodus, idemque tunc recte Cumaeus, uti pater, appellaretur: sed aeque facile, immo etiam si Plutarcho fides, qui Ascraeam facit Pycimeden, verosimilius fieri potuit, ut in Ascram non sit puer deportatus, at ibidem et generatus et natus, ob eamque caussam Ascraeus potius habendus sit. Verum haec minutiora: seu

-- RA1-PR5 --

natus in Ascra sit Hesiodus, seu tantum educatus, parum refert. Vixit certe in eo vico prius obscuro, postea maximam eius carminum gloria celebritatem adepto. Exiguas habuit fortunas: nam et humili loco, et pauperibus natus erat parentibus, et praeterea bona (1), quae ipsi ex patris haereditate obvenerant, a fratre (2) seu patruele Persa homine maxime rapaci ac litium cupido magna ex parte fuerunt adempta. Eam autem exercuit facultatem, quae admodum paucos quovis tempore locupletavit, poesim nimirum, divinam artem sed inopem. Pastoritiam in ipso aetatis initio vitam egit: quod iis temporibus, quibus et ipse vixit et Homerus, nec ipsis regum filiis

(1) Ita ipse Hesiodus Oper. et Dier. v. 46 inquit:

Iam patrios census divisimus: ipse tulisti
Praeterea rapiens tibi multa, invertere hiantum
Muneribus largis aggressus pectora regum,
Nos inter voluere ortam qui cernere litem.

(2) Dixi a fratre seu patruele; nam vates ad Persam loquens v. 784 Oper. et Dier. ait obscurius:

„ Non aliter genitorque meus, stultissime Persa,
Atque tuus pelagi sulcabat caerula pinu.

Ubi quum non dicat noster pater, sed meus et tuus, videtur distinctionem facere, et potius significare Persam non e Dio, cuius Hesiodus erat filius, sed ex eius fratre natum.

-- RA1-PR6 --

turpe erat facere aut inhonestum. Quo antiquiora nempe tempora, eo et mollities rarior, et mores hominum simpliciores. Adolescens vero, quod a natura, credo, ad poesim maxime ferretur, ingenioque abundaret acutissimo, vel suo ipse ductu compulsus, vel a parentibus amicisque ita iussus, totum se contulit ad litterarum studia, vatesque, quantum nunc admiramur, evasit. Ille quidem se, ut id faceret, a Musis, quas impense coluit, dicato etiam in Helicone (1) earumdem honori tripode, quem dono victor acceperat, fecisse persuasum refert: nos vero poetae, qui a Musis mentiri etiam se didicisse testatur, sine ulla urbanitatis offensione nequaquam tenemur credere. Quod eius carmina elegantissima ac multis

(1) Sic in Oper. et Dier. v. 813 ait:

Meque adeo dulci victorem carmine vidit
Auritum tripodem ferre admirata iuventus,
Quem rediens sacrum Musis Helicone dicavi.

Porro et inscriptio tripodi apposita ab Hesiodo circumfertur, et apud Dionem, interque graeca legitur epigrammata:

HoioSog "Nlovoccig Yikiymvioi rbvt aveQwe
Y/xvw viwoccg ev XaA>u& Sreiov O"p.n^0V'

Sed eam ego fictam ac suppositam duco, quemadmodum et viri docti complures. Vera enim si esset, nulla iam controversia haberetur de utriusque aetate.

-- RA1-PR7 --

non vulgaris doctrinae luminibus distincta liquido ostendunt, id solum pro comperto habeatur. Haec autem maximos eum fecisse progressus et in ea philosophiae parte, quae ad astrorum pertinet scientiam, quamque in rebus georgicis pertractandis passim adhibet; et in ea, quae ad res divinas mundique spectat opificium, quamque allegoriis involvit potius quam exornavit in Deorum generatione; et in ea demum, quae versatur in moribus vitaque recte instituenda in hominum societate, cuiusque praecepta optima ubique tradit, clarissime certissimeque docent. Fuit praeterea in rerum nominumque antiquitate scientissimus, et in carminum sono ad aurium voluptatem accommodando plane admirabilis: ut eum recte dixerit Dionysius Halicarnassaeus et voluptatis et aequabilis dictionis et verborum collocationis vehementer studiosum; et Velleius Paterculus vocaverit perelegantis ingenii virum et mollissima dulcedine carminum memorabilem; et ipse Fabius Quinctilianus, quamvis neget eumdem crebro assurgere, quod Homeri proprium est, tamen fateatur utiles habere circa praecepta sententias, lenitatemque verborum et expositionis probabilem, palmamque in illo mediocri genere

-- RA1-PR8 --

promereri. Ionica plerumque dialecto est delectatus, quae ut aliis vocalium concursu abundantior, ita est pronunciatu audituque mollior. Multa scripsit ac varia (1): sed ex sexdecim operibus, quae scripsisse dicitur, solum tria nec ea integra ad nos pervenerunt. Ea tamen huiusmodi sunt, ut multiplicem exquisitamque, quae in iis continetur, doctrinam multi admirati non dubitarint memoriae prodere, ipsi opus fuisse multas suscipere peregrinationes, quemadmodum et ab Homero factum accepimus, et longinquas erudiendi sese mysteriisque praesertim Aegyptiis imbuendi gratia regiones petere. Quod ego nec concedere, nec omnino negare ausim: nam quamvis ipse profiteatur se numquam navigasse, nisi quando ex Aulidis portu (5) in Euboeam traiecit

