Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Previous paragraph

Nam ex his versibus apparet manifeste Hesiodum egisse et de arborum plantatione ac insitione, et de soli natura tum Cereri apta tum patri Libero, et de aliis rebus plurimis ad agrorum curam spectantibus, quae in hoc poemate, ut ad nostra tempora pervenit, frustra quaeras. An demum Servius et Scaliger, quum Hesiodi Opera ac Dies cum Georgicorum libris Virgilii contulerunt, iniusti fuerint in Hesiodum res inter se diversissimas conferentes, ut ei quem adamabant maxime, victoriam facilius referrent. Certavit quidem Virgilius et cum Hesiodo, et cum Homero et cum Theocrito; sed alia indoles graecorum, alia scribendi ratio, alia quibus floruerunt tempora: romanus ille vates aevo vixit augustaeo in ea urbe, quae orbem terrarum imperio complexa nihil nisi grande nisi magnificum atque exquisitum

-- PA123 --

ferre poterat. Sed ego haec omnia ab aliis, ut aiebam, discenda reliqui, quum non aliud mihi proposuerim, quam Ascraei vatis, placidissimi suavissimique senis, ita versus latinis versibus exprimere, ut sine taedio, aut fortasse aliqua etiam cum voluptate, quod a nemine satis bene factum adhuc noveram, a graecae linguae imperitis legi possent. Qui autem P. Virgilio aureum illum nitorem, admirandas digressiones, elegantissimam varietatem georgicarum rerum, in quibus thesauros poeticorum ornamentorum omnes musarumque delicias vates divinus effudisse videtur, in hisce versibus desiderabit, ille certe et mecum iniuriose aget, et Hesiodo non levem importabit calumniam. Nam et mihi illa tantum dicenda erant, quae non a Virgilio, sed ab Hesiodo dicta sunt; et ipse Hesiodus, quum magna ex parte in hoc opere de iustitia, de religione, de industria, deque rebus universis, quae ad vitam recte administrandam pertinent, cum fratre disserat, quem ad laborem exhortatur, ab otioque removet, saepe styli severitatem ac prope philosophorum spinosam illam austeritatem sequatur necesse est. Nec vero omnis fert omnia tellus, nec omnis eodem modo res ornanda; suus cuique

-- PA124 --

color, sua cuique forma, quae deceat, tribuenda, quumque poesis rerum hanc universitatem, quam naturam dicimus, referat, rebus quas pertractat, habitus accommodat, singulisque eum adhibet cultum, quem singularum species requirere videatur. Alia est amoenitas florum virentiumque camporum, alia sylvarum asperrimarumque rupium: in illis placet venustas, in his horror non displicet. Possum tamen fere dicere, et Hesiodum habere multa, quae si diligentius inspiciantur, nequaquam rebus a Virgilio pertractatis cedere videantur; et me ita animum ad hanc versionem applicuisse, ut quotiescumque liceret, purissimam illam Virgilii dictionem versuumque numerum suavissimum imitarer, ac quasi meam ad rem non invite transferrem. Hoc et in Homeri Odyssea conatus sum facere, et in iis carminibus, quae de Echo navique aeria adolescens scripsi, iudicioque non meo, sed virorum doctissimorum sum confirmatus, mei non me debere laboris poenitere; hoc etiam in ipsius Hesiodi operibus vertendis me nunc effecisse puto, speroque futurum, ut aequi iudices, quorum in manus hi mei studiorum industriaeque fructus pervenerint, idem mecum iuxta fateantur. Iam

-- PA125 --

vero nihil me attinet dicere, quam in tanta de optimo genere iudiciorum varietate sequutus sum interpretandi rationem, quum hac de re et alii multi luculenter loquuti sint, et ego in praelectione ad Homeri Odysseam satis disseruerim: eam facto potius, quam verbis cupio omnibus ostendere. Quae si tibi, erudite lector, placebit, iudicium a te meum probari, vehementer gaudebo: sin autem non omnino placebit, illud a te petam, ut dum habeas meliora vel a me ipso, vel potius ab aliis et otio et ingenio et elegantia abundantioribus, hisce patienter utare, iisdemque qualiacumque sunt, contentus fruare. Heic autem, postquam duas exhibuero Elegias, quae in priori editione leguntur datae ad Iosephum Spergesium virum nobilem multisque literis perpolitum, quarum una eidem opus dedicavi, altera luctuosissimam acerbissimamque M. Theresiae Imper. semper Augustae mortem, quae tum acciderat, deflevi, iampridem a Daniele Heinsio exaratum atque huic poemati praepositum, quo difficile erat quidquam distinctius pressiusque conscribere, argumentum tibi subiiciam, ut uno ferme intuitu, quid Hesiodi Opera ac Dies contineant doceantque, videre possis et iudicare.

Previous paragraph


Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.