Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
371 ... Nemeaeque malum etc. Proles
altera Chimaerae et Ortbi canis Geryonaei, leo Nemeaeus. Docet Pausanias in
Corinth. a Cleonis Argos duas
esse vias; alteram expeditis hominibus et breviorem; alteram vero Treti ita
dicti angustam et ipsam, montibus undique cingentibus, sed aptiorem
vehiculis. In hisce montibus, dicit, speluncam etiamnum ostendi leonis, a
quo Nemea vicus stadiis abest circiter quindecim. Mox subdit: In hoc etiam
tractu est mons Apesas supra Nemeam. Quoniam vero semel non ineptire solum,
verum etiam somniare coepimus, cur non dicamus, missis vulgarium
mythologorum explicationibus, hunc ipsum Nemeaeum leonem fuisse aliquem
Jatronum principem, qui a Chimaera devectus hunc tractum montium circa
Nemeam insederat, atque ea loca omni crudelitatis immanissimae genere, uti
Sphinx insidiis, vastaverat, antequam victus atque caesus cum sociis fuerit
ab Hercule? At Dupuisius in Mern. de orig.
Constell. addita tom. iv. Astron.
Delalandii haec omnia ad astronomiam refert, ubi Herculis labores
astronomice explicat.
-- RA1-PA49 --
Vmbrifero, Nemeae nemorosa in sede locavit
Excidium populis. ibi longum insedit, et arva
375 Implevit trepida formidine late Apesanti
Et Nemeae dominatus; eum dum vulnere stravit
Herculis indomito gliscens in pectore virtus.
Ceto autem cupidi flagrans Phorcynis amore,
Mixtaque concubitu, stridentem protulit Hydrum,
380 Qui vigil, extremis in finibus, aurea mala
Excubiis servat latitans tellure sub ima:
Vltima Phorcynis Cetusque haec edita proles.
Fudit at Oceano labentia flumina Tethys
Eridanum, et Nilum, Alpheumque, et Strymona, et Istrum,
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
|