(1) Praeter Tkeogoniam et Scutum Herculis, de quibus aliqui dubitasse videntur, an essent genuina Hesiodi carmina, ac Opera et Dies, nominantur a Tzetze, aliisque grammaticis alia carmina, de Heroum nempe et Heroidum Genealogiis, de Vaticinandi arte, de Mulierum laudibus, de Pelei et Thetidis nuptiis, de Dactylis Idaeis, de Medicina, de Herbis, de Batracho amico, in quem scripsisse dicitur Epicedium, de Chirone, de Astronomia, de Telluris periodo, de Theseo, de Aegimio, de divinis Sermonibus etc., quae omnia in Fabr. Bibl. Gr. videre potes lib. iI cap. 8, ubi multo plura invenies.

(2) Lege Oper. et Dier. v. 804 et seq. in mea versione.

-- PR9 --

illuc invitatus ad ludos, qui in funere Amphidamantis regio instruebantur, in quibus et vicit cantu; tamen id fecit fortasse post absolutum Operum et Dierum carmen, in quo ita de se testabatur. Magnam certe Graeciae partem invisisse credibile est, sapientissimorumque hominum usum esse consuetudine. Ctemenen Physigei (1) filiam sororemque Amphiphanis et Ganyctoris duxisse uxorem a quibusdam dicitur, a qua filium, ut fama est, suscepit Stesichorum poetam et ipsum celebrem. Quidam autem hanc non eius coniugem, sed tantum amicam fuisse putant. Certe filius videtur ei natus esse: filii (2) enim mentionem facit in Operibus. In Ascra ut plurimum latuit, Ascraeisque suis popularibus non usus est amicissimis, a quibus et mulctatus fuisse fertur

(1) Quam Ctemenen multi dixerunt, alii vocant Climenen vel Archiepen . Sed male, ut animadverterunt et Giraldus, et alii. Male etiam et Mnaseas intrusus Hesiodi filius, qui per aliquos non Mnaseas est, sed Mnasea filia. Quos vero dixi fratres Ctemenes et Physigei liberos, dicuntur ab aliis Ganyctoris Naucletii filii Ctimenus et Antiphus. Ita omnia implicata, quae de Hesiodi coniugio et mortis caussa narrantur.

(2) Versu enim Oper. et Dier. 315 id ipse innuit inquiens:

... non ego iustus,
Non amet et natus meus esse, heic omnia quando etc.

-- PR10 --

sive invidia in ipsum concitatis, sive Persae accusationibus. Quapropter Ascram (1) quocumque anni tempore incommodam iis, qui in eo vico habitabant, non dubitavit dicere, contra quam fieri solet ab omnibus fere poetis, qui nidulos etiam in saxis rupibusque affixos, qualis erat illa Vlyssis Ithaca, quam vir sapientissimus immortalitati praetulit, dummodo in iis nati sint aut educati, maximis celebrare laudibus atque extollere non desinunt. Quod non ideo solum, quod incredibilem in hominum animis habeat charitatem patria, faciunt, sed ne etiam de eorum patria, quemadmodum de Homeri natali solo, ambigatur. Qua in re non modo patriae, verum suae quoque ipsorum laudi serviunt. Sed horum plerosque, si id reticuissent, facile pateretur respublica. At revertamur ad Hesiodum: sane male sentiebat de patria, quaecumque fuerit illi caussa. Nam multa passim in Operum et

(1) Lege v. 790 Oper. et Dier. Hinc et Ovidius lib.iv De Ponto Eleg. xiv dixit:

Esset perpetuo sua quam vitabilis Ascra,
Ausa est Argolici Musa docere senis.
At fuerat Terra genitus qui scripsit in illa,
Intumuit vati nec tamen Ascra suo.

-- PR11 --

Dierum carmine de iudicum iniquitate, iudiciorumque, quae tum temporis in Ascra exercebantur perversitate iratior effundit. Ceterum moribus videtur fuisse suavissimis; simplicique quadam sapientia, ac virtutis amore plenus. Proditum est autem non naturae conditione, sed violenta (1) morte decessisse in ultima senectute, ut non solum passim a poetis appelletur senex, verum etiam in proverbium abierit Hesiodia senectus, quam ei apprecamur, quem diutissime

