Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous paragraph

Next paragraph

» An quia de capitis fertur sine matre paterni » Vertice cum clypeo prosiluisse suo? Certe haec ultima explicatio ceteris praeferenda videtur; nam et TqiToyeveitx. dicitur heic ab Hesiodo eodem non bene secum consentiente. Hesychius enim habet: T^/rco, N/xgy^o? 0 K.oAop'oviog (pY]7i, rr\v KetyxXnv xxXeiv K&x\lxvxc;; idemque hac voce significari apud Cretenses, docet Eustathius ad Iliad. iv . Qua de re vide et Callimachum in elegia de lavacro Palladis; et, si vis ridere, Lucianum festive iocantem in dialogo Iovis capite laborantis cum Vulcano.

-- RA1-PA99 --


Condidit in propriam, dea prudens semper ut adsit,
995 Fasque nefasque suo retegat non invida patri.
Post niveam casto Themidem sibi foedere iunxit
Saturno genitus, quae pulcras edidit Horas
Eunomienque Dicenque atque Irenen florentem,
Tempore quamque suo mortalibus alma ferentem
1000 Munera. progenuit Parcas quoque, queis honor ingens
Ab Iove, magnanimam Clotho, Lachesimque potentem,
Atropon et fortem, generi quae commoda nostro
Previous paragraph

Next paragraph


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.