Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
954 Flammeus, ac saltus etc. Situs est
lacus Asphaltites in valle profunda inter montes Moabitidis et Chananaeae
regionis. Si igitur sub Typhoei nomine intelligendi sunt inferioris Iordanis
incolae, qui quod dei essent hominumque contemptores atque osores, utrisque bellum
indixisse credebantur, heic recte tellus, quae stamni instar aut ferri liquitur,
lacum illum plenum bitumine ac tetrum odorem exhalantem indicabit. Ceterum si quis
curiosius petat, quid Iovi in Thessalia regnanti cum Iordanis incolarum duce,
primum respondebo, nimiam hanc in fabulis consensionem praeposteram esse ac
importunam; deinde dicam, nil vetare, Iovem etiam illuc imperium extendisse,
praesertim quum et in Creta regnasset.

|