(1) Pausanias quidem in Boeoticis, Filii, inquit, Ganyctoris Ctimenus et Antiphus in Molycrian ex Naupacto fugerunt ob Hesiodi necem, ubi in Neptunum impii existimati sunt, deque illis facta est quaestio. Quod lege apud Giraldum. Plutarchus autem in Dioclis convivio paullo aliter, quam est apud ipsum Lil. Giraldum, rem narrat. A Milesio, inquit, Troilo Hesiodi amico apud Locros, ubi hospitabatur, vitiata fuit Hospitis filia: rei conscium Hesiodum rati puellae fratres, sed reticuisse crimen, utrumque in nemore nacti occiderunt, et cadavera in mare proiecerunt. Troili quidem corpus ad oras fluminis Daphnes adhaesit scopulo, qui et nomen ab eo accepit; Hesiodi vero delatum a Delphine in littus, quo tum Locri Neptunalia agebant. Qui quum agnovissent, extulerunt ad humandum, conquisitisque occisoribus, inventisque, vivos aquis suffocarunt. Alii tradunt occisores mari fugam tentasse, sed coorta tempestate omnes naufragio periisse. Itaque primum Hesiodus sepultus fuit a Locris: hinc Alcaeus poeta graecum scripsit epigramma, quod quum fere in omnibus exstet Hesiodi editionibus, latine a me redditum tantum subiiciam: Hesiodi corpus nemorosa in Locridis umbra
Naiades irriguis fontibus abluerunt,
Ac tumulum statuere, albo quem rustica pubcs
Lacte, et commixto mellis honore rigat.
Tam dulcis vox namque seni spirabat ab ore
Assueto puro rore frui Aonidum.

-- PR12 --

vivere cupimus. In Nemea Locridos primum sepultus perhibetur, ut est in Alcaei carmine; deinde ab Orchomeniis, ita oraculo monente, ferunt eiusdem ossa Orchomenum translata, ibique in medio foro honorifice condita, addito etiam in tumuli fronte ad posteritatis memoriam elogio (1).

(1) Admonitus, inquit Plutarchus, ab oraculo Delphico fuerat Hesiodus, ut Nemeam fugeret vitaretque, quumque ipse intelligeret id de Nemea Peloponnesi, venit imprudens in Oenonem Locridis, ubi templum erat Iovis Nemeaei, ibique mortem invenit, sepulcrumque. Orchomenii autem, qui acceperant ab oraculo non prius pestem, qua afflictabantur, cessaturam, quam Hesiodi corpus Orchomenum deportaretur, diligenter inquisierunt a Locris occultatum, deprehenderuntque teste Pausania indicio non hirundinis, ut legit Fabricius et Menagius, sed cornicis, ut constat auctore etiam Luciano Samos. in emendatiore vita Pellegrini. Elogium vero illud graece passim legitur; dabo solum latine:

Ascra quidem patria est foecunda, sed ossa perempti
Rapta equitum longe servat humus Minyum,
Hesiodi, cuius fama it sublimior inter
Spectatos aequo iudicio Sophies.
De qua Hesiodii corporis translatione illud etiam Pindari:

Salve et pubescens, salve et bis nacte sepulcrum,
Hesiode, ante alios laude micans Sophiae.

-- PR13 --

Sed (1) pleraque, ut quod sentio fatear, quae de eius morte narrantur et a Plutarcho et a Pausania, fabulosa censeo. Quo vero post mortem ubique esset in honore, et ingens interpretum copia, qui eius scripta illustrarunt, inter quos et Zeno est Philosophus, et signa ac monumenta in multis Graeciae urbibus eiusdem nomini erecta, satis luculenter demonstrant. Horum unum a se visum in Iovis Olympii templo Pausanias memorat in Eliacis, alterum in Thespiorum foro, tertium in Helicone sedentis habitu citharamque inter genua continentis efformatum. In publico praeterea Byzantino gymnasio seu Zeuxippo eius ex aere statua visebatur. Quibus honoris non incertis significationibus sat eius fama tuta est contra Cleomenis Anassandriadae, et Pythagorae iniuriosa dicta: quorum alter illum vilissimum servorum vocat, alter eiusdem animam vidisse testabatur ad aeream columnam apud inferos vinctam miserandos eiulatus effundere, quod multa impie atque falso de diis vivus conscripserit.

(1) Inepta enim et illa cornix, quae Orchomeniis sepulcrum detexit, mihi videtur, et pestis, a qua, huiusmodi re facta, liberati sunt ii populi; ne dicam de delphine, qui corpus Hesiodi in terram detulit, deque oraculo etc.

-- PR14 --

Quam eamdem ob caussam nec apud Platonem bene audit, quamvis hic philosophorum disertissimus Hesiodi nostri et doctrinam saepe admiretur, et sententias adhibeat. Hinc non moror Cercopem, qui excellentis ac prope divini ingenii virum dicitur fuisse solitus exagitare ubique, atque adversus eumdem iniquas exercere controversias, quod victus fortasse ab eo fuerit in carminum concertatione; nec Lucianum, qui etsi multa de eius laudibus dicat, tamen ut est scriptor subsannandi deridendique cupiditate plus iusto flagrans, variis in locis in eius doctrinam invehitur potius, quam iocatur. Vsque adeo verum illud, neminem umquam potuisse omnibus placere. Heic autem petet quispiam, quot annis ante Olympiadum initium vixerit Hesiodus; fueritne aetate Homero posterior, an prior? Plutarchus eum Homero dicit et gloria et tempore proximum, nec Velleius multo aliter sentit, nec Philochorus et Xenophanes apud Gellium. Suidas autem Homero posteriorem centum annis dicit, Solinus centum triginta, Tzetzes quadringentis, et M. Tullius multis ante illum saeculis Homerum vixisse arbitratur. Quare et Giraldius et Salmasius et Clericus et Dodvellus, et ipse Fabricius,

