Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous paragraph

Next paragraph

906 Titanas victor etc. Typhoeus ultimus Telluris filius e Tartaro susceptus, cuius heic a poeta fit descriptio, maxima fuit vi corporis animique praeditus, se*d scelestissimus idem atque impudentissimus. De eodem ferme omnes loquuti sunt poetae et mythologi. Nos autem, quoniam alibi de Typhone agentes Clerici opinionem sequuti sumus, heic item sub eodem fere nomine describi scelestos Iordanis incolas*, quorum historiam et excidium Graecis forte narraverant Phoenices, opinamur.

-- RA1-PA94 --


Rauca fremunt super ora. interdum namque sonabat
Voce deum, interdum tauri mugitibus, ira
Quum furit immani ferus, interdumque leonis
Rugitu horrifico; aut catulorum infanda ciebat
920 Murmura latrantum, aut stridentia sibila, late
Queis nemora, et valles circum, saltusque gemebant.
Ac vero miseranda et ineluctabilis illo
Tempore res effecta foret, summumque Typhoeus
Imperium, caelo terraque potitus, haberet;
925 Ni pater omnipotens cavisset triste periclum
Ocyus avertens. ergo vi concitus acri
Horrendum intonuit: longe concussa fragore
Immenso terra ingemuit, caelumque superne,
Previous paragraph

Next paragraph


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.