Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous paragraph

Next paragraph

» Bis patet in praeceps tantum, tenditque sub umbras, »> Quantus ad aetherium etc. Ex quibus omnibus patet, quod iam superius monui, et Hesiodum et alios veteres poetas in ea fuisse opinione, ut unam tantum mundi partem seu hemisphaerium quod nos incolimus, putarent a sole illuminari sideribusque distingui: quae vero sub hoc hemisphaerio iacent, aeterna caligiue, atque nocte horrescere.

-- RA1-PA87 --


Squallida, dis invisa. ingens patet intus hiatus,
Nec quisquam subiens toto contingeret anno
Suppositi pedibus sola fundi huc actus et illuc
Vortice praecipiti, ac violento turbinis aestu:
825 Monstrum horrendum, ipsis visu admirabile divis
Scilicet est. noctis sedes obscura soporae
Caligatque umbris nimbisque furentibus horret;
Quam propter curvo Iapeti stans vertice gnatus
Suffulcit manibus caelum subnixus. ibi ipsa
830 Alterna Nox atque Dies vice limina portae
Aerea linquentes propius se voce salutant.
Haec redit ingrediens sedem, fugit ille vicissim
Previous paragraph

Next paragraph


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.