-- PR15 --

aliique Homerum Hesiodo antiquiorem statuerunt. Sed pace tamen tantorum virorum videamus, num altera sententia, quae Hesiodum vetustiorem (1) asserit, quaeque ipsa Hesiodia etiam scribendi ratione mihi semper niti visa est, verisimilior sit. Ille quidem historiae pater Herodotus de Hesiodi atque Homeri aetate disserens ait Hist. libro secundo, eos quadringentis annis sese antiquiores exstitisse. Quare quum Halicarnassensis Herodotus Lyxi vel Xyli filius, Pamphila teste apud Gellium, in Xersis transitu in Graeciam quadriennis esset, ut Dionysius et ipse Halicarnassaeus natum paullo ante Persicum bellum superstitemque usque ad bellum Peloponnesiacum testatur, anni erunt circiter quadringenti ab eodem ad Hesiodum atque Homerum. Itaque principes hi poetae annis circiter centum, si principium Olympiadum iuxta communiorem supputandi rationem anno ante Christum IDcclxxvi et Romae cond. xxIII statuatur, ante Olympiadas floruisse debuerunt: tot enim anni sunt ad Olympiadis quinquagesimae quartae exitum, qua

(1) Vide hac de re doctissime disserentem Ioan. Rinaldum Carlium in Epistola ad Hieron. Tartarottum data, a qua ego fere haec omnia mutuatus sum; et Prideauxium in Notis ad Marm. Arund.

-- PR16 --

Herodotus natus videtur. Sit igitur hoc primum, Hesiodum ab Herodoto priorem nominari cum Homero, et ipsum Homerum quadringentis ante se annis prodidisse. Sed idem, inquies, in Homeri vita, ad Xersis transitum, pugnamque Salaminiam sexcentos et viginti duos annos enumerat ab Homero nato. Pugnat ergo, nec sibi constat Herodotus. Atqui vel illa vita non est, ut multi existimarunt, ab Herodoto Halicarnassensi scripta, sed ab Herodoto Olophyxio; vel si ab eo scripta est, Scaligeri emendatio, ut monet Corsinius (1) in Fastis Atticis, legentis non kfcoLY.baioL eixott Svo, at simpliciter erea, T£t%ol>i6mol , adhibenda est. Huiusmodi errorum multa passim exempla. Verum si libet progrediamur, inspiciamusque, quid illa ferunt Oxoniensia marmora graecae eruditionis e Paro advectus thesaurus locupletissimus. In iis dicitur Homerus vixisse ante illorum marmorum conscriptorem annis sexcentis quadraginta tribus. Archon enim Agathocles annis tribus et nonaginta ante ipsum consignatur. Meursius autem dicit, Pausaniam ostendere, Agathoclem Athenis imperasse anno quarto

(1) Tom. III Fast. Attic. edit. Flor. pag. 158.

-- PR17 --

Olimpiadis centesimae quintae, idest annis ante Christum Ccclv . Ergo marmorum scriptor ante Christum annis Cclxiii , et Homerus iDccccvI pariter ante Christum vixit, quamvis Petavius, qui haec marmora videre non potuit, eum dicat floruisse annis ante Ch. circiter M, et Harduinus (1) vero propius Dccccxx . Quod discrimen profecto tenue est in tanta temporum antiquitate, praesertim si animadvertamus, et illam particulam circiter a Petavio appositam, et ab eodem annum duodecimum imperii Megaclis assignari ad dccccvi annum ante Christum, quo tempore iuxta marmorum consignatorem Diognetus Athenis imperabat. Hinc Petavium inter et graecum Chronologum annorum decem et octo spatium discrepat: nam inter Diognetum et Creontem anni a Petavio ducenti quinque numerantur; contra a graeco Scriptore viginti duo et ducenti. Verum quum Petavius anno ante Ch. dccccvi , quod tempus a nobis Homeri aevo iam est tributum, annum duodecimum notet Megaclis, si alii anni decem et octo addantur, integrum Megaclis imperium, quod triginta annorum fuisse

(1) In Adnot. ad hist. Plinii.

i

-- PR18 --

dicitur, complebunt, initiumque dabunt imperii Diogneti. Hoc vero anno eadem Oxoniensia monumenta unum ex duodecim perpetuis Archontibus Diognetum signant nec Corsinio dissentiente. Fixum ergo ratumque maneat, Homerum ante Christum vixisse, ut supra diximus, annis DccccvI et Diogneti primo. Iam vero in his ipsis Oxon. marmoribus Hesiodi etiam, cuius gratia haec omnis a nobis instituta ratio est, aetatem habemus. Ita enim illa adnotant: Ex Qvo TEMPORE HESIODVS POETA VIXIT, ANNI DLXX.... Athenis Imperante .... Reliqua invidit vetustas, quae notas abolevit. Sed quidquid desit, non pauciores esse possunt a marmorum conscriptore ad Hesiodum, quam anni saltem sexcenti et septuaginta. Hinc Hesiodus annis ante Homerum ad minimum viginti septem mortuus esse intelligitur, Megaclis nempe imperii tertio. Haec propterea assignanda Hesiodo nostro aetas est, quam verae proximam etiam Harduinus agnoscit, statuamusque oportet antiquiorem fuisse Homero hunc poetam, utpote qui annis ante Ch. DccccxxxII vixerit: quibus si alii adiungantur MDicclxxxii quum haec scribimus, erunt nos et illum inter MMdccxv anni. Quare non sine ratione et ab

