Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous paragraph

Next paragraph

587 Sed diram Alcmenae etc. A graecis poetis omnia fere miranda, quae usquam terrarum contigerant, graeco Herculi tribuuntur, quum notissimum est plures exstitisse Hercules. Thebanus vero, de quo heic Hesiodus, aetate Promethei multo posterior est. An forte hic Hercules, quisquis fuerit, vel Tyrius mercator, vel quis alius, e Caucasi regione in Graeciam Prometheum reduxit, eique Io\is amicitiam conciliavit? Id non absurdum omnino videtur.

-- RA1-PA72 --


Iupiter iratus cladem poenamque remisit,
595 Quod secum vano quondam contenderat astu.
Namque animis quando sese discordibus inter
Certavere homines ac di sub moenibus altis
Meconae, Iapeti proles ingentia tauri
Tergora proposuit, quo falleret arte Tonantem.
600 Scilicet involvensque artus et viscera et omnem
Vna adipis vim parte bovino ventre superne
Texerat, inque alia tantum nuda ossa reliquit
Albenti arvina condens furtivus ab arte.
Quod cernens divum est fatus pater atque hominum rex:
605 Cunctorum Iapetionide clarissime regum,
Vt catus obliquo partes discrimine didis!
Sic dixit tacite carpens Saturnius ipsum,
Consiliumque sciens. cui vafra mente Prometheus
Subridens, pariterque sui non immemor astus;
610 Iupiter o divum, quotquot sunt, maxime, dixit,
Elige, utram partem tibi fert in corde voluntas.
Haec ait ille dolos molitus. qui tamen omnes
Previous paragraph

Next paragraph


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.