Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous paragraph

Next paragraph

deum sed fluviorum esse vult Nereum, recteque dici Ponti filium, quod fluvii originem trahant a mari. Sed ego video fere ab omnibus poetis ac mythologis Nereum maris deum esse habitum, ducoque omnino supervacaneum, testimonia poetarum id confirmantia afferre . Quin si liceret uti coniecturis, ut certe licet his potissimum in rebus, ego Nereum non maris cuiuscumque, sed Ponti, idest maris Euxini filium statuerem . Pontum enim superius v. 131. Hesiodus et a Pelago et ab Oceano discrevit. De laudibus autem quas vates in Nereum congerit, nihil habeo, quod dicam, nisi velim ineptire cum Iohanne Diacono, qui ideo Nereum a poeta dictum veracem placidumque putat, quod ii qui in mari degunt, quum sibi quotidie mortem instare timeant periculis usque maximis agitati, re-. cte vitam instituere soleant eo metu perterriti. Bonus iste Diaconus minime sane norat nautarum mores, qui, ut leviter dicam, non optime solent audire. Clericum ipsum hoc loco non moror, qui has laudes repetit ab iis phoenicum vocibus, quae aliquam habent similitudinem cum Nerei nomine: nimis enim videntur coactae.

Previous paragraph

Next paragraph


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.