-- PR19 --

Herodoto, uti vidimus, quum dicit Hesiodum et Homerum docuisse Theogonias, prior Hesiodus nominatur; et a Platone in Socratis apologia , ubi poetas antiquissimos memorat, Musaeus primum, tum Orpheus, tertius Hesiodus recensetur, deinde Homerus. Nec aliter et a Plinio factum est, et ab antiquo Pindari Scholiaste, et ab Heraclide Pontico, et a Cyrillo, et a Iulio Caes. Scaligero, et ab aliis multis, quos et Sextus Empiricus, et Tzetzes referunt, quibusque in primis L. Accius poeta est accensendus, et Ephorus Historicus, et M. Varro ab A. Gellio commemorati. Mitto iam ea, quae ipse Hesiodus de Arcturi apparitione in Operibus scripsit, quaeque accidisse anno ante Ch. dccccliii circiter debuere, inita a Ricciolio astronomica supputatione; et ea item quae Suidas e nonnullorum sententia affert, fuisse nimirum Hesiodi consobrini filium Homerum,- et quae demum alii Scriptores memorant de eius cum Homero concertatione (1) in Oelyci Thessali exequiis et Amphidamantis Chalcidensis. Haec enim omnia, si etiam essent

(1) Versus, qui tunc dicuntur ab Homero recitati, hi sunt:

hique alii ab Hesiodo, qui maiori laude digni visi sunt:

quos et latine habeas a me versos ita:

Musa mihi dic illa canens, quae facta nec ante
Exstiterunt, nec secla ferent venientia etc.
Ast ubi cornipedum certans vis excita equorum
Circum busta Iovis rapido quatit impete currus etc.

-- PR20 --

vera, non aliud evincerent, nisi aliquanto tempore simul vixisse duos hosce poetarum principes ac quasi parentes; qui quum tam ingenti annorum serie ante nos exstiterint floruerintque, mirandum sane est, poeticam facultatem deinceps excultam semper aut parvum aut nullum accepisse incrementum. Sed de his hactenus: veniamus nunc ad Theogoniam, de qua mihi secundo loco dicendum aliquid proposueram .

Multae quidem in Graecia ante ipsum Hesiodum Theogoniae traditae vulgataeque ferebantur, Lini in primis Chalcidensis, Orphei Thracis, Musaei Atheniensis, Thamyris, ut fama est, ex Agriopa nympha in Thraciam profuga nati, Melampodis Phoenicum mysteriis initiati, Abaris, aliorumque veterum Theologorum. Postea vero a Theologis tum graecis, tum aegyptiis, chaldaeisque hoc studium ad alios poetas transiit,

-- PR21 --

Theogoniasque docuerunt et Epimenidas Cretensis, de quo multa Cretes mendacius effuderunt, et Homerus, et Aristophanes, aliique. Sed poetis hac in re omnibus Hesiodus praeferendus est. Nam et totus est in hoc argumento pertractando, quod obiter alii et quasi cursim fecerunt; et quum Philosophorum, aut potius Theologorum scripta ex parte maxima perierint, eius integrum ad nos pervenit Theogoniae carmen. Dignus propterea videri potest, qui diligentius expendatur, vetustissimae inter graecos traditionis de rerum, hominumque originibus vestigia continens non contemnenda. Verum in eo explicando summa est difficultas: nam et multa confundit, et non pauca ad versuum ornatum atque elegantiam fingit; et ordinem, quo rebus maxima lux affunditur, narrandi non ubique servat; et diversos Theogoniarum Auctores nulla habita temporum, locorumque distinctione sequitur, in unumque doctrinae veluti corpus quidquid vel e Thracia, vel e Phoenicia, vel ex Aegypto, vel ex aliis barbaris regionibus a diversis coloniis in Graeciam commigrantibus advectum acceperat de diis, rerumque principiis, conflare conatur. Religioni vero in primis, quae eius tempore foeda late

-- PR22 --

dominabatur, clarosque vetustatis viros in deorum numero accensebat, ut ipse erat ea superstitione obcoecatus, servire non invitus videtur. Quare mirandum non est, si nec omnia cohaerere, nec unum ad finem multa in huiusmodi labyrintho unius Ariadnae ope nequaquam pervestigando tendere videantur. Vix enim exitum e Phoenicum doctrinae filo aliquem invenisse credis, ecce aulim in errorem delaberis, ni Aegyptiorum auxilium implores; quumque hos exoraveris, tramitemque ostenderint, quo progrediaris, adiumenta alia petenda sunt vel e Thracia, vel e Ponto, vel e Syria arcessita. Multarum gentium annales consulendi, multiplex dispicienda theologia, vetus philosophia, atque astronomia excutienda, graeci demum poetae dissonas de rebus iisdem sententias ferentes inter se conciliandi, qui quum eas fabularum involucris etiam comprehendant, nae is Aethiopem, quod aiunt, lavet, Sisyphiumque laborem suscipiat, qui uni omnes, eidemque argumento aptare velit. Hanc potissimum ob caussam, qui mythologiam omnem vel ad veteris historiae rationem, vel ad philosophiae, astronomiaeque placita exigi posse crediderunt, vehementer falsi sunt. Quamobrem nec veteres

