Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
scirent consilium seu consiliarios intelligi, quorum impulsu Thessalia excedere
coactus fuerat Saturnus. Hosce igitur consiliarios fugavit, et navibus in Asiam
redire coegit. Sic Clericus: ipse enim in ea est opinione, quae et verisimilior
et communior, primos Graeciae incolas sive Bosporum transfretantes, sive
Euxinum circumeuntes ex Asia venisse, sedesque in Macedonia et Thessalia
fixisse, quandoquidem illic erat Saturnus, quum a Iove victus est, ipseque
postea Iupiter ibidem regnavit e Creta devectus. Haec vere digna sunt quae
dicantur, nugae canorae. An hinc etiam antiqua illa Venus sine concubitu, et
recens Spallantiana confirmabitur?

|