Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
134 Atque Amor, ille etc. Amor iste caussa
est, opinor, generationis, seu rerum omnium, ut ita dicam, vis generatrix, et per
quam, quemadmodum et Lucretius canit, „ Genus omne animantum concipitur,
visitque exortuni lumina solis „. Vide autem apud Bruckerum Instit. hist. philos. pag. 67, quae ex Thooti
annalibus descripsisse in quodam fragmento Sanchuniathon dicitur: nimirum „
Huius universi principia fuisse aerem tenebricosum et spiritualem, et Chaos
turbidum atque caligine involutum, quae quum ab infinito tempore nullo termino
definirentur, spiritum, principiorum suorum amore exardescentem commixtionis
auctorem fuisse, et ex hoc nexu ortam cupidinem fontem exstitisse creationis,
spiritu suam gencrationem ignorante. Inde vero etc. Haec ad Cosmogoniam phoeniciam
pertinent, in qua suum Amor locum obtinebat, ut in aliis plerisque. Aristophanes
autem in Avibus, ubi de mundi creatione
aves loquentes inducit, haec habet:» Chaos erat et Nox Erebusque niger primum
et Tar» tarus latus. Terra vero neque aer, neque caelum erat. Erebi vero
» in infinito sinu parit primo Nox nigris alis praedita ventosum ovum, »
ex quo circumactis tempestatibus pullulavit Amor desiderabilis etc. » Deinde
sic pergit: » Hic autem Chao alato mixtus nocturno in Tarta» ro lato
fecit genus nostrum, et primum reduxit in lucem. Prius au» tem non erat
immortalium, antequam Amor commiscuit omnia etc. » Quamvis ergo comice heic
aves glorientur sese esse antiquissimas; tamen manifeste constat, Aristophanem
haec e veteri aliqua Cosmogonia descripsisse, in qua vis rerum effectiva Amori
tribuebatur. Sed
-- RA1-PA17 --
135 Ille graves curas abigens, hominumque deumque
Imperio subigens prudentem in pectore mentem.
Nigra Chao sata Nox, Erebusque: at maximus Aether,
Atque Dies e Nocte sati, quos edidit ipsa
Mixta Erebo, postquam vasta concepit in alvo.
140 Terra autem genuit Stellis ardentibus aptum
Caelum, quo fuso tegeretur desuper omnis,
Ac sua firmarent stabiles vestigia divi.
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
|