-- PR23 --

Grammatici, nec eruditi fabularum Interpretes recentiores, Heinsii, Vossii, Bocharti, Clerici, Huetii, Pluchii, Dupuisii, sexcentique alii, qui magno ingenio instructi, parique eruditione hac de re diligentius quaesiverunt, alacresque hoc in studio impedito admodum atque anfractuoso decurrerunt, metam credendi sunt contigisse. Vt enim iis multa feliciter evenisse concedantur; tamen quis non videt in aliarum rerum, nominumque quamplurium explicatione eosdem haerere, quod necesse est, angi, torquerique, atque ad extremum quadam animi desperatione correptos, quia quod intenderant, consequi non potuissent, in alienas omnino coniecturas, atque a communi sensu remotas fictiones, hypothesesque redigi? Itaque fateri satius duco, fieri a nobis nequaquam posse, ut quae ab hominibus ingenio foecundissimo, effroenataque fingendi libidine, ac licentia praeditis pro libito, arbitrioque scripta sunt, ea videantur fuisse, quamvis et allegoriis spolientur, et poeticis ornamentis exuantur, cum ratione semper caussaque scripta, et ad unum veritatis scopum collimare. Sed ad graecorum theogonias propius accedamus: earum si non omnium, plerarumque certe, ut observat Brucherus

-- PR24 --

in Historiae philosophicae institutionibus, haec videtur fuisse summa. Praeter deum Chao gravidum, sive Chaos deum in se complectens, initio nihil exstitit aliud; adeoque in deo sive universo cuncta latuerunt. Illud autem sua vi agitatum impressit amorem, ut homogenea sociarentur, separarentur heterogenea. Is motus sive amor, quum e sinu dei profluxerit, et ratione et sapientia fuit plenus. Ita agitata materiae mole, leviora ascenderunt, graviora descenderunt in tartarum. Hoc autem pacto dispulsa nocte ex levioribus emicuit aether atque lux, ex hisque sol genitus: ex gravioribus terra atque montes exstiterunt. Terra vero nupta et coniuncta Caelo pelagus genuit exhalationibus atque imbribus in se decidentibus, divinae mentis vestigia hisce omnibus mundi partibus conservantibus communicata. Hinc enata sunt ex Caeli Terraeque coniunctione animalia ratione praedita, homines nimirum, eorumque primi maximique insidentis numinis magnam vim hauserunt, qua instructi beneficiis et inventis utilissimis humanum genus sibi ita devinxerunt, ut post condita imperia mortalitatemque depositam ad sedes divinitatis reversi divinoque honore digni passim a populis crederentur.

-- PR25 --

Huius autem opinionis ne falsitas teneretur, a sapientioribus, id est a magis fraudulentis, quibus erat bono, obscurissimis involucris monstrosisque allegoriis, quae ad religionem pertinebant, omnia obtegebantur. Haec fere cuncta, quae e Brucheri doctrina attuli, illud evincunt manifeste, graecos theogoniarum scriptores, imo et barbaros, quum eas traderent, non unam deorum generationem, sed rerum omnium huius universitatis, quam mundum appellamus, et originem et opificium et progressum et statum tradere voluisse. Quo fundamento veluti posito, totam Hesiodiae fabricae molem breviter contemplemur, cuius, ut mihi quidem intuenti obversatur animo, cur et aliis dubitem inspiciendam imaginem proponere? Id vero timide faciam, ut quod est, fatear; sed audendum tamen est, ac faciendum. Prima igitur huiusce Theogoniae pars ad naturalem mihi, seu physicam mundi constitutionem pertinere videtur, altera ad socialem seu politicam, tertia ad religiosam, quarta demum ad historicam usque ad belli Troiani tempora. Pergin vero ita serio desipere, inquies? Atqui profecto sic animo fixum est, bene nec ne an male, tu iudicabis, postquam fabulam audieris. Incipiamus

-- PR26 --

ab ea parte, quam primam proposui. Mundum hunc, qualem nunc intuemur, non fuisse aeternum, Hesiodum legenti patet: sed nulla opificis dei in eius constructione seu constitutione ab eodem fit mentio. A quo igitur ipsa materies seu rerum principia exstiterunt? A deo certe, quem quum non omnino neget Hesiodus, potius supponere dicendus est; ita enim vetus ferebat traditio. A celebri autem Chao, ut ceteri omnes theogoniarum scriptores, initium facit, terramque ubi nominavit, tartarumque et amorem, erebi atque noctis e Chao, rursumque aetheris dieique ex nocte atque erebo generationes auspicatur. Tellus rite iam efformata ac ab aere segregata caelum produxisse, id est aspectui hominum exhibuisse, dicitur, quumque eadem in quaque sui parte non est aequabilis atque plana, hinc iure montes et valles genuisse fertur, ingentemque vim aquarum, quae sparsae erant prius per omnem terrarum faciem cumque rebus ceteris confusae, in maximas fecit defluere cavitates velutique crateres, unde maria ab eadem generata affirmantur, eque illis flumina fontesque varii. Hisce ita digestis rebus ordinatisque coeperunt et venti aera perflare, et ipse sol cum luna

