Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
391 Praeterea et natas etc. Fluviis
fontibusque sacri sunt adoleseentes, quia iisdem terra irrigatur, emittitque
a sole calefacta fructus, quibus vescimur atque alimur. Videmus etiam
solitos fuisse adolescentes in Graecia comas alere, easque quum primum
tonderent, Apollini aut fluviis offerre. Notum illud, quod Homerus Uiai. lib. xxnl in funere Patrocli
fecisse dicit Myrmidones ipsorumque ducem Achillem. » Heic aliud caro
designat munus amico » Aeacides. busto secedens namque parato »
Ipse comam ferro secuit sibi, pulcra nitentem, » Sperchio sacram fluvio
quam intonsus alebat:
-- RA1-PA51 --
Cum fluviis, fato sortitae hoc ab Iove munus;
Pithoque, Admeteque, Iantheque, Electreque,
395 Dorisque, Prymnoque, atque Vranie similis dis,
Hippoque, Clymeneque, Rhodiaque, Calliroeque
Zeuxoque, Clythieque, Idyiaque, Pasitheeque,
Plexaureque, Galaxaureque, et amanda Dione,
Melobosisque, Thoeque, et formosa os Polydore,
400 Cerceisque animo facili, spectandaque magnis
Pluto oculis; tum Perseis, Xanthoque, et Acaste,
Atque Ianira, Petraea, Menesthoque, Europeque,
Metis, et Eurynome, croceaque in veste Telestho,

|