Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous paragraph

Next paragraph

» Vidi ego multa saepe picta, quae Acherunti fierent, » Cruciamenta; verum enim vero nulla adaeque est Acheruns, » Atque ubi ego fui, in lapicidinis. et Posidonius apud Strabonem de Turditaniae fodinis lib. nl dicit: Certe apud eos subterranea loca non Hades sed Pluton habitat. Quae ego tantum delibavi, vide fusius a Clerico tractata in Adnot. ad hunc versum, et praesertim in Cereris historia, quem ipsum conscripsisse iam monui. Sit nobis igitur Epiri Pluto rex. Quid autem fuerit Neptunus, qui mari pracesse credebatur? Non aliud certe, ut conscn— tanea loquamur, nisi rex potentissimus, qui quod vivus maximis classibus longe lateque mare tenuerit, insulasque quamplurimas possederit, mortuus inque deorum numcrum relaius mari praecsse ac fluctibus imperitare creditus est, tota fabulis corrupta vctcri historia • Idem de Iove dicendum, cuius ct sepulcrum in Creta visebatur, et circa Olympum, idest in Thessalia, quo ex Creta cum copiis advenerat, regnum exstitisse censebatur. Hinc illa perpetua Olympi aequivocatio nunc montem, nunc caelum significantis et apud Hesiodum et apud alios poetas. Itaque mortalis fuit et ipse profecto ille deum pater atque hominum rex, divinosque honores ab hominibus, quos vivus fortasse beneficiis affecerat iuste clementerque imperando, mortuus accepit. Lege sis Luciani Dial. De Iove tragoedo, si velis ridere.

Previous paragraph

Next paragraph


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.