-- PR27 --

reliquisque sideribus splendescere in caelo, et dies mensesque stato ortu obituque distinguere. Homines item primi, nimirum Titanes, quos antiquitus creatos lateque terram inhabitasse fortissimos audierat Hesiodus, uti et bruta ex eadem telluris caelique coniunctione, quod simul, opinor, cum iis exstiterint, prodiisse finguntur. Vides haec perbelle quadrare omnia ad singulas mundi partes, et ad hanc omnem rerum creatarum efficiendam seriem. Quid vero ille Hesiodi Saturnus falcifer, eiusque iussu matris telluris in Caelum patrem saevitia? Graecis Chronos, qui Latinis Saturnus, tempus est. Nonne autem homines, et terram habere generandi vim, et caeli irrigatione et calore indigere, et curam praeterea adhibendam in colendis arvis, ferroque proscindendis, usu processuque temporis didicerunt? Nonne solum maria fluviosque, quum iam alia nova fieri desiissent, iidem maximam sibi ad vitam victumque utilitatem conferre coegerunt? Hoc illae e caeli foedo vulnere guttae sanguineae in terram decidentes ac coalescentes, et illa in mari spuma concrescens vitaque praedita, quae Venus est appellata, significabant: quocumque enim apta inciderant semina, uberrimae foecunditatis

-- PR28 --

indicia habebantur. Porro homines arte parandi producendique ea, quae ad vitam alendam conservandamque pertinebant, satis iam instructi multiplicatique varias sese in regiones insulasque diviserunt, quo quemque vis aut tempestas adegerat: Graeci autem et potissimum Athenienses se oivrox&oyots gloriabantur. Deinde aerumnis premi ac labore, curis agitari, caedibus vexari invicem, morbis ac senectute deficere; quae mala cuncta cum ipsis hominibus mundique ortu recte ab Hesiodo dicuntur nata. Habemus ergo hunc terrarum orbem et physice constitutum, et hominibus aliisque animantibus refertum: sed nulla adhuc in eo reipublicae, nulla imperii forma, quae sine aliquo moderatore summo atque rege recte factis praemia laudemque tribuente, maleque factis mulctam poenamque irrogante nequaquam haberi potest. Virus adhuc ubique erat Saturnium. Iupiter igitur imperio potitur, Saturnum Titanasque vincit, efferos nimirum hominum primorum, qui Graeciam incolebant, animos moresque contundit, leges fert ac servare iubet, modestiam, aequitatem, pietatem, aliasque virtutes colendas proponit, vitia, quibus antea tenebantur, severissimis interdictis coercet ac prohibet,

-- PR29 --

industriam excitat, artes promovet, omnia denique ad prudentiae iustitiaeque normam dirigit, confirmat, quae bene erant instituta, quae secus, abolet. Id certe ea, quae ab Hesiodo de Iove praedicantur, si fabularum pigmentis poeticarumque fictionum ornamentis spolientur, quis non videat significare? Nihil enim de caeli Saturnique nobis providentia nihil de iure, nihil de legibus iudiciisque a poeta dictum. Quare homines ante Iovem nullius imperio subiecti vixisse videntur: quo quisque erat fortior, eo magis viribus in aliorum perniciem abuti, aliena rapere, alternis iniurias ulcisci caedibus consueverant. Contra vero quum Iupiter rex, quisquis is tandem fuerit, maximam Graeciae partem in suam ditionem redegit, et coercita populorum licentia, et vivendi in hominum societate praescriptae leges, et iudices delecti, et iusiurandum institutum, et indictae de reis quaestiones, et virtuti praemia destinata. Quod quum fieri non posset sine magna et prudentia et iustitia et potentia, hinc illi et fulmen datum, et fortissimi apparitores designati, et prima uxor Metis tributa, deinde Themis, tum ceterae coniuges, quae fere omnes ad aliquam vel virtutem vel laudem rege dignam

-- PR30 --

spectare facile videntur. Statuatur igitur, in Hesiodi Theogonia non unam mundi physicam constitutionem, sed politicam etiam contineri praesertim in iis, quae de Iovis imperio perhibentur. Iam vero quum haec esset a veteri traditione accepta fama, magnique facerent homines benefacta, quibus eos affecisse Iupiter eiusque socii liberique ferebantur, vero non absimile est, eosdem fuisse ab iis creditos in caelum elatos, et immortalitate potentiaque summa praestantes. Neque tamen is ego sum, qui ab hac dumtaxat re invectam credam in Graeciam multoque minus in alias terrarum regiones foedissimae superstitionis illam Idololatriam (,), quae humanum genus turpiter deformavit, teterrimisque ignorantiae tenebris infecit. Quamcumque ista originem habeat, quae, quod necesse est in tanta rerum temporumque obscuritate, a diversis diversa scriptoribus assignatur, est omnem extra dubitationem, Hesiodi aetate eam in Graecia viguisse ita, ut

(i) Dignus est praeter ceteros Comes Carlius, qui inter recentiores hac de re legatur in epistola data ad March. Gravisium eruditissimum virum, et ad suam italicam Theogoniam praefixa, in Veneta Recurtii editione.

