Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous paragraph

Next paragraph

» Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum, » Vnus erat toto naturae vultus in orbe, » Quem dicere Chaos, rudis, indigestaque moles, » Nec quidquam nisi pondus iners, congestaque eodem » Non bene iunctarum discordia semina rerum. Postea, aliquot versiculis interiectis, pergit idem vates: » Hanc deus et melior litem natura diremit, » Nam caelo terras, et terris abscidit undas, » Et liquidum spisso secrevit ab aere caelum etc. Ita Ovidio Chaos non aliud est, nisi quaedam confusa rerum congeries, quam deus, quum voluit, suas in partes divisit ordinavitque, ex eoque ordine rerum haec summa, quam oculis usurpamus mundumque dicimus, exstitit. Hoc et Hesiodi Chaos sit oportet, nisi quod apud ipsum nescio quid animatum esse videtur Chaos et quaedam aeterna veluti persona, quae non solum rebus in se collocandis spatium praeberet, imo esset ipsum spatium; sed quae rerum omnium faciendarum semina aut vhnvi ut graeci dicunt, contineret. Simile quid affirmat Bruckerus in Instit. hist. phil. edit. Lips. pag. 108 colligi ex fragmentis orphicis, quae satis luculenter systema emanativum, ut vocant plulosophi, supponunt. Itaque dicit: statuendum esse ab initio deum et Chaos unum fuisse, illumque hoc velut animam informasse, exque hoc universo sua activitate rebus omnibus originem dedisse etc. Ergo Chaos habitum est et animatum, et productivum, et ab alio non factum, quamvis contrarium auctor Clementinarum homiliarum evincere conetur, illud Hesiodium yever interpretando iyevero, quasi sit iyevnQn, nirairum genitum est. Haec

-- RA2-PA15 --


Terra domus sedesque deum secura, quot alti
Immortale agitant aevum per culmina Olympi,
Tartaraque immenso subter tenebrosa recessu,
Previous paragraph

Next paragraph


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.