-- PR31 --

innumerabilis quaedam atque incredibilis simul cum Iove deorum turba vulgo coleretur. Hanc vates enumerat, huius facta celebrat, generationes explicat. Iovem statuit fato subiectum hominum deorumque regem Iunonemque reginam, omnium principes; Neptunum mari imperantem, inferisque Plutonem; Martem bellorum praesidem, sapientiaeque Palladem; itemque Latonam cum duobus filiis Apolline ac Diana, quibus postea Sol atque Luna, in quae astra post mortem fortasse ascendisse credebantur, tamquam sedes propria attributa est; Bacchumque et Mercurium, hunc vini laetitiaeque datorem, illum mercaturae lucrique dispensatorem; ceterosque huiusmodi deos, quos, ne et ipse videar facere, quod ad satietatem iam ab Hesiodo factum est, satius heic esse iudico silentio praetermittere. At fierine potuit, ut vir ingenio florentissimo praeditus iudicioque acerrimo, uti erat Hesiodus, tam foedam tam incredibilem tam variam deorum turbam colendam esse duceret atque ex animo sentiret? Id vero dolendum magis quam curiosius investigandum et de ceteris philosophis quaeri potest, quos quum sapientissimos multis in rebus iure admiramur, in hac re maxime deceptos errantesque

-- PR32 --

videmus. Quid? an et Hesiodum et alios viros doctissimos agnovisse quidem dicemus vanissimae huiusce religionis falsitatem, sed quum non haberent, ubi tuto consisterent, quod veri, uniusque esset numinis species fere abolita, se cum vulgo passos abripi, eiusdemque opinioni deservisse? Ita opinor profecto. Vt enim respublicae recte institutae haberentur, populique continerentur in officio, videbant alicuius esse numinis metum omnino necessarium; quumque iam invaluisset polytheismi doctrina, essentque ab hominum, si non omnium, saltem plurimorum recepti sententia dii, quos recensui, philosophi etiam poetaeque in primis, ne reip. status turbaretur, aut ipsi displicerent, palam non aliter quam vulgus de diis patriis sentire poterant. Sed haec non huius loci nec instituti, praesertim quum non disputamus heic de philosophorum poetarumque de diis opinione, verum illud videre contendimus, utrum Hesiodus, postquam rerum omnium universitatem primo physice informatam, deinde politice docuisset, ad religionem describendam, quae tum dominabatur, gradum faceret. Id autem manifeste constare nemo sanus negabit. Restat propterea ut videamus, an et historicum hoc

-- PR33 --

in opere nostrum vatem possimus dicere? Qua re perspecta absoluta erit, quam proposui, disquisitio. Age iam, quid totum oro hoc Hesiodi carmen, nisi quaedam antiquissimorum nominum factorumque congeries, quorum tum fama vigebat, dicendum est? Nonne ab ipso narratur, quaeque habuerit principia mundus, a quibusque res singulae, quoque modo efFectae sint? Quae forma, qui status, quae vis cuiusque erat partis? Nonne hominum generationes a Chao atque Caelo incipientes ad Saturnum usque recensentur; ab hoc autem ad Iovem, ac demum a Iove ad Herculem, ad Memnonem, ad Iasonem, ad Peleum, ad Aeneam, ad Vlyssem aliosque huiusmodi viros heroicorum temporum, quae in Troiani belli aetate desiisse scimus, perpetua successione deducuntur? Quid illa Echidna, quid Typhon, quid Chimaera, quid Sphynx, quid Harpyae, quid Gorgones aliaque poetica monstra, nisi facta veterum hominum magis illustria, casus admirandos, varias expeditiones, bella, victoriasque in diversis terrarum orbis regionibus innuere et significare dicentur? Sane haec omnia ad historiam pertinent; quae si non loco et tempore et nominibus suis distincta referuntur, danda haec poetae venia,

-- PR34 --

qui portentis miraculisque quidquid scribebat explere atque exornare studebat, quo legentibus mirabilior videretur. Itaque finem faciam satis, quae dixi, futura sperans, ut tute ipse pervidere possis in hac Hesiodi Thcogonia, quamvis obscura sit et implexa, et mundi constitutionem, et politicam formam, et religionis statum, et veteris historiae traditionem contineri. Neque vero me fugit, e doctis hominibus futuros fortasse aliquos, qui hunc in partes quatuor divisum Theo goniae prospectum, heic a me adumbratum magis, quam demonstratum, et ineptum esse arbitrentur et vehementer improbent. Sint ii sane; neque enim pugnabo cum hominibus praeconcepta alia quadam opinione preoccupatoque iudicio. Erunt certe alii et fortasse aequiores, qui sedulo perpendentes excutientesque quae a ceteris interpretibus dicta sunt, quamque impeditas alienasque abierint in sententias, pervidentes, hanc meam si non tamquam certam, quam timidius proposui, at probabiliorem saltem verisimilioremque putent coniecturam. Omnis profecto, si quid intelligo, ex ipsa carminis, quo de sermo est, natura diligenter inspecta, et mysteriis plena vatis antiquissimi doctrina perlecta per se mihi

-- PR35 --

effluere quodammodo ac sponte exhiberi videtur, quam idcirco et his versibus complexus sum, ut memoria facilius retineretur.


Vnde satae res quaeque, fuit quis primus in orbe,
Qui summum rector gesserit imperium?
Quae stata relligio, quibus et genitoribus orti
Diique hominesque, sacro carmine Musa docet.

-- PR37 --

Previous section

Next section


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.